LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

Sequitur nunc videre de vento turbinis, et de illo determinare facile est secuudum praedicta : quia non causatur nisi ex ventis ex opposito contra se venientibus, quorum uterque aequipollens est alii.

Effectus autem est eius quandoque elevatio pulveris, et quandoque eradicatio arborum, secundum quod fortiores sunt,

vel debiliores : quandoque autem unus debilior est altero, cum resistentia tamen aliqua : et tunc cedit, et per totam viam flatu unius superelevatus pulvis involuto secundum circulum. Fit etiam quandoque turbo per accidens a vento uno tantum quando repercutitur ad parietem aliquem versus flatum suum.

Ex subsequentibus rubrica patet.

Restat dicere causas generatorum ex vapore, qui conjungitur cum lumine solis et tune et stellarum, sicut est iris, et circuli solis et lunae, et cometae, et colores nubium et nebularum et galaxia, etc.