Postquam philosophus determinavit de visibili et audibili, nunc tertio determinat de odorabili. Et dividitur in partes duas.
In prima determinat de odorabili, ut sic: in secunda determinat de odorabili secundum quod immutat sensum olfactus, ibi, est autem olfactus. Circa primum duo facit.
Primo determinat de odorabili secundum se.
In secunda de non odorabili secundum quod odoratu percipitur, ibi, adhuc autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit difficultatem determinandi de odorabili. Secundo ostendit quomodo accipiatur cognitio odorabilium, ibi, videtur enim et analogia. Dicit ergo primo, quod non ita bene determinari potest de odore et odorabili, sicut de praedictis sensibilibus, scilicet audibili et visibili; quia non manifestum est nobis, quid sit odor, sicut quid est sonus, aut quid est visibile, aut lumen, vel aliquid huiusmodi.
Et huius causam assignat, quia sensum odoratus non habemus bonum, qui perspicaciter et per certitudinem cognoscat suum obiectum; sed habemus eum peiorem multis aliis animalibus. Cuius ratio est, quia cum instrumentum sensus debeat esse proportionatum suo sensibili, sicut odor causatur ex calido et sicco, ita ad bonitatem instrumenti odoratus exigitur victoria calidi et sicci. Homo autem habet cerebrum, in cuius vicino positum est instrumentum olfactus, maius omnibus aliis animalibus secundum proportionem sui corporis, ut philosophus dicit in libro de animalibus: unde, cum cerebrum sit humidum et frigidum in se consideratum, impeditur in homine bonitas olfactus; et propter hoc prave odorat homo, et nihil odorabilium percipit nisi quod est secundum aliquam excellentiam inducens delectationem aut contrarium: quod contingit propter sensum, qui non est perspicax ad certitudinaliter discernendum de suo obiecto. Unde rationabile est, quod hominum genus sic se habeat ad percipiendos odores, sicut se habent animalia habentia duros oculos, ut locustae, et quidam pisces, ad percipiendos colores: quos propter debilitatem visus, ex ineptitudine organi, non percipiunt nisi in quadam excellentia, prout ex eis ingeritur eis aliquis terror, vel eius contrarium.
Deinde cum dicit videtur enim ostendit quomodo innotescant nobis differentiae odorum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod differentiae odorum nobis innotescunt per comparationem ad differentias saporum. Secundo ostendit quomodo respondent differentiae odorum differentiis saporum, ibi, est autem sicut humor. Dicit ergo primo, quod sensus olfactus in homine videtur habere quamdam convenientiam et proportionem ad gustum; similiter species humorum, idest saporum, ad species odoris.
Unumquodque autem ignotum cognoscitur per id quod est magis manifestum. Unde, cum species saporum sint nobis maxime manifestae, species odorum, quae sunt nobis ignotae, et habent affinitatem ad species saporum, sub eorum similitudine a nobis cognoscuntur.
Species autem saporum sunt nobis manifestae, quia sensum gustus habet homo certiorem quam alia animalia, quia gustus est tactus quidam: tactum autem habet certissimum aliis animalibus, licet in aliis sensibus deficiat a quibusdam animalibus. Sunt enim quaedam animalia, quae melius vident, audiunt et olfaciunt, quam homo; sed homo secundum tactum, multum differt in certitudine cognitionis ab aliis animalibus.
Unde, quia homo habet optimum tactum, sequitur quod sit prudentissimum omnium aliorum animalium. Et in genere hominum ex sensu tactus accipimus, quod aliqui ingeniosi sunt, vel non ingeniosi: et non secundum aliquem alium sensum. Qui enim habent duram carnem, et per consequens habent malum tactum, sunt inepti secundum mentem: qui vero sunt molles carne, et per consequens boni tactus, sunt bene apti mente.
Unde etiam alia animalia habent duriores carnes quam homo.
