LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.
1. De materia passionum aeris.
2. De quatuor locis generationis impressionum.
3. De causa efficiente vaporum,
6. De his quae generantur ex vapore sicco.
7. De his quae generantur ex vapore humido.
11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.
15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.
16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.
17. De causis impressionum compositi vaporis.
18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.
19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.
20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.
21. De iride et unde causatur?
22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?
23. Quare sol plus minusve rubet ?
24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.
25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.
Sciendum quod iris secundum Aristotelem causatur ex radio solis redeunte ad vaporem contractum nubibus, sicut radius refulgens in aqua relucet ad parietem. Oportet autem nubem habere et quietem. Ex quiete enim partes confluunt cum sint similes, et sic exterior superficies plana fit, et levis ad recipiendum radiorum impressionem : et sic radius relucet ad vaporem, sicut luminosum relucet ad speculum sibi simile contra faciem alicujus. Cujus signum ponit Aristoteles in libro Meteororum , dicens quod viri cujusdam debilitatus fuit visus : et dum iret, vidit ante se idolum suum, quud coram facie ambulabat.
a. De forma iridis, et quare quandoque fit major,
Et liget sol cujus imago est iris, sit rotundus : quia tamen longe altior est nubibus, frigidiorem partem nubis tangens, imprimit ei formam actualem. Unde quanto sol est ortui vel occasui propinquior, tanto in parte opposita apparet arcus major.
b. Unde causantur colores iridis?
Colores autem iridis causantur ex eo quod nubes irradiata a sole partes quasdam habet alteriores, et alias demissiores, et quasdam grossiores quam ut solem transmittant, et alias subtiliores quam ut solem excludant. Haec inaequalitas alterutris lucem umbramque permiscet, et illam mirabilem arcus speciem repraesentat.
c. De quantitate colorum iridis et ipsorum qualitate.
Sunt autem colores secundum Aristotelem tres, aut quatuor, scilicet vinosus, scilicet rubeus extrinsecus super gibbositatem arcus. Post quem sequitur viridis, et deinde albus : et sub illo citrinus : et non possunt pictores colorem facere similem iridi, et praecipue colorem compositum medium inter intrinsecum et extrinsecum.
d. Quod iris a quatuor elementis quatuor recipit colores secundum quosdam.
Quidam autem dicunt irim habere quatuor colores principales ex quatuor elementis, ex quibus dicunt etiam nubem compositam, ab igne rubeum, ab aere purpureum, ab aqua glaucum, a terra propter herbas et arbores viridem.
e. Quid significet iris secundum diversa
tempora apparitionis suae ? Arcus iste in diversis temporibus diversa significat. In meridie enim apparens ortus, magnam vim aquarum esse in aere quae in meridie possunt dominari. Si vero circa occasum solis fulserit, tonabit et leviter pluet. Si ab oriente vel circa surrexerit, serenitatem promittit.
f. Qua hora diei potest iris in hyeme, et qua in aestate oriri, et quae sit causa hujusmodi ?
De arcu Aristoteles ait post autumnale aequinoctium qualibet hora diei arcum posse fieri. In aestate vero non nisi incipiente aut inclinato jam die. Cujus rei istam reddit causam. In aestate sol circa Meridiem calidissimus nubes exurit, ita quod suam imaginem imprimere non potest, sed in matutino tempore aut vergens in occasum (quia minus calet) sustineri potest, et suam in eis imaginem imprimere. Item cum sol non soleat facere arcum nisi oppositus his nubibus, in quibus facit cum dies breviores sunt, semper nubes est oblique opposita soli: et ideo qualibet parte diei, etiam cum est altissimus,potest nubibus imprimere suam imaginem. Temporibus vero aestivis, supra verticem nostrum fertur : et ideo tunc media die directe inspicit nubes, nec eis suam imaginem imprimit.
De iride dicit Isidorus in libro Etymologiarum : " Arcus caelestis dictus est a similitudine curvati arcus. Iris habet proprium nomen, et dicitur iris quasi aeris, id est, quod per aerem ad terram descendat. Hic autem a sole resplendet dum canae nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus speciem fundunt, cui varios colores illa dant tres. Nam aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligans. Irradiata ista varios dant colores, etc. "