DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

Quid sit quando secundum quod est principium vel praedicamentum.

Quando vero secundum quod est principium vel praedicamentum est id quod in eo quod tempore vel alia duratione mensuratur, ex mensurante duratione relinquitur in eo quod sic mensuratur: non enim relinquitur ex adjacentia temporis tantum, sed etiam ex adjacentia aeternitatis et aeviternitatis, ut patebit inferius : dicimus enim, Deus fuit, Deus est, Deus erit. Et in omnibus his significamus in praeterito Deum fuisse et in futuro et in praesenti quando. Quidquid igitur est, quod praedicatur in re temporali vel aeterna vel aeviterna ex duratione causatum in ipsa, vocatur quando generalissimum, sub cujus ambitu communitatis continentur et genera et species ipsius et individua, sicut genera sunt fuisse, esse, et fore. Species autem tunc fuisse, vel nunc esse, vel tunc fore. Individua autem hunc fuisse, vel hunc esse, vel hunc fore. Et ad hunc ambitum praedicationis multa reducuntur, quae nullius alterius generis per se praedicationem suscipiunt, sicut olim fuisse, dudum, jam, et futurum longinquum vel propinquum. Quia igitur hoc genus rerum sic prima voce significatum, ad nullum aliorum generum reduci potest, relinquitur quod ipsum sit per se praedicamentum et suorum coordinationum praedicabilium primum principium. Hoc igitur quando ex adjacentia temporis, vel alterius durationis esse mensurantis relinquitur.

Locus est (ut in libro de intelligibilibus dicitur) mensura entis quod non est distensum secundum durationem intelligentiae, sed totum simul in loco comprehensum accipitur per intellectum. Tempus autem est mensura entis secundum esse quod accipitur ut protensum duratione, eo quod esse est actus entis. Potentia autem essendi in omnibus protensa intelligitur ad mensuram durationis vel per se vel per aliud. Per se quidem in his in quibus esse non totum simul esl, sed fit continue. Ad aliud autem in quibus esse totum simul est, quod distingui non potest nisi ad inferiora, quorum esse excedit secundum indeficientiam, sicut cum dicitur Deum fuisse qui non defuit, et Deum fore qui non deerit. Ea autem quorum totum esse simul est, quaedam sunt, quorum esse et posse et actus totum est unum simul, et horum mensura est aeternitas. Quaedam autem quorum esse quidem simul est et posse quod habent ad esse, sed agere non est simul, sicut quidam dicunt intelligentiae: sed verum exemplum et philosophicum est de corpore caelesti. Et haec dicuntur a Philosophis aeviterna, et ipsorum mensura est aevum : et ab his in his quibus istae mensurae extrinsecus adjacent, relinquitur quoddam quod comparationem talis durationis dicit ab ipsa, et illorum comparationem ad durationem: et hoc vocatur quando. Quia solum tempus inter haec tria substantialiter dividitur, et differentias accipit, penes quas ipsum quando

distinguitur in species. Propter quod non per aeternitatem aut aeviternitatem, sed per tempus quando diffinitur : quia etiam aeternitas et aeviternitas non distinguuntur per formales differentias nisi ad temporis distinctionem.

Quod autem dicitur, quod ex adjacentia temporis relinquitur, non est idem quod ex tempore adjacenti: quia ex illo modo loquendi modus infectivus temporis non determinatur: quando autem est temporis infectio quam facit in temporali, secundum quod dicimus unum fuisse et alterum esse, et unum dicimus senem et alterum juvenem, non quod senex vel juvenis quando dicant, sed ex tempore per quando, diu vel non diu fuisse causatur senectus et juventus. Dicitur autem adjacens, eo quod non est tempus aliquod intrinsecarum qualitatum, sed potius extrinsecus adjacens quae est in periodo secundum quod est mensura esse ejus quod est: et ideo dicitur adjacere et non dicitur inesse. Adjacere autem dicitur, quia undique jacet ut mensura totum esse mensurans, ita quod nulla pars esse sit cui non adjaceat, et in toto esse suam relinquit infectionem secundum substantiam alicujus quando a tempore praesenti,praeterito, vel futuro causatam. Sic ergo dicitur quando secundum quod praedicamentum est, et praedicat rem illam quam relinquit in subjecto, secundum quod ipsi subjecto adjacet mensura durationis. Et hoc est quod dicitur, quod quando est id quod ex adjacentia temporis relinquitur: ita quod tempus pro omni mensura quae adjacet extrinsecus secundum quod id quod est mensura ipsius, erit esse et non entis : esse enim est ut actus entis et non ut ens : sicut enim diximus, esse est actus entis quod est: et ideo ut est actus, refertur ad durationem, ens autem est durans et habens esse.

Et quia causa non est effectus, et quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur, sequitur quod quando non est tempus, secundum quod tempus et quando conjunctas habent rationes diffinitivas sicut effectus et causa: sicut patet quod tempus quidem praeteritum quando non est, effectus autem praeteriti et infectio quam relinquit ineo quod est praeteritum, est quando, sicut heri fuisti, vel pridie, vel ante annum, vel olim, vel nuper, vel aliquid hujusmodi. Similiter instans quodcumque vel nunc quando non est, sed secundum actum ejus vel actus, aequale vel inaequale est, sicut dicitur tempus esse vel fuisse vel fore, et non quando : quia sic est tempus ut numerus ejus quod est in tempore : sed effectus illius temporis aequalis vel inaequalis est quando. In tempore enim esse, ut dicit Aristoteles , ''quadam parte temporis mensurari: et sic tempus inaequale si excellit, est mensuratio. et secundum quod sic adjacet mensurato, sic relinquit infectionem in re temporali per motum cujus est tempus numerus. Et haec infectio secundum comparationem ad differentiam temporis ex qua relinquitur quando absolute quidem in subjecto consideratum, vocatur aetas.

Et idem instans non est tempus, sed in instanti esse relinquit quando praesentis, ut nunc esse : quamvis nunc non sit tempus vel aliqua pars ipsius, tamen quia nunc adjacet ei quod movetur, vel quod est, cujus actus esse est cui adjacet tempus : et ideo quoad adjacentiam extrinsecus non est differentia temporis. Et ideo instans quando relinquit sicut et praeteritum. Similiter et futurum tempus quando non est, sed potius id quod ut temporale futurum est: quoniam contingere necessitate motus et numeri motus necessarium est quantum est de temporis successione, secundum quod dicitur aliquid futurum esse. Sic igitur quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur ex futuro, sicut cito, vel diu post praesens esse. Patet igitur ex his quae dicta sunt, quid sit quando secundum quod est principium vel praedicamentum.