Beda. Quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam his gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spiritales effici valeant, indulget; post desertum dominus redit in civitatem; unde dicitur et iterum intravit capharnaum post dies octo. Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus autem hoc miraculum quod sequitur, ita scribit tamquam in civitate domini factum sit, marcus autem hoc in capharnaum; quod difficilius solveretur, si matthaeus etiam Nazareth nominaret. Nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas christi, quia in Galilaea erat Nazareth; quis dubitaverit in civitate sua hoc fecisse dominum, cum hoc fecerit in capharnaum civitate Galilaeae, praesertim quia et ipsa capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? vel matthaeus praetermisit quae gesta sunt postquam venit in civitatem suam, donec veniret capharnaum, et sic adiungit de sanato paralytico, subiungens: et ecce offerebant ei paralyticum, postquam dixerat, quod venit in civitatem suam.
Chrysostomus in Matth.. Vel capharnaum civitatem eius dixit matthaeus, eo quod saepius illuc ibat, ac multa ibidem miracula perpetrabat.
Sequitur et auditum est quod in domo esset; et convenerunt multi, ita ut non caperet eos domus neque ad ianuam. Laborem enim accedendi desiderium audiendi superabat. Post hoc paralyticum introducunt, de quo et matthaeus et Lucas dicunt; unde sequitur et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quatuor portabatur.
Invenientesque multitudine ianuam obturatam, per eam non potuerunt aliquatenus introire; sperantes autem portatores eum qui portabatur curationis gratiam posse promereri, lectum cum onere sublevantes, nudato tecto intromiserunt cum lecto paralyticum ante faciem salvatoris: et hoc est quod subditur et cum non possent offerre eum, etc.. Sequitur cum vidisset autem iesus fidem illorum, ait paralytico: fili, dimittuntur tibi peccata tua. Non quidem dixit fidem paralytici, sed portantium: contingit enim aliquando quod aliquis fide alterius convalescit. Beda.
Intuendum sane quanti propria cuiuscumque fides apud deum valeat, ubi tanti valuit aliena ut totus homo repente interius exteriusque salvatus exurgeret, et aliorum merito aliis relaxarentur errata. Theophylactus.
Ipsius etiam paralytici fidem vidit: etenim ille portari non sineret, nisi curationis fidem haberet. Beda. Curaturus autem hominem a paralysi dominus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum, artuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Mira autem humilitas: despectum et debilem, totisque membrorum dissolutum compagibus filium vocat, quem sacerdotes non dignarentur attingere: aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua.
Sequitur erant autem illic quidam de Scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: quid hic loquitur? blasphemat. Cyrillus.
Arguunt autem eum blasphemiae, mortis praecipitantes sententiam: erat enim in lege mandatum, quod quicumque blasphemaret in deum, morte puniretur.
Hoc autem ei imponebant, quia sibi attribuebat divinam potestatem remittendi peccata; unde subditur quis potest dimittere peccata nisi solus deus? solus enim iudex omnium potestatem habet dimittendi peccata. Beda. Qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem: et ideo christus vere deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi deus potest. Errant itaque Iudaei, qui cum christum et deum esse, et peccatum dimittere posse credant, iesum tamen christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum iesum et christum esse, et peccata posse dimittere, evangelii verbis devicti negare non audeant: nihilominus deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans et occultorum cognitione, et virtute operum deum se esse manifestat; nam sequitur quo statim cognito iesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: quid ista cogitatis in cordibus vestris? in quo ostendit se deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem maiestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Theophylactus.
Sed quamvis fuerint eorum cogitationes revelatae, tamen permanent insensibiles, non in hoc consentientes quod peccata valeat dimittere qui novit eorum corda; unde dominus certificat de curatione animae per curationem corporis, demonstrans per visibile invisibile, per id quod est facile difficilius: quamvis ipsi non ita crederent. Pharisaei enim difficilius credebant sanare corpus tamquam manifestum, animam vero curare facilius, quia invisibilis est medela; ita ut talia cogitarent: ecce corpus curare desinit, et invisibilem curat animam: magis autem si valuisset, corpus iam curasset et non ad invisibile refugisset. Salvator igitur, ostendens quod utraque potest, ait quid est facilius? quasi dicat: ego quidem per corporis medelam, quae secundum veritatem facilior est, difficilior autem vobis videtur, ostendam vobis animae sanitatem, quae difficilior est. Chrysostomus. Et quia dicere, quam facere facilius est, adhuc manifesta erat contradictio, quia opus nondum erat manifestum: unde subdit ut autem sciatis quia potestatem habet filius hominis, etc.; quasi dicat: quoniam de verbo diffiditis, operationem inducam, quod erat invisibile confirmantem.
