DE NATIVITATE BEATI
JOANNIS BAPTISTAE.
Puer crescebat, et confortabatur Spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. Luc. I, 80.
Sunt quatuor principaliter hic notanda :
I. In quibus iste puer, id est, Beatus Joannes creverit ? II. Contra quae Spiritu sancto confortatus fuerit ? III. Quare in desertis habitare voluerit ? IV. Ad quid se filiis Israel ostenderit ?
I.
De primo nota, quod iste venerabilis puer, videlicet Joannes Baptista crevit in duobus, scilicet in Dei dilectione, et in boni operis actione. In tantum autem crevit in his duobus, quod effectus est praelara lucerna ardens, et lucens : ar- dens per Dei dilectionem, et lucens per bonam operationem. Unde et ipse Dei Filius testatur de illo, Joan. v, 35: Joannes, inquit, erat lucerna ardens, et lucens. Nos etiam, charissimi, ad imitationem Beati Joannis crescere debemus in Dei dilectione, et in bona actione : ut videlicet de die in diem Deum ardentius diligamus, ipsique de tempore in tempus fortius serviamus. Sed, heu ! hodie multi faciunt contrarium ! Olim enim Deum plus dilexerunt, ipsique plus quam modo
faciunt, servierunt. Et certe hoc satis est monstruosum, quod magnus vir interim quotidie deficiat, quod tandem convertatur in parvum granum.
II.
De secundo nota, quod contra quadruplicem spiritum fuit Spiritu sancto confortatus, videlicet contra spiritum superbiae, avaritiae, luxuria?, et gulae. Hi enim quatuor spiritus sunt quatuor rotae in curru diaboli, in quo multi et innumeri ad poenas perpetuas deducuntur.
I. Fuit igitur contra superbia? spiritum Spiritu sancto confortatus. Pra?clara? siquidem exstitit humilitatis : unde dicitur, Luc. iii, 15 et 16 : Existimante populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Repondit Joannes dicens omnibus : Veniet fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Ecce in quantum se humiliat. Bonum igitur est, ut et nos Joannis humilitatem imitemur. Humilitas etiam ejus attenditur in vilitate vestimentorum ejus : ipse enim Joannes, ut dicitur Matth. III, 4 : Habebat vestimentum de pilis camelorum, et sonam pelliceam circa lumbos suos.
II. Accepit etiam fortitudinem a Spiritu sancto contra spiritum avaritia?. Quod enim nihil curaverit de pecunia, qua? hodie tam libenter videtur et accipitur, ex hoc evidenter apparet, quod nulli homini adulari solebat. Pharisoeorum namque et Sadduca?orum societas dum catervatim venirent ad baptismum, dixit eis : Progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira ? Facite ergofructum dignum poenitentioe 1. Quasi dicat: Non tantum in baptismo meo confidatis, quod per hoc solum vos salvari credatis, nisi etiam ab excessibus vestris veram poenitentiam peragatis. Joannes etiam ipsum regem Herodem super suis vitiis arguebat, dicens ei, Marc.VI, 18 : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Heu ! quam gravia peccata hodie a Praelatis et judicibus propter pecuniam dissimulantur.
III. Confortabat etiam Spiritus sanctus Joannem contra spiritum fornicationis, et luxuria?. Unde et ipse a matris utero usque ad mortem in virginitate permansit, et propter virginitatis privilegium Agnum virgineum Virginis filium, virgineo indice demonstrare, nec non et virgineis manibus meruit baptizare. Quod Agnum Dei demonstraverit, testatur Joannes Evangelista, I, 29, ubi ait: Vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce Agnus Dei, esse qui tollit peccatum mundi. Quod etiam baptizaverit Christum, testatur Matth. III, 13, ubi ait: Venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Beatus igitur est, qui ejus castitatem fuerit imitatus
IV. Confortabatur etiam a Spiritu sancto contra spiritum gula?. Unde dicit Matth. III, 4 : Esca ejus erat locustas, et mel silvestre. Glossa: " Moraliter in ve-" ste Joannis docemur, ut asperis utamur " ad refra?nationen carnis : in cibo, ut " non arte paratis, sed naturalibus uta-" mur cibis. "
III.
De tertio nota, quod propter tria in desertis manebat.
Prima causa fuit, ne in vasis sensuum suorum mundanis delectationibus inquinaretur. Unde Seneca: "Inimica est mul-" torum conversatio. Nemo enim est, qui " non aliquod nobis vitium aut commen-" dat, aut imprimit, aut nescientibus ape-" rit :utique quo major estpopulus, cuimi-" scernur, hoc periculi plus est. Nihil vero "tam damnosum bonis moribus, quam in "aliquo spectaculo residere. Avarior re-" deo, ambitiosior, imo vero crudelior et "inhumanior, quia inter homines fui. "
Item, propter hoc in desertis manebat, ut eo liberius in lege Dei sui meditaretur. Ipse erat ille beatus vir, de quo legitur in principio Psal. 1, 1 : Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et invia peccatorum non stetit, et in cathedra pe stilentiss non sedit.
Tertia causa, quare in desertis manebat, haec est, ut eo secretius in oratione cum Deo, et Angelis loqueretur. Bonum est etiam, quod nos propter praedictas tres causas prava hominum consortia fugiamus.
IV.
De quarto nota, quod tandem ostendit se filiis Israel propter tres causas.
Prima causa fuit, ut eos ad fidem et vitae rectitudinem informaret. Unde dicitur, Luc. III, 8 et 9 : Facite fructus dignos paemitentim... Jam enim securis ut radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, exci-detur, et in ignem mittetur. Monuit etiam turbas, dicens : Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat (III, 11. Dixit etiam Publicanis : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis (III, 13). Docuit etiam milites, dicens : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris (iii, 14).
Secunda causa ostensionis suae fuit, ut duplicem adventum Domini praenuntiaret. Unde Matth. iii, 11 : Qui post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne. Haec dicuntur de primo adventu Domini. Ipse enim veniens in carnem instituit baptismum fluminis, in quo virtute sancti Spiritus emundamur, cujus copia si non habetur, in igne contritionis vel passionis homo potent baptizari. Sequitur de secundo adventu,Matth. iii, 12 : Cujus ventilabrum in manu ejus, et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Glossa : " Ventilabrum " est examen judicii, quo discernuntur le-" ves et vacui a fructu boni operis. "
Tertia causa quare se ostendit Joannes, est ut credentes et poenitentes baptizaret. Unde dicitur, Matth. iii, 5 et 6 : Exibat ad Joannem Jerosolyma, et omnis Judica, et omnis regio circa Jordanem : et baptizabantur ab eo in Jordane confitentes peccata sua.
Imitemur, charissimi, et nos Joannem in tribus praedictis, ut videlicet mores nostros de vitiis ad virtutes reformemus, ut nobismetipsis adventum judicii quotidie pronuntiemus, et nosmetipsos a sordibus peccatorum nostrorum in propriis lacrymis emendemus.
Rogate ergo Dominum, ut sic praedicta exsequamur, ut Angelorum consortium assequi mereamur, etc.