LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
Tempore Passionis Domini.
1. Virgini Mariae laudes
concinant iam fideles,
2. Revocantes ad mentem
Christi sub cruce flentem,
cum eam dilecto
discipulo
3. Commendaret in matrem
ipse vadens ad patrem,
nobis in exemplum
linquens mundum.
4. Dic nobis, Maria,
quid sensisti in tua
Tunc mente, quando vidisti
sic morientem,
quem tu genuisti?
5. Paene defecissem,
nisi fide stetissem,
Quae firma me confortavit
nec unquam nec tunc
in me vacillavit.
6. Ex vi magni amoris
fuit vis doloris,
quod corde perpendat,
quisquis Christum amat.
7. Iohanni commendata,
nobis sis advocata
ad tuum filium,
iudicem nostrum.