PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XX.

De Fide.

A. Fides vera est credere Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse verum Deum : et quod in his tribus personis est una indivisibilis Deitas, aequalis gloria, coaeterna majestas. Quilibet eorum est increatus, immensus, aeternus, summe bonus, sapiens, omnipotens, Deus et Dominus. Nec tres sunt increati, immensi, aeterni, boni, sapientes, omnipotentes, aut tres Dii, aut tres Domini: sed unus est increatus, immensus, aeternus, bonus, sapiens, omnipotens, unus Deus et Dominus. Et in his tribus personis nullus est prior aut posterior, quia coaeterni sunt: nec aliquis minor est aut major, quia sunt per omnia et in omnibus aequales. Differunt tamen in proprietatibus, quia Pater est ingenitus, a nullo habens originem : Filius vero a Patre est genitus, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero : Spiritus sanctus nec creatus est, nec genitus, sed aequaliter ab utroque procedens.

Item, Vera fides jubet credere, quod Dominus noster Jesus Christus est verus

Deus, et verus homo : aeternaliter de Patre natus secundum deitatem, temporaliter autem de matre natus secundum humanitatem, et per omnia aequalis Patri secundum divinitatem. Qui assumpsit animam de nihilo, et carnem de purissimo sanguine beatae Virginis Mariae. Impassibilis et immortalis secundum divinitatem, passibilis et mortalis secundum humanitatem.

Hom, Veram fidem habens credit omnes articulos fidei firmiter etindubitanler, septem pertinentes ad divinitatem, septem vero ad humanitatem Jesu Christi.

B. Ad fidem veram inducere nos debet fides antiquorum fidelium, scilicet Abraham, Isaac, et Jacob, Moysis et similium. Item, infidelium et gentilium, scilicet Job, Rahab meretricis, et similium. Per hanc placuerunt omnes antiqui Deo. Et, Sine fide impossibile est placere Deo, sicut dicit Apostolus .

Ad idem inducere nos debet duplex utilitas fidei. Nam vera fides omnia potest, omnia impetrat. Teste Domino nostro Jesu Christo, qui ait: Omnia possibilia sunt credenti . Et: Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, ei evenient vobis . Et, Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare, et non haeitaverit in corde sua, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei '' . Sicut montes Caspii, petente Alexandro, adunati sunt .

C. Argumentum verae fidei est frequens exercitatio in bonis operibus. Nam sicut corpus mortuum est sine spiritu, ita fides sine operibus mortua est, ut dicit Jacobus .

D. Argumentum falsa) fidei est, non credere Scripturae per omnia : sed pu-

tare quod omnia fiant ex fato, vel cursu naturae, et non ex Dei providentia,

Item, Dicit Chrysostomus: " Ille Deum esse non credit, qui ea (Deo praesente) facit occulte, quae publice (praesentibus hominibus) facere pertimescit. "

Item, Hieronymus : " Non est vere christianus qui non audet in eo statu mori, in quo audet vivere. " Heu ! multae fuerunt olim haereses, de quibus scribit Hieronymus : " Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere auxilio Dei. Et tam illos errare, qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos, qui cum Joviniano asserunt hominem peccare non posse : quia uterque tollit animi libertatem. Nos autem dicimus hominem, et semper posse peccare, et posse non peccare. "