De quarta visione tractatio secunda, quae specialiter agit de primo obiecto intelligentiae per contemplationem suspensae, nempe de consideratione hierarchiae caelestis.
Summarum. - Introductio, I. - Pars 1. De ipso sole sive monarcha caelestis hierarchiae, scilicet de S. Trinitatis vigore, splendore, calore. Pater summe vigens. Filius summe fulgens, Spiritus S. summe calens: unus sol, et tamen trinus: et vigor, splendor, calor in unaquaque persona: circumcessio, 2. - In his est ratio quaedam exemplaritatis respectu omnium illuminationum; quae appropriantur personis divinis secundum numerum novenarium, 3. - Novem appropriationes proprietatum essentialium respiciunt Trinitatem tripliciter, 4. - Quoad opera ad extra primo tria, scilicet potentia, sapientia, bonitas, respiciunt Trinitatem, ut ipsa est origo originans, 5. - Secundo, tria alia, pietas, veritas, sanctitas, respiciunt Trinitatem, ut ipsa est medium cuncta gubernans: ab his tribus manant tres leges, 6. - Per has tres Deus gubernat mundum: eaedem, eminenter sunt in Deo, 7. - Secundum Itas rationes ex Deo descendunt decem praecepta, 8. 9. - Abdicatio cupiditatis est perfectio decem praeceptorum, sicut caritas finis et perfectio omnium praeceptorum, 10.
Tertio, tria alia, aeternitas, formositas, iucunditas, respiciunt Trinitatem, ut ipsa est finale complementum, omnia beatificans, 11.
Considerando vigorem, splendorem, calorem, quatenus sunt in ipsa Trinitate, oriuntur novem considerationes, quae in solo primo monarcha inveniuntur omnes: in ipso sunt tria: summa celsitudine pollet, summa fortitudine praesidet, summa dulcedine pascit, 12.
Pro primo requiruntur tria, scilicet ut sit summe sanctus, sapiens, stabilis, 13.
Item, pro secundo, ut sit summe authenticus, praevalidus, invictus, 14.
Item, pro tertio, ut sit summe strenuus, sagax, sedulus, 15.
Pars II. De caelesti hierarchia Angelorum et Beatorum per gloriam summo monarchae assimilata. Angeli primo recipiunt illuminationem et configurationem: declaratur, quid sit hierarchia: haec dividitur in tres hierarchias, et quaelibet ipsarum in tres ordines, 16-18.
Sufficientia harum divisionum ostenditur tripliciter: primo ex ratione exemplaritatis aeternae, secundum quod exemplar aeternum est vigens, fulgens, calens, 19-21.
Item, secundum quod idem est in ratione originantis, gubernantis, beatificantis, 22. 23. - Item, secundum quod summus monarcha celsitudine pollet, fortitudine praesidet, dulcedine pascit, 24-26.
Secundo ostenditur sufficientia ex integritate hierarchiae, ad quam tria requiruntur, scilicet sacra potestas, scientia, operatio, 27-30. Tertio ostenditur eadem secundum dispositionem sive triplicem aspectum caelestis monarchiae, 31. 32.
Doctrina Dionysii de his, 33.
1. Fecit Deus duo magna luminaria etc. Dictum est, quod contemplatio consistit in luculenta consideratione caelestis monarchiae, in luculenta consideratione militantis Ecclesiae, in consideratione luculenta mentis humanae hierarchizatae sive hierarchice ordinatae. Prima intelligitur per solem, secunda per lunam, tertia per stellas. Primo dicendum de sole.
2. Sol aeternus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, est vigens, fulgens, calens: Pater est summe vigens; Filius, summe fulgens: Spiritus sanctus, summe calens. Pater, lux vigentissima: Filius, splendor pulcherrimus et fulgentissimus; Spiritus sanctus,
calor ardentissimus. Sicut iste sol cuncta vivificat, cuncta illustrat, cuncta calefacit ; et sicut ista tria : vigor, splendor, calor, sum unus sol, et tamen habent distinctionem nec sunt tres soles, sic Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus. Et sicut vigor est splendens et calens, splendor est vigens et calens, calor vigens et splendens in isto sole visibili ; sic Pater est in se et in Filio et in Spiritu sancto, et Filius est in Patre et in se et in Spiritu sancto, et Spiritus sanctus est in Patre et in Filio et in se secundum rationem circumincessionis, quae notat identitatem cum distinctione .
