DE SUBSTANTIIS SEPARATIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

Capitulus 19

De conditione spiritualium substantiarum.

Deinde considerare oportet quid de conditione spiritualium substantiarum secundum catholicae doctrinae sententiam sit tenendum.

Fuerunt igitur quidam qui Angelos putaverunt corporeos esse vel ex materia et forma esse compositos; quod quidem sensisse videtur Origenes in primo periarchon, ubi dicit: solius dei, idest patris et filii et spiritus sancti, naturae id proprium est ut sine materiali substantia et absque ulla corporeae adiectionis societate intelligatur existere. Et ad hoc quidem quod Angelos corporeos ponerent, movere potuerunt eos verba Scripturae quae quaedam corporalia Angelis attribuere videtur, cum eos et in loco corporali esse pronuntiet: secundum illud matthaei XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est; et eos moveri asserat, secundum illud Isaiae VI, 6: volavit ad me unus de seraphim; et quod est amplius, eos figura corporali describat, sicut ibidem de seraphim dicitur: sex alae uni et sex alae alteri; et de gabriele dicitur Dan. VI, ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo, et corpus eius quasi chrysolitus, et cetera quae ad haec pertinentia ibidem subduntur.

Quod autem in Angelis etsi non sint corporei, sit tamen in eis compositio formae et materiae: ex quibus rationibus accipere volunt, supra iam diximus.

Sed quod Angeli incorporei sint, canonicae Scripturae auctoritate probatur, quae eos spiritus nominat. Dicitur enim in Psalmo CIII, 4: qui facit Angelos suos spiritus; et apostolus dicit ad Hebraeos I, 14, de Angelis loquens: omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis.

Consuevit autem Scriptura nomine spiritus aliquid incorporeum designare, secundum illud Ioan. IV, 24: spiritus est deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet; et Isaiae XXXI, 3: Aegyptus, homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus. Sic igitur consequens est, secundum sacrae Scripturae sententiam, Angelos incorporeos esse.

Si quis autem diligenter velit verba sacrae Scripturae inspicere, ex eisdem accipere poterit eos immateriales esse: nominat enim eos sacra Scriptura quasdam virtutes. Dicitur enim in Psalmo CII, 20-21: benedicite domino omnes Angeli, et postea subditur: benedicite domino omnes virtutes eius; et Luc. XXI, 26, dicitur: virtutes caelorum movebuntur, quod de sanctis Angelis omnes doctores exponunt.

Quod autem materiale est, non est virtus, sed habet virtutem; sicut non est essentia, sed habens essentiam; sequitur enim virtus essentiam. Non est autem homo sua humanitas, neque sua virtus.

Similiter autem neque aliquid aliud ex materia et forma compositum. Relinquitur igitur secundum intentionem Scripturae Angelos immateriales esse.

Utrumque autem horum expresse dionysii verbis astruitur, qui in quarto capite de divinis nominibus de Angelis loquens dicit quod intellectuales substantiae ab universis corruptione et morte et materia et generatione mundae existunt, et sicut incorporales et immateriales intelliguntur. In primo etiam capitulo caelestis hierarchiae dicit quod divina dispositio immateriales Angelorum hierarchias materialibus figuris varias tradidit; et in secundo capitulo eiusdem libri quaerit, quare sacri doctores ad corporalem formationem incorporalium scilicet Angelorum, venientes, non figuraverunt ea pretiosissimis figuris, sed immaterialibus substantiis et deiformibus simplicitatibus terrenas figuras circumposuerunt.

Ex quibus omnibus patet hanc fuisse dionysii sententiam quod Angeli sunt immateriales et simplices substantiae. Quod etiam ex hoc patet quod frequenter eos nominat caelestes intellectus, seu divinas mentes. Intellectus autem et mens aliquid incorporeum et immateriale est, ut philosophus probat in tertio de anima.

Augustinus etiam dicit in secundo super Genesim ad litteram quod primo die quo lux facta est, conditio spiritualis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimatur, in qua natura intelliguntur omnes sancti Angeli atque virtutes.

Damascenus etiam dicit quod Angelus est substantia intellectualis et incorporea.

