LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De diversitate genera lip tantarum accep ta per omnia quae omnibus plantis in genere conveniunt vet pluribus earum.
Admissa autem comparatione partium plantae ad. partes animalium, loquamur nunc de generali diversitate partium plantarum speciali sine comparatione. Nos enim in scientia de plantis oportet loqui de partibus supra memoratis, et enumerare partes proprias quibusdam, et communes omnibus vel multis, et diversitates earum.
Dicamus igitur in primis de communibus loquentes, quod partibus plantae in genere plantae prout genus ejus continet plantas perfectas et Imperfectas, inest magna diversitas in multitudine partium et paucitate earumdem, et magnitudine partium et parvitate earumdem, et fortitudine partium et debilitate earumdem. Haec autem tota triplex diversitas est ex humoris abundantia vel defectu in plantis secundum diversitates humoris : quia humor multus in plantis multum porosis multitudinem magnam facit ramorum et partium, praecipue quando humor acutus fuerit qui potest penetrare per poros. Quando autem multus est et: grossus et hebes, facit partes grossas et magnas : quando vero est ferreus fortiter decoctus calido et multo et insuper multus, facit multas partes valde. Contraria autem horum faciunt partes paucas et debiles, et
Illud proportionaliter in omnibus plantis : humor enim magnarum arborum quae habent partes magnas et multas et fortes, in quibusdam est sicut lac spissus et albus et viscosus et digestus dulcis, sicut in ficulneis. In quibusdam autem est acutus abundans et viscosus sicut pix: et talis humor aliquo modo est in vite, licet sit magis aquosus. Picis enim terrestris humor unctuosus et pinguis et spissus. Vitis autem humor est subtilis et aquosus magis et pinguis aerea pinguedine. In quibusdam autem est humor qui vocatur a quibusdam originalis : quia est similis ei qui est in organo, qui est calidus et siccus et aperitivus valde : et tatis est in planta quae Graece vocatur epygradrium, quod aliqui hypillum esse dixerunt. Est autem et talis in thimo et epithimo et in multis aliis plantis : et hic causat praecipue ramusculorum et foliorum multitudinem propter sui penetrationem. Lacteus autem grossitiem causat partium, et acutus longitudinem, et organicus causat multitudinem et parvitatem. Lacteum enim viscosum non longe extenditur. Acutum autem aqueum vel viscosum terreum multum extenditur in longum, et acutum siccum in multa valde dividitur : quia divisio est effectus siccitatis.
Amplius autem dividitur planta generaliter : quia quaedam est quae habet partes valde siccas, sicut canuca herba, et multae aliae plantae in regionibus calidis et siccis de quibus infra habebitur. Quaedam autem habet partes quadratas in numero et specie, quibus in tota vita secundum numerum et speciem nihil additur vel diminuitur, sicut dicunt quidam de palma : et talis planta licet habeat partes sic terminatas, tamen nec sunt similes in forma, nec aequales in qualitate. Quaedam autem habent partes ab invicem similes, sicut est bota et caulis quamdiu est herba antequam olescatsive in figuram oleris convertatur : non tamen sunt terminatae necessario in numero, neque aequales. Et quaedam sunt quae ha- bent partes aequales non necessario similes : sicut de fruticibus quidam dicunt, licet verum non videatur : quia frutex est quando palmites multi egrediuntur, et de radice una, et illi sunt et similes et aequales : sed in multis aliis plantis est hoc invenire, quod partes sunt aequales et non similes : quia forte aequales sunt radices ramis, cum tamen dissimiles sint valde. Plantae autem locus generationis et salutis non est in situ uno terrae, sed In multis, et generaliter loquendo plantarum generalis diversitas cognoscitur in figura et colore et raritate et omnibus quae accidunt plantae : sed omnes diversitates inaequalitatum et augmentorum et numerorum partium ipsarum, et per ea quae sunt his opposita, sicut est detrimentum numeri, sive paucitas, et magnitudo, et parvitas: et quaedam planta etiam ad alias non comparata, sed in seipsa considerata, non est omni tempore unius modi In istis, sed habebit in dictis multas diversitates quas praedixi-