QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit argumenta contra rationem Aristotelis, probat omnes naturaliter desiderare scire, suadentia quod non magis diligimus visura, quam alios sensus, pulchra docetaliquid esse melius, quod tamen minus necessarium est, ut bene vivere quam vivere, et sic visus est praestantior tacti. Vide eum q. 6. de Anima, ubi probat visum caeteris sensibus perfectiorem, de quo ibi dixi in Comment. Annot. 2. ubi etiam ostendi visum ad acq urendam scientiam caeterissensibus esse aptiorem, quia universalitate objecti, immaterialitate, distantia, celeritate et facilitate excedit caeteros, quod tenet hic Doctor ad secundum, de quo optime, et fuse agit in expositione text. Prol. ubi praefert visum aliis ob cognitionis certitudinem, et cognitorum multitudinem, et solvit rationes in contrarium. Vide Anlon. Andream hic q. 3. quae est de hac re tantum, et Ant. Trombetam q. 4 de eadem. Ad tertium, optime explicat quomodo auditus per accidens supposita institutione vocum ad significandum, sit magis aptus ad disciplinam capiendam. Nota ejus exemplum de silentio Monachorum, quod tempore Scoti melius quam hodie observabatur. Scio tamen in quibusdam Monasteriis bene disciplinalis, ut in plurimum certis locis, Monachos signis tantum visibilibus suos communicare conceptus, idque vidi in celeberrimo Sanctissimoque Claravallensi Monasterio observari ; quod inter alia, antiqua Monasticae disciplinae exempla, com in hoc Sanctorum habitaculo (ubi Bernardus, cum nostro Malachia, pristinam conservant pietatem) hospes, haererem, pro mea aedificatione, notavi. Ad quartum, tactum esse duarum contrarietatum, humidi et sicci, calidi et frigidi, docet quaest. 1. de Anima. Ubi etiam tenet duos dari tactus, dici tamen unum sensum, de quo quaedam ibi notavi.
Ad illud contra signum Aristotelis, dicendum quod fallit per instantiam, quia melius est bene vivere quam vivere, tamen magis odimus oppositum vivere quam oppositum bene vivere, quia oppositum vivere destruit et vivere, et bene vivere. Unde Philosophus 7. Topicorum cap. 2. glossat illam propositionem sic : Nisi cum alterum infert alterum, et vult quod illa regula non teneat quando magis eligendum includit minus eligendum, sicut in exemplo proposito bene vivere includit vivere. Similiter et in proposito, sensus visus includit sensum tactus, et oppositum tactus destruit tactum et visum. Ad aliud dicendum, quod visus magis facit ad cognitionenr per se, sive ad scientiam, quae est per inventionem, sicut vult Philosophus ibi. Ad Philosophum dicendum, quod sicut ipse vult, auditus per accidens solum magis facit ad cognitionem, sive ad scientiam, quae est per doctrinam in hoc, quod vox audibilis, quae movet auditum, est significativa conceptuum, et hoc accidit voci secundum quod movet auditum, et est immutativa auditus. Si enim eaedem voces formarentur quae modo, et non essent signa instituta conceptibus, auditio earum nihil juvaret ad disciplinam : si etiam signa visibilia essent imposita ad significandum conceptus omnes, sicut de multis habent Monachi, visus tunc per illum modum conferret ad scientiam, per quem nunc confert auditus. Sed voces sunt signa promptissima, et propter illud videtur lingua data esse hominibus, secundo de Anima, text. com. 88. Sic patet quomodo auditus per accidens facit ad scientiam, quia suum objectum ex institutione factum est signum conceptus, per quam institutionem, nihil sibi accrescit. Unde per accidens auditus facit magis scire, visus autem per se et directe, mediante lumine naturali ipsius intellectus.
Ad aliud, quod verum est quod tactus est duarum contrarietatum, et visus unius, et ex hoc forte sequitur quod tactus non sit simpliciter, unus sensus, tamen ex hoc non sequitur, quod tactus plures differentias rerum demonstret, quia objectum ipsius visus, scilicet lux et color in pluribus corporibus reperiuntur, quam omnes qualitates tangibiles, si essent mille. Et quia cognoscimus substantias per accidentia sua, et objectum visus in pluribus corporibus reperitur, quam objectum tactus, vel alicujus alterius sensus particularis, ideo visus plures res demonstrat et magis facit ad scientiam, et ideo magis diligitur.
