XXXV. P SALTERIA RHYTHMICA. SERIES PRIOR.
II. Psalterium de Passione Domini, dictum Granum passionis.
IV. Psalterium de D. N. Iesu Christo.
V. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VI. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
VIII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
IX. Psalterium beatae Mariae V.
X. Psalterium beatae Mariae V.
1. Iesu, cuius intime
populus adventum
Exspectavit faciens
orando lamentum,
Qui misertus miseris
compassus es vere,
Da per paenitentiam
peccata deflere.
2. Iesu, ad cuius laudem
utraque natura
Humana et angelica
et omnis creatura
A David hic inducitur,
da, ut te amemus
Teque pro beneficiis
semper collaudemus.
3. Iesu, ad cuius laudem
se ipsum hortatur
Propheta, ut reddere
non obliviscatur
Nunc vel ullo tempore
gratias pro donis,
Nos illustra cumulo
benedictionis.
4. Iesu, qui vis gratias
tibi, Deo almo,
Hoc alleluiatico
tibi dici psalmo
Propter beneficia,
quae praestitisti, plura,
Ut sit nobis, tribue,
te laudandi cura.
5. Iesu, qui in hoc psalmo
solaris paenitentes
Veniam dans arguis
atque neglegentes,
Nobis quaeso, tribue,
qui te confitemur,
Ut in tui nominis
laude gloriemur.
6. Iesu, in periculis
a te liberatos
Secundum quod iustum est
iubens esse gratos,
Da, ut nunquam aliquam
committamus fraudem,
Sed nos semper promptos fac
ad utramque laudem.
7. Iesu, quem laudat David
pro malorum repressa
Voluntate pessima
victoria concessa
De cunctis tuis hostibus
coactis ad tributum,
Nos in tua laude fac
habere cor non mutum.
8. Iesu, qui hic increpas
Iudam et Iudaeos,
Quos tua manifestum est
in passione reos,
Converte incredulos,
converte, quos plasmasti,
Pro quibus cruce positus
patrem exorasti.
9. Iesu, David dominus
per divinitatem,
Patre minor etiam
per humanitatem,
Qui olim de restibus
feceras flagellum,
Pone, qui nos tribulant,
pedum sub scabellum.
10. Iesu, qui a propheta
ceterisque gnaris
Pro dono eucharistiae
et aliis laudaris,
Salva nos per gratiam
et aeternitatis
Adipisci facias
regnum cum beatis.
11. Iesu, qui per prophetam
de praemio bonorum
De afflictioneque
hic tractas impiorum,
In misericordiae
operibus nos ire
Fac, post vitae terminum
ad te pervenire.
12. Iesu, dator optime,
per quem vita datur,
Cuius laus a pueris
digne praedicatur,
In praesenti, quaesumus,
da nobis laudare,
Post cum sanctis omnibus
te glorificare.
13. Iesu, sicut Israel
Aegyptum exeundo
Laudare te satagit
cordis ex profundo,
Nos immundos mundos fac
in confessione,
Mare nobis consecrans
merso Pharaone.
14. Iesu, a periculis
qui David liberasti,
Pro quo hic ad gratias
eum provocasti,
Nos a malis eripe,
quos a via morum
Decurvare satagit
trames vitiorum.
15. Iesu, peccantem David
per deceptionem
Patienter ferre dans
persecutionem,
Mala da, quae patimur,
ferre patienter
Et liberans nos agere
grates reverenter.
16. Iesu, qui a gentibus
Iudaeisque laudari
Pro tuo adventu vis
et magnus praedicari,
Te laudare iugiter
cantu fac psalmorum,
Donec nos suscipiat
chorus angelorum.
17. Iesu, qui ecclesiam
una ex Iudaeis
Facis et gentilibus,
ut penitus in eis
Nulla sit discordia,
a nobis laudaris
Digne tu, qui verus es
lapis angularis.
18. Iesu, iubens currere
viam mandatorum
De beatitudine
tractans viatorum,
Ad quam contemplatio
ratioque spectat,
Contemplationem da,
quae tibi nos conectat.
19. Iesu, qui in cantici
huius gradu primo,
Quod ad te recurrendum sit
vis ex cordis imo,
Ut cesset tribulatio,
noster incolatus
Transeat in gloriam
melioris status.
20. Iesu, ut de vitiis
possimus triumphare,
Nos in montem doceas
oculos levare,
Ad te Deum scilicet
et caelestes cives,
Qui a te hoc obtinet,
satis erit dives.
21. Iesu, qui Ierusalem
aedificatione
Laetum David faciens
et consummatione,
Caritatem facias
tenere fraternam
Nos, per quam Ierusalem
scandimus supernam.
22. Iesu, in angustiis
iubens elevare
Ad te mentis oculos,
promptus adiuvare
Esto, quando patimur
iniuriam malorum,
Quod nos gravat, amovens
pondus peccatorum.
23. Iesu, quem et Israel
Davidque cum eis,
Dum ipsis victoriam
das de Philistaeis,
Laudant, muni fortiter
pedes nostrae mentis,
Ut torrentem transeant
aquae vehementis.
24. Iesu, da fiduciam
in te nos habere,
Caelestem Ierusalem
tandem possidere,
Omni quoque tempore
stabiliens in bonis
Hos, qui tui filii
sunt adoptionis.
