IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 18

Postquam philosophus determinavit de sono, hic determinat de voce, quae est species soni. Et dividitur in partes duas: quarum prima praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad definitionem vocis. In secunda definit vocem, ibi, quare percussio. Circa primum duo facit. Primo ostendit quorum sit habere vocem. Secundo, quid sit proprium organum vocis, ibi, vox autem sonus. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod habere vocem est animatorum. Secundo ostendit quorum animatorum, ibi, multa autem animalium. Dicit ergo primo, quod vox est quaedam species soni: est enim sonus animati: non autem quorumlibet, sed quorumdam, ut post patebit.

Nullum autem inanimatum habet vocem. Et si aliquando aliquod eorum dicatur habere vocem, hoc est secundum similitudinem, sicut tibia et lyra et huiusmodi instrumenta dicuntur habere vocem. Habent enim tria, eorum soni, in quibus assimilantur voci.

Quorum primum est extensio. Manifestum est enim quod in corporibus inanimatis ex simplici percussione causatur sonus: unde, cum percussio statim transeat, sonus etiam cito transit et non continuatur. Sed vox causatur ex percussione aeris ad vocalem arteriam, ut post dicetur: quae quidem percussio continuatur secundum appetitum animae, et ideo vox extendi potest et continuari. Illa igitur instrumenta, de quibus dictum est, ex hoc ipso quod habent quamdam continuitatem in suo sono, habent similitudinem vocis.

Secundum autem, in quo assimilantur voci, est melos, idest consonantia. Sonus enim corporis inanimati, cum ex simplici percussione proveniat, uniformis est, non habens in se diversitatem gravis et acuti: unde in eo non est consonantia, quae ex eorum proportione causatur. Sed vox diversificatur secundum grave et acutum, eo quod percussio, quae causat vocem, diversimode fit secundum appetitum animalis vocem emittentis.

Unde, cum in praedictis instrumentis distinctio sit gravis et acuti in sono, eorum sonus est cum quadam melodia ad similitudinem vocis.

Tertium, in quo sonus horum instrumentorum habet similitudinem vocis, est locutio, idest interpretatio sonorum ad similitudinem locutionis. Manifestum est enim, quod humana locutio non est continua; unde et in libro praedicamentorum, oratio, quae in voce profertur ponitur species quantitatis discretae.

Distinguitur enim oratio per dictiones, et dictio per syllabas; et hoc accidit propter diversas percussiones aeris ab anima. Et similiter sonus praedictorum instrumentorum distinguitur secundum diversas percussiones, utpote diversarum chordarum, vel diversorum flatuum, aut aliquorum huiusmodi.

Deinde cum dicit multa autem ostendit quorum animatorum sit habere vocem; et dicit quod etiam multa animalia sunt quae non habent vocem, sicut omnia carentia sanguine, quorum quatuor sunt genera, ut dicitur in libro de animalibus: scilicet mollia, quae habent mollem carnem exterius, ut pulpi et sepiae; et animalia mollis testae ut cancri, et animalia durae testae ut ostreae, et animalia anulosi corporis ut apes, formicae et huiusmodi. Nullum enim horum habet sanguinem neque vocem.

Et similiter etiam aliqua animalium habentium sanguinem non habent vocem, scilicet pisces. Et hoc rationabiliter accidit; quia sonus est quidam motus aeris, ut supra dictum est. Huiusmodi autem animalia non respirant aerem, et ideo non habent proprium sonum, qui sit vox. Sed quod aliqui pisces dicuntur habere vocem, sicut qui sunt in Acheloo, quod est proprium nomen fluvii, non habent proprie vocem, sed faciunt quemdam sonum cum branchiis, quibus expellunt aquam et attrahunt aerem, aut aliquo alio instrumento motus.

Deinde cum dicit vox autem ostendit quod sit organum vocis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod idem est organum vocis et respirationis. Secundo ostendit ad quid respiratio sit utilis, ibi, iam enim respiratio. Tertio ostendit quid sit organum respirationis, ibi, organum autem.

Dicit ergo primo, quod quamvis vox sit sonus animalis, non tamen cuiuscumque partis animalis sonus est vox. Sed quia ad generationem soni requiritur quod sit percussio alicuius ad aliquid, et in aliquo, quod est aer: rationabile est, quod illa sola animata vocem habeant, quae aerem respirando suscipiunt, et ex eadem parte, unde respirant.