Ad ultimum dici potest, quod illud habet veritatem, quando illud prius est de essentia posterioris, sicut animal de essentia hominis, sic non est in proposito, qualitates enim primae non sunt de essentia lucis. Similiter illae qualitates tangibiles non sunt simpliciter primae, sed primae sunt respectu susceptibilis earum susceptivi, cujusmodi sunt hic inferiora, imo simpliciter male allegatur auctoritas illa ad hoc. Dicit enim ibi quod quaerit principia corporis sensibilis, et illud est tangibile: ideo solae contrarietates secundum tactum faciunt species corporis, puta corporis sensibilis, de quo ibi intendit. Sequitur post: Quamvis visus prior tactu, quapropter et subjectum prius, id est objectum, sed non est objectum visus, corporis tangibilis passio secundum quod tangibile, sed secundum aliud, et si contingat natura prius, scilicet secundum aliquam naturam communem corpori generabili, de quo ibi intendit, et corpori caelesti, cujus est natura perspicui forte. Ad aliud quod fuit tertium in ordine de Leone Papa, responsum est superius.
ANNOTATIONES MAURITII.
Sequitur quaestio secunda de naturali appetitu omnium hominum, imo omnium intellectualium naturarum, respectu scire. Ubi adverte primo, quod Doctor hic incidentaliter post oppositum disputavit illam difficultatem, quam in quaestionibus Antonii Andreae inter quaestiones enumerant, licet ipse pro dubio litterali eam habet in expositione litterae, utrum videlicet visus magis facit scire, et adducit quinque rationes, et eas solvit in fine quaestionis.
In principio solutionis ibi : Notandum circa ordinem, usque ibi: Ad solutionem tamen hujus quaest, etc. totum ponitur esse Extra vel additio ; et aliqui habent eam infra ad finem 4. quaest, sed est singularis passus, quare legatur hic.
Objectiones quas ibi inducit, quod non communiter de omnibus, etc. faciliter solvuntur. Prima ex his quae habet, quaest. 3. et 4. prolog. et quaest. 4. 3. dist. primi. et 45. dist. 4. et alibi saepe, nam contingentia certo cognoscuntur et infallibiliter. Similiter secunda patet. Ad tertiam dic, quod ab intellectu etiam intuitive secundum aliquos ;et videtur intentio hujus. Ad quartam, potest concedi primum, si intuitive, vel per speciem sui, vel alterius si abstractive. Quod ibi dicit: Quaere scilicet in quaestionibus de intellectu, vide ubi supra, et 3. dist. et 9. ejusdem, et in quaestionibus Collationum, et in quaest, lib. de Anima; sed se remittit ad alios, maxime qui negant cognitionem per essem iam . Ad quintam potest concedi quod infertur, remoto impedimento. Quod objicit de Petro, fuit ex insolita Angeli visione attonitus, ut Paulus in raptu ; vel die aliter, recurrendo ad causas naturales, vehementis passionis, etc.
Infra solvendo primam rationem Henrici, ibi : Circa hoc stude) potest dici ad illud dubium, ut patet ex sequentibus hic, et alibi saepe in doctrina hujus, quod appetitus naturalis gravis, vel alterius, nihil aliud est quam tendentia, quae non est aliud a natura ipsa, quae si sit relatio, est tantum fundamentalis.
Quod infra tangit, exponendo illud Augustini 9. Trin. desiderium inhiantis, et licet utraque expositio sit probabilis, prima tamen magis placet, sed vide curiose in 3. dist. 26. et alibi.
Intentio Doctoris in hac quaestione est, quod desiderio naturali, licet non animali vel intellectivo, omnes homines scire desiderant.
Ex sensibus autem quibusdam quidem ipsorum memoria non fit, quibusdam vero fit. Et propter hoc alia quidem prudentia sunt,
alia vero disciplinabiliora non potentibus memorari.