25. Iesu, qui Iudaicam
dum de Babylone
Plebem redit gaudio
reples, Iesu bone,
Qui es consolatio
plebis captivatae,
Nos ad portum applica
pacis praeoptatae.
26. Iesu, quia Salomon
in vanum laboraret,
Dum templum aedificat,
nisi adiuvaret
Tua providentia,
adaedificare
Domum cordis, volumus,
digneris iuvare.
27. Iesu, qui timentibus
te hic tribuisti
Bona temporalia,
aeterna promisisti
In futura patria,
fac nos te timere
Et aeterna gaudia
tecum possidere.
28. Iesu, qui punis eos,
qui Israel expugnant,
Idem fac et omnibus,
qui male nos impugnant,
Da, ut fiant viribus
suis destituti,
Ut sic simus iugiter
te tuente tuti.
29. Iesu, paenitentibus
parcens succurendo,
Hic misericordiam
eis promittendo,
Iuvamen humiliter
tuum imploramus,
Ut misericorditer
audias, clamamus.
30. Iesu, sicut David rex
se humiliatum
Dicit, quia eius cor
non est exaltatum,
Dona, ut nos humiles
semper maneamus
Et post vitae terminum
caelos conscendamus.
31. Iesu, quia David rex
pro templi complemento
Habet desiderium
maximum, memento,
Quod ei promiseras
prolem successuram,
Et domum nobis deputa
semper permansuram.
32. Iesu, sicut Israel
in unum habitare
Facis atque sub uno
rege militare,
Nos unitos mutuam
per dilectionem
Fac et tuam consequi
benedictionem.
33. Iesu, qui ecclesiae
ministros, adorare
Ut devote debeant
te atque laudare,
In hoc psalmo incitas,
nostrae spes salutis,
Fac nos caelum scandere
gradibus virtutis.
34. Iesu, qui hic singulos
ad laudationem
Tuam generaliter
invitas rationem
Assignans multiplicem,
ita te laudare
Da, ut id, quod facimus,
fiat salutare.
35. Iesu, vere fateor,
iure collaudans
Tu a nobis omnibus,
quia operaris
Solus mirabilia,
per te liberatur
Israel, et Pharao
persequens necatur.
36. Iesu, quando principem
punis Babylonis,
Tantum sumit Israel
iubilationis,
Per veram paenitentiam
tua maiestate
Libera nos daemonis
a captivitate.
37. Iesu, cui David rex
hic regratiatur,
Reges atque alios
ad id adhortatur,
Quod eum ab Absalom
et Siba salvasti,
Grates tibi agimus
nos, quos liberasti.
38. Iesu, qui voce tua
et voce aliorum
Patrem hic adloqueris,
nos in viam morum
Nostrae, quaeso, dirigens
prospice saluti,
Ut fiamus iugiter
te tuente tuti.
39. Iesu, sicut David rex
petit liberari,
Dum eum persequitur
Saul, ita dari
Pacem nobis petimus,
ut nunquam vincamur
A daemone aut homine,
a quo molestamur.
40. Iesu, ad quem David rex
clamavit orando
Pro linguae custodia
petens, ut non fando
Peccet, dona, exeant
ut a nobis boni
Sermones, non alii,
ad quos sumus proni.
41. Iesu, sicut David rex,
dum est anxiatus
In spelunca ad ollam,
a te consolatus
Redditur, sic et nos
in anxietate
Positos exaudias
tua pietate.
42. Iesu, qui regem David
faciendo tutum
A filio Absalom
salvas persecutum,
A persequente daemone
salva paenitentes,
In peccatis excitans
diu dormientes.
43. Iesu, sicut David te
benedicit Deum,
Goliam in proelio
dum vincit Philistaeum,
Ita, quando vincimus
hostes, quos videmus,
Sicut invisibiles,
da, ut te laudemus.
44. Iesu, quem hic David rex
laudat exaltando,
Omnes atque alios
ad idem hortando,
Te laudare tribue,
rex universorum,
Cuius regnum omnium
regnum saeculorum.
45. Iesu, quem propheta hic
iubet collaudare
Nobis, ne in aliis,
qui salutem dare
Nequeunt, confidamus,
tu solus adiutor
Verus, dicens: ego sum
Deus et non mutor.
46. Iesu, cuius laudibus
laus est delectari,
Dona nobis, qui per te
cupimus salvari,
Ut iucunda plurima
per te omni hora
Nostra sit laudatio
semperque decora.
47. Iesu, quem Ierusalem
laudat spiritalis.
Scilicet ecclesia,
protege sub alis
Semperque celerius
perduc nos ituros
Caelestem in Jerusalem
semper permansuros.
48. Iesu, qui creaturas
hic superiores
Te laudandum inducis
et inferiores,
Laudes, quas offerimus,
acceptare cura
Nos beatitudine
ditans permansura.
49. Iesu, cui canticum
novum corde mundo
Hic decantant fideles
pro adventu secundo
Tuo ad iudicium,
quia in aeternum
Vivent, quando pessimi
tradentur in infernum.
50. Iesu, qui ab omnibus
sanctis vis laudari
Ab eis perpetuo
et glorificari,
Iure nos laudabimus
tuum sanctum nomen,
Quia omnis spiritus
te collaudat, Amen.
51, Amen dicit colligens
hic petens solamen.
Amen dicit iterum
postulans levamen.
Amen dicit tertio
poscens adiuvamen,
Suae, Iesu, animae
miserere. Amen,