Signanter autem dicit in terra dimittendi peccata, ut ostenderet quod humanae naturae potestatem divinitatis univit indivisibili unione; quia etsi factus est homo, tamen dei verbum permansit; et si per dispensationem in terris cum hominibus conversaretur, non tamen prohibebatur miracula perpetrare, ac remissionem tribuere peccatorum: non enim humanitas diminuit aliquid de proprietatibus divinitatis, nec divinitas impedivit dei verbum incommutabiliter, et veraciter in terris secundum carnem fieri filium hominis.
Theophylactus. Dicit autem tolle grabatum tuum, ad maiorem miraculi certitudinem; ostendens quod non est secundum phantasiam, simulque ut ostenderet quod non solum curavit, sed et fortitudinem dedit: sic animas non solum a peccato convertit, sed eis virtutem tribuit ad operandum mandata. Beda. Fit igitur carnale signum, ut probetur spirituale; quamquam eiusdem virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere; unde sequitur et statim ille surrexit, et sublato grabato abiit coram omnibus. Chrysostomus. Prius autem id quod quaerere venerat, scilicet animam, remittendo peccata, curavit, ut cum non credentes dubitaverint, tunc opus adducat in medium, ut verbum opere confirmetur, et per manifestum occultum, animae scilicet sanitas per medelam corporis ostendatur. Beda. Datur etiam nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates; et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata, ut, causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Quinque enim de causis affliguntur homines molestiis carnis: aut propter merita augenda, ut iob, et martyres; aut propter humilitatem conservandam, ut Paulus ab Angelo Satanae; aut ob peccata intelligenda, et corrigenda, ut maria soror Moysi, et hic paralyticus; aut ad gloriam dei, sicut caecus natus, et Lazarus; aut ad initium damnationis, sicut Herodes. Miranda est autem divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, iussu salvatoris salus festina comitatur; unde sequitur ita ut admirarentur. Relinquentes maius, scilicet remissionem peccatorum, admirantur tantummodo quod apparet, corporis scilicet sanitatem. Theophylactus.
Non est autem hic paralyticus qui a ioanne curatus narratur: ille enim hominem non habebat, hic vero quatuor; ille in probatica piscina curatur, hic vero in domo.
Est autem unus qui a matthaeo et marco curatus narratur. Mystice autem est et nunc christus in capharnaum, in domo scilicet consolationis, idest in ecclesia, quae est domus paralytici. Beda. Praedicante autem domino in domo, non capiuntur neque ad ianuam, quia praedicante in Iudaea christo gentiles ad audiendum nondum intrare valuerunt, ad quos tamen, etsi foris positos, doctrinae suae verba per praedicatores direxit. Hieronymus. Paralysis autem typus est torporis quo piger iacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis. Theophylactus. Si ergo ego dissolutis potentiis animae quasi paralyticus invirtuosus abeam ad bonum, et attollar a quatuor evangelistis, ad christum adducar, audiamque tunc fili, et relinquentur mihi peccata: filius enim dei fit aliquis propter mandatorum operationem.
Beda. Seu quia quatuor sunt virtutes quibus ad promerendam sospitatem homo fiducia mentis erigitur, quas nonnulli prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam nuncupant. Desiderant autem paralyticum christo offerre; sed turba interposita ab omni parte intercluduntur: quia saepe anima post infirmi corporis desidiam, supernae gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur; saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis, ne christus videatur, impedit.
Non itaque est in infimis ubi turbae tumultuantur remanendum; sed tectum domus, idest sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque domini meditanda.
Theophylactus. Sed quomodo ferar ad christum, nisi tectum aperiatur? tectum enim est intellectus, qui superponitur omnibus his quae in nobis sunt. Hic multum habet terrae quantum ad lateres fictiles, terrenas dico res: sed si haec sublevetur virtus, intellectus in nobis exoneratur.
Post hoc submittatur, id est humilietur: non enim decet extolli de hoc quod intellectus est exoneratus, sed magis humiliari. Beda. Vel patefacto tecto aeger submittitur, quia reseratis Scripturarum mysteriis ad notitiam christi pervenitur, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descenditur. Quod autem cum grabato deponitur infirmus, significat ab homine adhuc in ista carne constituto christum debere cognosci. De grabato autem surgere est animam se a carnalibus desideriis, ubi aegra iacebat, abstrahere. Grabatum tollere est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam spe caelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis.
Sublato autem grabato domum ire, ad Paradisum redire est. Vel sanus qui languerat, domum reportat grabatum, cum anima, remissione accepta peccatorum, cum ipso suo corpore ad internam sui custodiam se refert. Theophylactus. Oportet etiam grabatum, idest corpus tollere ad operationem boni: tunc enim ad contemplationem pertingere valebimus, ita ut quae in nobis sunt cogitationes dicant: quoniam nunquam sic vidimus, idest nunquam sic intelleximus, sicut nunc a paralysi curati: qui enim a peccatis mundatus est, mundius videt.