De Mansuetudine.
A. Mansuetudo vera sive benignitas est, cum propter illatas injurias mens nequaquam exacerbatur, nec amaritudo cordis exterius indicatur: sed est sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones . Exemplo Jesu Christi, de quo Isaias : Et non aperuit os suum : sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum .''
Unde dicit Glossa super Matthaeum : " Mitis est, quem asperitas mentis seu amaritudo non afficit, sed simplicitas fidei ad omnem injustitiam patiendam instruit. Mitis est, quem nec rancor, nec ira afficit, sed omnia aequanimiter sustinet Hujus virtutis magnae quasi magistrum se fecit Dominus : quod non fecisset, nisi una summae perfectionis haec virtus esset. Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde . Mansuetus non irritatur: non nocet, nec nocere cogitat. Mitis est, qui malis moribus dominatur. " Haec omnia dicit
Glossa ibidem.
B. Ad amorem mansuetudinis inducere nos debet beatitudo promissa ex persona Christi dicentis : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram . D. Augustinus: " Illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium . Et paulo post: Beati autem mites, quoniam ipsi possidebunt terram, de qua pelli non possunt . " De hac terra Psalmista : Mansueti autem
haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis . Item, Proverb. iii, 34 : Mansuetis dabit gratiam, et gloriam : nempe Deus. Proinde, Audiant mansueti, et laetentur '' .
C. Argumentum verae mansuetudinis est, cum mens in afflictione non murmurat, nec mordentes verbis remordet: sic
nec in facie aliquam amaritudinem demonstrat, sed quietum animum ad inhabitandum Deum semper reservat.
D. Argumentum falsae mansuetudinis est, cum homo verba mollia et mansueta profert, faciem mansuetam exhibet, et tamen gravem amaritudinem in animo portat.