XXXV. P SALTERIA RHYTHMICA. SERIES PRIOR.
II. Psalterium de Passione Domini, dictum Granum passionis.
IV. Psalterium de D. N. Iesu Christo.
V. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VI. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
VIII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
IX. Psalterium beatae Mariae V.
X. Psalterium beatae Mariae V.
1. Iesu, qui malitiam
Doech reprehendis
Atque innocentiam
David hic ostendis,
A malis detractoribus,
qui apud praesidentes
Nos iniuste lacerant,
salva innocentes.
2. Iesu mi, qui Iudaeos
per regnum Graecorum
Afflixisti plurimum,
sed Maccabaeorum
Auxilio sublevas,
in malis obstinatos
Puni et salva tibi
servire paratos.
3. Iesu, qui dum Ziphei
ad Saul vadunt regem
Volentesque tradere
David et eius gregem,
Eos salvas, quaesumus,
contra accusatores
Defende nos ac pessimos
quosque delatores.
i. Iesu, cuius gratia
David est salvatus,
Dum fugit a Ceyla
a Saul liberatus,
Audi preces supplicum,
qui te pie quaerunt
In tribulationibus,
qui se invenerunt.
5. Iesu, David redimens
ad regem Achis ductum,
Dum est in periculo,
auferendo luctum,
Timidos nos aspice
oculis attentis,
Procul pelle tenebras
timorosae mentis.
6. Iesu, qui, dum speluncam
ad purgandum ventrem
Saul intrat, custodis
David innocentem,
Quaelibet temptatio
abscedat velut fumus,
In mortis dum periculo
constituti sumus.
7. Iesu, qui sic perficis
David mentem castam,
Inimicum perdere
cum posset, parat hastam,
Tamen et aquae scyphum
in signum huius rei
Servat, tu me similem
fac misertus mei.
8. Iesu, qui salvas David
in domum fugientem
Per Michol per fenestram
eum deponentem,
Hostes nostros contere,
qui nobis nocere
Cupiunt, et dabimus
grates tibi vere.
9. Iesu, qui Israelis
regnum lacerari
Sinis, per Philistaeos
ad tempusque vastari,
Et paenitentes liberas,
a via nos erroris
Revocans ad statum duc
vitae melioris.
10. Iesu, David liberans
a Saul, dum sic erat
Anctus, quod evadere
posse se desperat,
Pro quo agit gratias,
fac nos quoque gratos
A quovis periculo
a te liberatos.
11. Iesu, de terra Moab
in Iuda revertentem
Regem David faciens
in te confidentem,
Nostra in te sita sit
spei certitudo,
Cuius est dulcedinis
magna multitudo.
12. Iesu, quem laudat David
pro consolatione,
A te sibi reddita
in persecutione
Saul regis pessimi,
nobis hoc solamen
Dona, pacem perditam
restaurando, Amen.
13. Iesu, qui Danielem
suasu malignorum
In lacum missum leonum
salvasti eorum
Ora claudens per angelum,
hos, qui nos offendunt
Iniuste, fac, ut incidant
laqueos, quos tendunt.
14. Iesu, Babylonicae
qui captivitatis
Hic prophetas reditum
per David pulchre satis,
Nos per paenitentiam
fac ad te redire,
Ut non semper filii
maneamus irae.
15. Iesu, Aegyptiaca
de captivitate
Israelem liberans,
pro quo hic laudat te,
Nos captos a daemone
ob nostra peccata
Paenitentes libera
gratia donata.
16. Iesu, qui per prophetam
de incarnatione
Et tua inter homines
conversatione
Praedicis et mysterium
sanctae trinitatis,
Miserere miseris
spem dans desperatis.
17. Jesu, qui scandens caelum
post resurrectionem
Promisisti spiritus
sancti missionem
Hic, ut ad Ephesios
apostolus ostendit,
Perduc nos ad superos,
quo mens nostra tendit.
18. Iesu, qui Iudaeorum
de punitione
Per David hic loqueris
et tua passione,
Qui et tuam cantico
magnificat laudem,
Vincere nos facias
malignorum fraudem.
19. Iesu, qui huius psalmi
principium cantari
In horis praevideras
per David liberari
Petentem a periculis,
nostrae spes saluti
Sis, cum iugo premimur
dirae servitutis.
20. Iesu, sicut David rex
allegat rationes
Plures gratiarumque
reddit actiones,
Ut salvus in periculis
sit, sic nobis dona
Grates tibi reddere
mente semper bona.
21. Iesu, cui deferunt
tres ab oriente
Magi tria munera
stella praecedente,
Fac nos sic dispositos
gratia donata,
Ut et nostra munera
fiant tibi grata.
22. Iesu, providentia
ab Asaph hic ostensa
A fine est et ad fines
fortiter extensa
Disponentis omnia
recte tam malorum
Quoad poenam, etiam
praemium bonorum.
23. Iesu, Babylonica
de captivitate
Liberandum populum
Asaph petit a te,
Quaeso, pie Domine,
ut non captivari
Sinas nos nec daemonis
dolo defraudari.
24. Iesu, cui reversi
de captivitate
Et, quod adversariis
poenae sunt illatae,
Multi grates referunt,
sic cum paenitemus,
A peccatis libera,
fac, ut gratis demus.