Deinde cum dicit iam enim dicit quod natura utitur aere respirato ad duo opera, sicut etiam utitur lingua ad gustum et ad locutionem: quorum duorum, gustus est necessarius: est enim discretivus alimenti convenientis, quo conservatur animal; et propter hoc pluribus animalibus inest. Sed interpretatio quae fit per locutionem, est ad bene esse. Et similiter aere respirato natura utitur ad mitigationem caloris naturalis, quod est necessarium: et huius causa dicta est in libro de respiratione et expiratione: et utitur aere respirato ad formationem vocis, quod est ad bene esse.

Deinde cum dicit organum autem ostendit quod sit organum respirationis: et dicit quod organum respirationis est vocalis arteria, quae est ordinata ad pulmonem ut ei deserviat ad aeris attractionem. Aer enim necesse est ut recipiatur in pulmone, quia animalia gressiva habent in hac parte plus de calore, quam in aliis partibus. Pulmo enim coniungitur cordi, in quo est principium caloris naturalis: et ideo locus, qui est circa, cor, indiget respiratione ad refrigerium caloris naturalis.

Dicit autem locus primus, vel quia est primus post cor, pulmo utpote ei vicinior; vel quia cor est prima pars animalis, quantum ad generationem, et quantum ad causalitatem motus: et propter hoc necesse est, ut aer ingrediatur ad pulmonem ad refrigerium caloris naturalis cordis. Vel hoc quod dicit, quia in hac parte animalia pedibus gradientia habent plus caloris aliis, intelligendum est aliis animalibus. Manifestum est enim, quod animalia habentia sanguinem habent plus de calore naturali, carentibus sanguine.

Et in genere habentium sanguinem habent pisces minus de calore naturali. Et propter hoc animalia carentia sanguine et pisces non respirant, ut supra dictum est.

Deinde cum dicit quare percussio ex praemissis, vocis definitionem concludit.

Et circa hoc duo facit. Primo ponit definitionem vocis. Secundo manifestat eam, ibi, non enim omnis. Dicit ergo primo, quod quia vox est sonus animati, et ex illa parte, qua aerem respirat: omnis autem sonus est ex aliqua percussione aeris: sequitur quod vox sit respirati percussio aeris ad arteriam vocalem; quae quidem percussio fit ab anima, quae est in his partibus, idest principaliter in corde.

Quamvis enim anima sit in toto corpore, ut est forma animalis, tamen vis eius motiva est principaliter in corde. Datur autem haec definitio per causam: non enim vox est percussio, sed sonus ex percussione causatus.

Deinde cum dicit non enim manifestat praedictam definitionem. Et primo quantum ad hoc quod dixerat, quod percussio vocalis est ab anima. Secundo quantum ad hoc quod dixit, quod est aeris respirati, ibi, signum autem. Posuerat enim tria in definitione vocis. Percutiens, scilicet animam.

Percussum, scilicet aerem respiratum. Et ad quod fit percussio: scilicet vocalem arteriam: quorum tertium supra manifestaverat: unde restabat, quod duo prima manifestaret.

Dicit ergo primo, quod sicut supra dictum est, non omnis sonus animalis est vox.

Contingit enim linguam facere aliquos sonos, qui tamen non sunt voces; sicut et tussientes faciunt sonum, qui tamen non est vox. Oportet enim ad hoc quod sit vox, quod verberans aerem sit aliquid animatum, et cum imaginatione ad aliquid significandum. Oportet enim quod vox sit sonus quidam significans, vel naturaliter, vel ad placitum; et propter hoc dictum est, quod huiusmodi percussio est ab anima. Operationes enim animales dicuntur, quae ex imaginatione procedunt. Et sic patet, quod vox non est percussio respirati aeris, sicut accidit in tussi. Sed id cui principaliter attribuitur causa generationis vocis, est anima, quae utitur isto aere, scilicet respirato, ad verberandum aerem, qui est in arteria, ad ipsam arteriam. Aer ergo non est principale in vocis formatione, sed anima quae utitur aere, ut instrumento, ad vocem formandam.

Deinde cum dicit signum autem ostendit aliam partem definitionis, scilicet quod vox sit percussio aeris respirati: et dicit, quod signum huius est duplex. Unum, quia animal non potest formare vocem, neque dum attrahit aerem respirando, neque dum expellit expirando, sed dum retinet aerem: quia dum retinet, isto aere retento, et percutiente aerem existentem in vocali arteria, causat motum ad formationem vocis. Aliud signum est, quod pisces non habent vocem; non enim habent guttur, idest vocalem arteriam; et hanc partem non habent, quia non recipiunt aerem, neque respirant. Sed qui dicunt hoc, quod pisces respirant, peccant. Quare autem pisces non respirant, alia ratio est; pertinet enim ad scientiam, in qua considerantur particularia accidentia animalium.