Sed videtur, quod aptitudo mentis magis respondeat bonitati visus, quam bonitati tactus: quia visus est spiritualior sensus, et plures differentias rerum demonstrat. Sed dicendum est, quod duplici ex causa, bonitas mentis respondet bonitati tactus. Prima ratio est, quod tactus est fundamentum omnium aliorum sensuum: manifestum est enim, quod organum tactus diffunditur per totum corpus, et quodlibet instrumentum cuiuscumque sensus est etiam instrumentum tactus; et illud, ex quo aliquid dicitur esse sensitivum, est sensus tactus. Unde ex hoc quod aliquis habet meliorem tactum, sequitur quod simpliciter habet meliorem sensitivam naturam, et per consequens, quod sit melioris intellectus.
Nam bonitas sensus est dispositio ad bonitatem intellectus. Ex hoc autem, quod aliquis habet meliorem auditum vel meliorem visum, non sequitur quod sit melius sensitivus, vel melioris sensitivae simpliciter, sed solum secundum quid.
Alia ratio est, quia bonitas tactus consequitur bonitatem complexionis sive temperantiae.
Cum enim instrumentum tactus non possit esse denudatum a genere tangibilium qualitatum, eo quod est ex elementis compositum, oportet quod sit in potentia ad extrema saltem per hoc, quod est medium inter ea. Ad bonam autem complexionem corporis sequitur nobilitas animae: quia omnis forma est proportionata suae materiae. Unde sequitur, quod qui sunt boni tactus, sunt nobilioris animae, et perspicacioris mentis.
Quaeritur autem iterum, cum tactus sit certissimus sensuum, quare species odorum denominantur magis a speciebus saporum, quam a qualitatibus tangibilibus. Et dicendum, quod odor et sapor causantur ex determinata commixtione qualitatum elementarium; et ideo species odoris magis correspondent speciebus saporis, quam simplicibus qualitatibus tangibilibus.
Deinde cum dicit est autem ostendit quomodo species odoris correspondent speciebus saporis: et dicit, quod sicut humor, idest sapor, quidam est dulcis, et quidam amarus, sic etiam et odores distinguuntur.
Sed sciendum est, quod quaedam habent proportionalem odorem et saporem, scilicet dulcem odorem et dulcem saporem; quaedam vero per contrarium, scilicet suavem saporem, et non suavem odorem, vel e converso.
Cuius ratio est, quia sapor consistit in humido aqueo aliqualiter digesto; odor autem consistit in sicco aereo, aliqualiter contemperato.
Contingit autem quandoque utramque substantiam, scilicet subtilem aeream, et aqueam grossiorem, secundum debitam proportionem commistam esse, et sic est suavitas saporis et odoris. Si vero sit debita proportio in uno et non in altero, erit in uno suavitas, et in alio non. Et sicut dictum est de dulci et amaro, quae sunt extrema in saporibus, quae transferuntur ad odores, ita etiam et acetosum et austerum, idest stipticum, aut Ponticum, et acutum, et pingue, odoribus attribuuntur.
Sed licet non semper in omnibus correspondeant odores saporibus, tamen, sicut dixi, propter hoc quod odores non sunt multum manifesti, sicut sapores, acceperunt nomina odores a saporibus, secundum similitudinem rerum; quia ut in pluribus, odores respondent saporibus. Dulcis enim odor et sapor causatur a croco et melle. Acer autem a thymo et a similibus. Et similiter de aliis odoribus et saporibus.
Deinde cum dicit adhuc autem ostendit etiam quomodo non odorabilia odoratu percipiuntur; et dicit quod sicut auditus est audibilis et non audibilis, et visus est visibilis et non visibilis, cum sit eadem potentia cognoscitiva oppositorum, et privatio non cognoscatur nisi per habitum, similiter olfactus est odorabilis et non odorabilis. Sed non odorabile dicitur dupliciter. Aut quod omnino non potest habere odorem, sicut corpora simplicia. Aut quod habet parum de odore, aut malum odorem. Et similiter intelligendum est de gustabili et non gustabili.