Quomodo intelligitur cum dicitur deitas homo facta.
Item potest esse dubium quod Athanasius dicit in eadem epistola: deitas homo facta, per suum spiritum sibi ecclesiam conformavit. Dicit enim magister in quinta distinctione tertii libri sententiarum, quod non debet dici quod divina natura sit caro facta, sicut dicitur: verbum caro factum est. Sic autem dicitur verbum caro factum est quia verbum homo factus est. Non ergo debet dici quod divina essentia, sive divinitas, facta sit homo.
Sed dicendum, quod non dicitur divinitas esse facta homo quasi divina natura sit conversa in humanam, sed per illum modum quo dicitur quod natura divina assumpsit naturam humanam in una persona, scilicet verbi. Sicut etiam Damascenus dicit, quod natura divinitatis in una suarum personarum incarnata est, idest carni unita.
Sciendum tamen, quod alia ratione dicitur quod verbum est homo, et quod divinitas est homo. Cum enim dicitur, verbum est homo, est praedicatio per informationem; quia scilicet persona verbi est subsistens in humana natura. Cum vero dicitur, divinitas est homo, non est praedicatio per informationem, quia humana natura non informat divinam, sed est praedicatio per identitatem; sicut etiam cum dicitur, essentia divina est pater, vel, essentia divina est filius: homo enim supponit pro persona filii, cum dicitur, divinitas est homo. Et eadem ratio veritatis est cum dicitur, divinitas facta est homo, quia incepit esse persona filii incarnata, quod importatur in nomine hominis, licet non inceperit esse filii persona: semper enim deitas fuit filius, sed non semper fuit homo.