Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Donum hoc est conveniens et proportionatum suscipienti.
Secundum autem quod in dono consideratur, est ut sit ei cui donatur conveniens et proportionatum. Non enim idem est dandum militi et rustico, non enim idem nobili et ignobili, non idem puero et seni. Dicit enim Philosophus, quod sphaera et lecythus pulcherrima et magnificentia sunt puerilis doni, quae tamen seni exhibita potius irrisio quam dona viderentur. Hoc significatur, Matth. xxv, 15, ubi sic dicitur : Unicuique dedit secundum propriam virtutem, hoc est, secundum propriae virtutis proportionem. Hoc ergo donum tantae est existimationis, quod unicuique dat a se considera- tam gratiam et delectationem. Sapient.
XVI, 21 : Deserviens uniuscuisque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Et parum ante, v. 20, dixit : Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et
paratum panem de caelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ad Philip. IV, 18 : Habeo autem omnia, et abundo. Unde, Act. IV, 34, de Apostolis et discipulis dicitur, quod nullus erat egens inter illos, qui ex gratia communionis quam hoc sacramentum signat, omni indigentia replebantur : eo quod ipsum donum omnibus esset proportionatum, ut eo quilibet quam quaerit inveniat, et non deficiat. Luc. XXII, 35 et 36 : Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis V At illi dixerunt: Nihil. Communicatio enim quam habebant ad invicem quae in hoc sacramento et exhibetur et significatur, omnes omnium replevit indigentias.