MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. XV.
Videtur autem, quod. Pater debuit mitti.
1. Patri enim appropriatur summa potentia, quae h ic manifestatur in summo : ergo Pater mitti debuit. Minor patet. Magis enim manifestat potentiam recreatio quam creatio, licet utrumque sit ex nihilo, quia in superiorem et in perfectiorem statum ordinatur recreatio quam creatio.
2. item, In figura hujus incarnationis legitur, quod dixit Samson patri suo : Vidi mulierem in Thamnata de filiabus Philistinorum : quam quaeso ut mihiaccipiatis uxorem . Et infra, v . 10: Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium. ''Si. ergo Pater descendit ad accipiendum Filio suo uxorem, videtur quod Pater sit missus ad annuntiandum Incarnationem.