III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
Item de passione Domini.
1. Contristare mens fidelis
Christiani populi,
Plange, ne gaudere velis,
Guttis fluant oculi,
Aspice duris In prelis
Suspensum patibuli
Clavorumque fixum telis
Salvatorem sacculi,
Jesum Christum,
Qui terrae praeest et caelis.
A sui discipuli
Judae, latronis crudelis.
Signo fuit osculi
Venditus atque tutelis
Datus diri vinculi,
Damnantque falsis loquelis
Falsitatis servuli
Pium Istum.
2. Corpus magis purum stellis
Tormentatur aspere,
Sic afflicta sacra pellis
Flagellorum verbere,
Fremit Judaea rebellis
Dirae compar viperae
Datque Jesu potum fellis
Cum aceto bibere
Gens severa.
Sanguis cujus favo mellis
Dulcior a latere
Fluit, et membris tenellis
Nescit clavis parcere,
Guttae manant ab ocellis,
Partes dolent cereae,
Hostis latrat par catellis
Et ut solet furere
Tigris fera.
3. Flet Johannes, mater plorat,
Agnus Dei moritur,
Dare lumen sol Ignorat.
Velum templi scinditur,
Terra tremit et laborat,
Motu quoque patitur,
Quam Christi cruor colorat.
Compati vult Igitur
Morienti.
Latro pendens Jesum orat,
Veniaque redditur,
Multa spina caput forat,
Innocens deluditur,
Nemo pendentem honorat,
Sed a cunctis spernitur
Sic vita, et cuncta vorat
Mors, dum Christus moritur
Vi tormenti.
4. Fit Christi vestimentorum
Per sortem divisio,
Plurimumque mortuorum
Placet resurrectio,
Christus Infernalem chorum
Frangit cum daemonio,
Ipse memor amicorum
Tollit a supplicio
Caros sibi.
Sepultum corpus decoram
Pio fit officio,
Haec mater, quae nescit thorum
Adest suo filio,
Dum vas Illud praefulgorum
Ligatur sudario,
Mulieresque, moerorum
Plenae luctu nimio,
Flebant Ibi.
5. Sepulchrum firmant Judaei
Cum forti custodia,
Filius resurgit Dei
Mane die tertia,
Luget expers omnis spei
Magdalena Maria,
Sed Jesus apparet ei,
Quem dum noscit, gaudia
Serit mente.
Novitatis hujus rei
It Maria nuntia,
Surrexit, o fratres mei,
Jesus cum potentia,
Quem scribae, quem pharisaei
Et turba nefaria
Necabant, mira trophaei
Tenet cum decentia
Vehemente.
6. Liberantur captivati,
Fit lux orta miseris,
Ante tristes sunt laetati,
Gaudentes cum superis;
Jam non possunt plura pati
De duris vel asperis,
Sunt ad requiem translati
A tormento carceris
Nimis duri.
Supplicamus pietati
Tuae, rector aetheris,
Ut simus nos computati
In sanctorum numeris,
Ubi laetantur beati,
Quibus portas aperis
Regni decenter ornati,
Huc quos Introduxeris,
Sunt securi.