Utrum fruendum sit solo deo.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solo deo fruendum sit. His enim rebus fruendum est, ut dicitur in littera, quae nos beatos faciunt.
Beatitudo autem creata beatos nos facit. Ergo ea fruendum est: non ergo tantum deo.
Praeterea, ultimus finis hominis est sua felicitas.
Felicitas autem ejus est perfectissima operatio.
Cum igitur ultimo fine fruendum sit, operatione perfectissima fruendum est: quod etiam videtur per philosophum qui dicit, quod felicitas non quaeritur propter aliquid aliud: et per boetium, qui dicit, quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus.
Praeterea, tullius dicit: honestum est quod sua VI nos trahit, et sua dignitate nos allicit. Sed quod per se allicit, propter se amatur.
Ergo omni honesto fruendum est, et ita omnibus virtutibus. Ergo non tantum deo.
Praeterea, apostolus ad Philemonem 20, dicit: itaque, frater, ego te fruar in domino. Ergo etiam homine justo frui possumus, et per consequens quolibet homine, qui est ad imaginem dei, et qualibet creatura, in qua est vestigium dei.
Contra, ratio dilectionis est bonitas. Sed omnis bonitas refertur ad bonitatem dei a qua fluit et cujus similitudinem gerit. Ergo nihil est diligendum nisi in ordine ad deum. Ergo solo deo fruendum est.
Praeterea, Proverb. 16, 4, dicitur: universa propter semetipsum operatus est deus. Ergo ipse est finis omnium. Omnia ergo propter ipsum diligenda sunt: et sic idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod frui aliquo dicitur tripliciter. Aut sicut objecto; et hoc modo solo deo fruendum est: quia ad bonitatem ipsius dei ordinatur tota bonitas universi; sicut bonum totius exercitus ad bonum ducis, ut dicitur 12 metaph..
Alio modo sicut habitu eliciente actum fruitionis; et hoc modo beatitudine creata et caritate fruendum est. Tertio modo fruimur aliquo sicut instrumento fruitionis; et hoc modo fruimur potentia, cujus fruitio est actus.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid facit beatum dupliciter: vel effective, sicut deus; et hoc solo fruendum est velut objecto: vel formaliter, sicut albedo facit album; et hoc fruendum est formaliter loquendo, et sic beatitudo beatum facit.
Ad secundum dicendum, quod objectum operationis terminat et perficit ipsam, et est finis ejus.
Unde impossibile est operationem habere rationem finis ultimi. Sed, quia objectum non consequimur nisi per operationem, ideo est idem appetitus operationis et objecti. Unde, si aliquo modo ipsa fruitione fruimur, hoc erit inquantum fruitio nos deo conjungit: et eadem fruitione fruemur fine et operatione, cujus objectum est finis ultimus; sicut eadem operatione intelligo intelligibile et intelligo me intelligere.
Ad tertium dicendum, quod propter se dicitur dupliciter. Uno modo secundum quod opponitur ad propter aliud; et hoc modo virtutes et honestum non propter se diliguntur, cum etiam ad aliud referantur. Alio modo dicitur propter se, secundum quod opponitur ad per accidens; et sic dicitur propter se diligi quod habet in natura sua aliquid movens ad diligendum: et hoc modo virtutes propter se diliguntur, quia habent in se aliquid unde quaerantur, etsi nihil aliud ab eis contingeret: non tamen est inconveniens ut aliquid propter se ametur et tamen ad alterum ordinetur, sicut dicitur in 1 ethic.. Est autem aliquid quod desideratur, non propter aliquid quod in se habet, sed tantum secundum quod ordinatur ad alterum, ut effectivum illius; sicut potio amara amatur, non propter aliquid quod in ipsa est, sed quia sanitatem efficit: et hujusmodi nullo modo propter se diliguntur; sive propter se dicat causam formalem, sicut virtus dicitur propter se diligi; sive finalem, sicut deus.
Ad quartum dicendum, quod homine justo non est simpliciter fruendum, sed in deo; ita quod objectum fruitionis sit deus; et repraesentans ipsum gratiae objectum per similitudinem, in qua inhabitat deus, sit homo sanctus. Nec tamen sequitur quod homine peccatore sit fruendum in deo, quia non est in eo gratia, quae facit deum inhabitare, et quae est exemplar expressum illius summae bonitatis, qua fruendum est: et multo minus hoc sequitur de creatura irrationali: non enim sufficit ad hoc similitudo imaginis et vestigii, sed similitudo gratiae.