Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Donum debet perseverare et permanere cum eo qui accepit.
Tertium in dono bono considerandum est, ut sit perseverans cum eo qui accepit et in vita et in morte, nec sit evanescens sicut dona ludentium in mundi vanitate. Unde, Eccli. XI, 17, dicitur: DatioDei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum. Haec est enim vera datio quae in transitu manet in viaticum, et in vita in refectionem, et in judicio in redemptionem, et in patria in
aeternae beatitudinis significationem. Tales enim successus donum istud habet ic aeternum. Hoc modo novit Pater caelestis bona data dare filiis suis . Proverb. XXXI, 12 : Reddet enim bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. Quia Omnibus diebus vitae nostrae et in gratia et in gloria donum istud perseverabit, vel in re gratiae contenta, vel in re gloriae significata. Tob. xii, 3 : Bonis omnibus per eum repleti sumus. Joan. x, 29, de hoc dono dicit : Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est. Hoc enim maximum fuit quod perseverans nobis donum donavit: per hoc enim semper et omnia sumus et erimus sufficientes.
Unde, Psal. CX, 4 et 5, dicit : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. Escam dedit timentibus se.
Hoc enim omnibus mirabilibus est mirabilius, quod se nobis donat, et in se consistens permanet, quod sumitur in cibum, et integer perseverat, quod perseverat in nobis in omnem sufficientiam corporis et animae et vitae et mortis et gratiae et gloriae, nihilominus est donator et donum omnium illorum. Unde, Isa. xxxiii, 16 : Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt: quia non deficiunt sicut panis mendacii mundi et carnalis deceptionis, etc.