Quomodo intelligitur, essentiam divinam conceptam esse et natam.
Item videtur esse dubium quod Athanasius dicit in epistola ad serapionem, essentiam divinam increatam, conceptam esse et natam ex divina virgine matre. Magister enim in III sentent., dist. VIII, dicit, quod quae res non est de patre genita, non videtur de matre esse nata, ne res aliqua filiationis nomen habeat in humanitate quae non habet in divinitate.
Et sic, cum divina essentia non sit nata de patre, non potest dici esse de matre.
Sed dicendum, quod sicut improprie essentia divina dicitur generans vel genita secundum generationem aeternam, inquantum essentia ponitur pro persona, ut intelligatur essentia generare, quia pater, qui est essentia generat; secundum eundem modum dicitur essentia divina nata de virgine, quia filius dei, qui est divina essentia, est de virgine natus.