Sed dubitationem facit quod postea subdit: incorporeus autem et immaterialis dicitur quantum ad nos: omne enim comparatum ad deum, grossum et materiale invenitur. Quod ad hoc inducitur ne aestimetur Angelus propter suam incorporeitatem et immaterialitatem divinam simplicitatem aequare.

Corporales vero figurae seu formae quae in Scriptura sacra interdum Angelis attribuuntur, per quamdam similitudinem sunt intelligenda: quia, sicut dicit dionysius primo capitulo caelestis hierarchiae: non est possibile nostrae menti ad immaterialem illam sursum excitari caelestium hierarchiarum et imitationem et contemplationem, nisi secundum se materiali manuductione utatur; sicut et de ipso deo multa corporalia in Scripturis per quamdam similitudinem dicuntur; unde in decimoquinto capite caelestis hierarchiae dionysius exponit quid spirituale significetur in Angelis per omnes huiusmodi corporales figuras.

Nec solum huiusmodi formas corporeas per similitudinem de Angelis asserit dici, sed etiam ea quae pertinent ad affectionem sensitivi appetitus, ut per hoc detur intelligi quod non solum Angeli non sunt corpora, sed etiam non sunt spiritus corporibus uniti, quae sensificando perficiant, ut sic in eis inveniantur operationes animae sensitivae. Dicit enim in secundo capitulo caelestis hierarchiae, quod furor irrationabilibus ex passibili motu ingignitur; sed in Angelis furibundum demonstrat virilem ipsorum rationabilitatem.

Et similiter dicit quod concupiscentia in eis significat amorem divinum.

Cui convenienter Augustinus dicit in nono de CIV. Dei, quod sancti Angeli sine ira puniunt quos accipiunt aeterna dei lege puniendos; et miseris sine miseriae compassione subveniunt; et periclitantibus eis quos diligunt, sine timore opitulantur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine locutionis humanae etiam in eos usurpantur propter quamdam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem.

Quod autem Angeli dicuntur esse in caelis aut in aliquibus aliis corporalibus locis, non est intelligendum quod sint in eis corporali modo, scilicet per contactum dimensivae quantitatis, sed modo spirituali per quemdam contactum virtutis.

Proprius autem locus Angelorum est spiritualis, secundum quod dionysius dicit, quinto capite de divinis nominibus, quod supremae spirituales substantiae sunt in vestibulis trinitatis collocatae; et basilius dicit in secundo Hexaemeron, quod sunt in luce, et laetitia spirituali.

Et Gregorius Nyssenus dicit in libro de homine quod intelligibilia existentia in intelligibilibus locis sunt, aut enim in se ipsis sunt aut in superiacentibus intelligibilibus. Cum igitur in corpore dicatur intellectuale aliquid localiter esse, non ut in loco in corpore dicitur esse sed ut in habitudine et in eo quod adest, ut dicimus deum esse in nobis; et post pauca subdit: cum igitur in habitudine fuerit intelligibile aliquod vel loci alicuius vel rei ut in loco existentis, abusivius dicimus illic id esse propter actum eius qui est illic, locum pro habitudine suscipientes. Cum enim deberemus dicere: illic agit, dicimus: illic est. Et hoc sequens Damascenus dixit quod Angelus ubi operatur ibi est. Augustinus etiam octavo super Gen. Ad litteram dicit, quod spiritus creator movet conditum spiritum per tempus sine loco; movet autem corpus per tempus et locum.

Ex quibus omnibus datur intelligi quod Angeli non sunt in loco corporali modo sed quodam modo spirituali.

Et quia eodem modo competit alicui moveri in loco et esse in loco, per consequens neque corporali modo Angeli moventur in loco, sed motus eorum qui exprimitur in Scripturis, si referatur ad locum corporalem, est accipiendus secundum successionem virtualis contactus ad loca diversa; vel est accipiendus secundum mysticam intelligentiam, sicut dionysius, quarto capite de divinis nominibus dicit, quod moveri dicuntur divinae mentes circulariter quidem unitae illuminationibus pulchri et boni; in directum autem quando procedunt ad subiectorum providentiam; oblique autem quando providentes minus habentibus inegressibiliter manent circa deum.

Ex his igitur manifestum est quid circa conditionem spiritualium substantiarum, idest Angelorum, sacri doctores tradiderint, asserentes eos incorporeos et immateriales esse.