REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum relatio creaturae ad Deum in ratione causae sit eadem creatura ?
Vide Doctores quaest. antecedenti.
Quod non. Augustinus 5. de Trinit. cap. 1. In rebus creatis, quod non secundum substantiam dicitur, secundum accidens dicitur. Sed relatio creaturae ad Deum, ut ad causam, non dicitur secundum substantiam, quia sic diceretur ad se secundum illam. Et haec videtur ratio Simplicii ultima parte illius capituli super Praedicamenta ; igitur est accidens ; igitur non est idem quod creatura.
Item, quarto Metaph. text. 26.
infert Philosophus contra ponentes omnia apparentia esse vera, quod omnia essent ad aliquid, et manifestum est quod non est inconveniens omnia esse ad aliquid denominative, sed non essentialiter. Sed si relatio creaturae ad Deum, ut ad causam, sit idem quod essentia creaturae, sequitur quod omnia sunt essentialiter ad aliquid.
Item, Praedicamenta sunt primo diversa, quia si non essent, essent differentia, quia quae differunt, et in aliquo conveniunt, sunt differentia, et sic Praedicamenta essent species ; igitur nihil idem, quod est in uno Praedicamento, est in alio ; relatio creaturae ad Deum est in Praedicamento Relationis, essentia creaturae est in genere Substantiae, saltem alicujus.
Oppositum : Essentialius dependet effectus a causa prima quam causa secunda ; sed habitudo causati ad causam secundam non est res alia a natura totius causati, quia contradictio est quod sit natura totius causati, ut hominis vel lapidis, et non ex partibus intrinsecis materiae et formae, et illae sunt causae secundae ; igitur habitudo ad causam primam non est aliud ab effectu.