25. Iesu, a Senacherib
Iudam afflixisti,
Quem confusibiliter
expost occidisti,
Pro quo laudes plurimae
dantur in hoc psalmo,
Sic nos doce facere
tibi Deo almo.
26. Iesu, qui praevideras
per Asaph futuram
Fore Babylonicam
captivitatem duram
Pro orationeque
bonorum finiendam,
Pro culpis quando patimur,
tribue emendam.
27. Iesu, regnum Israel
ostendens pertinere
Ad David et minime
ad Ephraim debere,
Nam non Effrem, sed Iuda
tribum elegisti,
Iudam confidentes fac
nos, quos dilexisti.
28. Iesu, qui Ierusalem
prophetico more
Per Nabuchodonosor
destruendam fore
Praedicis et per circum
reaedificandam,
Nostram lapsam animam
dona restaurandam.
29. Iesu, tuam vineam
qui per te visitasti
Et ab idolatria
liberans plantasti,
De caelo respiciens
a culpa nos converte
A pravisque aspectibus
oculos averte.
30. Iesu, iubens agere
pro fructibus collectis
Grates, prout facere
videmus a rectis,
Quaesumus, nos refice
adipe frumenti
Et de petra satia
melle profluenti.
31. Iesu, qui nequitiam,
iudicum malorum
Synagoga arguis
cum stas in deorum,
Nos pusillos refove
tu, spes egenorum,
Et adoptans elige
spem in filiorum.
32. Iesu, quem rogat Asaph,
ut hostes ludaeorum
Digne pro nequitia
punias eorum,
Nos a malis eripe,
qui impugnant fidem,
Si nescimus aliud,
grates damus quidem.
33. Iesu, tabernaculum
caeleste concupisti,
Docens hic et qualiter
possit adipisci,
Solve, quaeso, vinculum
nostrae pravitatis
Perducens ad gloriam
tuae claritatis.
34. Iesu, qui hic gratias
pro per te fiendis
Liberationibus
agendas ostendis
Et tuae mysterium
incarnationis,
Funde in nos gratiam
benedictionis.
35. Iesu, quem hic iterum
in persecutione
Saulis rogat David
pro liberatione,
Nos a malis eripe,
qui nos persequntur,
Grates non immerito
tibi tunc dicuntur.
36. Iesu, qui ecclesiae
statum militantis
Hic per Core filios
Atque triumphantis
Describis, nos in Sion
montem duc supernum,
Ubi tibi gloriam
demus in aeternum.
37. Iesu, cuius passio
hic denuntiata
Spiritu prophetico
estque prophetata,
Qui pro nobis moriens
spolias infernum,
Solium nos facias
scandere supernum.
38. Iesu, qui regnum David
vis perpetuari,
Non in eo, sed in te
iube nobis dari
Gratiam divinitus,
ut semper intenti
Tuis simus laudibus
post et in praesenti.
39. Iesu, cui Moyses
grates magna cura
Dat pro beneficiis,
ut impetretque plura,
Preces tibi porrigit,
per te dirigatur
Nostra sic oratio,
ut exaudiatur.
40. Iesu, tuum populum
protegens electum
A daemone et homine
malo et deiectum
Habens adversarium,
libera, rex pie,
Nos a verbo aspero
in extremo die.
41. Iesu, in hoc cantico
ostendens promovendos
Gratos, e contrario
ingratos puniendos,
Doce nos, ut gratias
devotas agamus
Servitutis nostraeque
pensum persolvamus.
42. Iesu, qui regni tui
inchoationem
Hic describis et eius
impugnationem
Confirmationemque
miracula per multa,
Unde et valde mirum est,
quod gens non credit stulta.
43. Iesu, providentiam
quod ad actus humanos
Habes, ostendis in hoc,
quod punis profanos,
Nos astare facias
laetos ante thronum,
Cum in fine veneris
Deus ultionum.
44. Iesu, quia Domino
hic ad iubilandum
Plebem inducit David
eumque laudandum,
Illud nobis, quaesumus,
virgo, mater Dei,
Impetret a filio,
ut iubilemus ei.
45. Iesu, qui hic canticum
novum decantare
Iubes atque gloriam
tuam nuntiare,
Iuris et iudicii
fervidum rigorem
Per misericordiae
tempera dulcorem.
46. Iesu, qui dominicum
tuum descripisti
Adventum ad iudicium,
hic non praeteristi,
Tandem cum advenerit
illa dies irae,
Nos ad tuam dexteram
praecipe venire.
47. Iesu, quem Deus pater
salutare notum
Fecit, cum, quod hominis
erat, sumis totum,
Cum in fine veneris
orbem iudicare,
Non hoedis nos sed ovibus
velis adgregare.
48. Iesu, de cuius regno
Iudaei irati
Ita, quod id crebri sunt
destruere conati,
Sed quod non fit, catholici
hinc ad Dei laudem
Inducti sunt, da vincere
perfidorum fraudem.
49. Iesu, qui in iubilo
tibi decantare
Ac pro beneficiis
vis regratiari,
Dona, ut in gaudio
devote te laudemus
Et peccatorum vulnera
semper deploremus.
50. Iesu, sicut David rex
firmatus in throno
Potestate regia
usus est in bono,
Sic nostris da principibus,
ut erga te devotos
Et iustos se ad proximos
exhibeant totos.