REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum creatio sit. idem naturae creatae ?
Alens. 2. part. quaest. 6. membro 2. 3. D. Thom. l. part. quaest. 41. art. 3. llenric. quodlib. 9.
quaest. 3. D. Bonav. hic. a 3. quaest. 2. Richard. art. I . quaest. 4. Durand. I. dist. 30.
quaest. 2. Capreol. ibid. quaest. I, Sunrez 2.
Metaph. quaest. 47. sect. 2. Vasq. I part. disp.
173 cap. 3. Doctor in Oxon. hic quaest. 4. et 9.
Metaph. quaest. 3. et 34.
Quod non. Avicenna 5. Metaph. c. 1. et 2. Equiniias est tantum equinilas ; igitur non est idem quod creatio, cum natura creata sit absoluta.
Item, si sit creatio, semper maneret, quamdiu maneret creatum ; consequens est falsum, quia creatio non est nisi in primo instanti, in quo creatura capit esse immediate post non esse.
Item, si creatio sit idem essentiae Angeli, igitur non posset reparare eumdem Angelum, si prius annihilasset ipsum, quia non posset reparare eamdem creationem numero ; sed consequens est falsum, quia, ut declaratum est in materia de resurrectione Deus posset hominem reparare, etsi annihilasset materiam et formam.
Item, ignis generatus ab igne, habet materiam ignis ab igne generante, et non ab eodem habet creationem ; igitur creatio non est idem quod res creata. Si enim ignis haberet creationem ab igne, igitur ignis crearet ignem.
Item, mutatio differt a termino ; sed creatio est mutatio ; igitur differt a termino ; natura creata est terminus ; igitur, etc. Major patet, quia motus est de genere Passionis, sed terminus mutationis non est de genere Passionis, quia, ut habetur quinto Physicorum, text. com. 10. et i8. ad Passionem nec est motus, nec mutatio ; igitur omnis mutatio differt a termino. Minor patet, quia in omni genere est unum primum, 10. Metaph. text. 2. Primum in genere mutationum non potest esse generatio, quia non competit omnibus ; nec motus, quia ibi minime aliquid realiter se habet, et ista est verissima mutatio, in qua verissime quod mutatur, aliter et aliter se habet. Prima igitur mutatio est creatio ; sed sic mutatio est inter opposita ; igitur prima mutatio inter maxime opposita ; hujusmodi sunt termini creationis, non autem termini generationis, cum sit a privatione ad formam, et non a non ente simpliciter, hoc est, nullo modo.
Oppositum : Si creatio non esset idem, sed aliud a natura creata, igitur vel est creator, vel medium inter creatorem et creaturam, vel accidens naturae creatae. Non creator, quia creatio est nova, creator non. Non medium, quia tunc esset prius natura quam creatura. Non accidens creaturae, quia sic esset posterius natura, sed impossibile est creaturam esse prius natura creatione ; igitur est idem quod creatura, quod si esset prius creatura, in nihilo esset.