8. In hac consideratione est quaedam ratio exemplaritatis divinae respectu omnium illuminationum; sed quaedam illuminatio respondet Patri, secundum quod est in se ipso; et alia, secundum quod est in Filio: et alia, secundum quod est in Spiritu sancto. - Et alia est Filii, ut est in se ipso ; alia, ut est in Patre ; et alia, ut est in Spiritu sancto. - Et alia est Spiritus sancti, ut est in se; et alia, ut est in Patre; et alia, ut est in Filio. - Et secundum hunc numerum novenarium habent illuminationes esse. Hae illuminationes habent esse in consideratione Patris et Filii et Spiritus sancti in se ipsis, et sunt tres: et aliae, in ipsis ut ad invicem relatis, et sunt sex; et ita sunt novem. Et propter illas sex sexies dixit Deus : Fiat: et factum est, in operibus sex dierum.
4. Intelligendum ergo, quod de Deo trino et uno fiunt appropriationes proprietatum essentialium appropriatarum secundum hunc numerum novenarium. Quaedam respiciunt Trinitatem ut originans principium, quaedam ut gubernans medium, quaedam ut finale complementum, ut beatificans omnia, scilicet beatificabilia . Unde Trinitas est sol universorum principiativus, gubernativus., consummativus vel beatificativus.
5. Secundum quod est origo originans, sic sunt tria appropriata, scilicet potentia, sapientia, voluntas. Haec tria sunt necessaria principio originanti. Sapientia enim fundatur in aliqua potentia . Si enim potentiam non haberet, nihil posset producere. Si haberet potentiam, et sapientiam non haberet: non produceret sapienter, quia potentia sine sapientia praeceps est. Item, si haberet potentiam et sapientiam, et nollet: tunc aut nihil produceret, aut invitus esset, et sic esset miser. Et sic patet, quod voluntas reducit principium in actum.
Et quia in his etiam est ratio principiationis aeternae, ideo appropriantur haec tria ipsis, non solum ut principium originans aliorum, sed etiam respectu personarum.
6. Secunda appropriatio est soli aeterno, secundum quod est medium cuncta gubernans; et secundum hoc sunt tria appropriata, scilicet pietas, veritas, sanctitas: quia omnis gubernatio et omnis legislatio est pia, vera, sancta: ad Romanos : Itaque Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et pium.
Ab his enim tribus manant tres leges, nec possunt esse plures, scilicet naturae, legis scriptae et gratiae. Lex naturae appropriatur Patri, lex scripta Verbo, lex gratiae Spiritui sancto.
Lex naturae est lex pietatis. Pietas videtnr inesse omni naturae, etiam insensibili. Radix enim totum, quidquid recipit, mittit ad ramos; fons quidquid haurit transmittit ad rivulos. Similiter in bestiis pietas videtnr esse patris ad prolem, quia quidquid gustant et sumunt praeter necessarium, et etiam de necessario, in lac convertunt et in nutrimentum prolis.
Lex Scripturae est lex veritatis, quia est in quadam verae promissionis pronuntiatione.
Lex sanctitatis est lex gratiae; ad Romanos : Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Per haec tria Deus trinitae, scilicet Pater, Filius et Spiritus sanctus, est pius, verus, sanctus, dans legem piam naturae, legem veram Scripturae, legem sanctam gratiae. Et per has tres gubernat mundum et secundum haec tria imprimit leges in mente rationali. Omnis enim moralis lex est secundum haec tria, sive secundum hae tres: sed in lege naturae sunt minus distinctae et explicitae; in lege scripta, magis explicitae et minus perfectae; in lege gratiae, magis explicitae et perfectae; unde dicit Dominus : Non veni solvere Legem, sed adimplere.
Et secundum haec tria Deus est pius cultor sui, verus professor sui, sanctus amator sui; et quaelibet persona habet se ad se pie, vere, sancte et ad alteram: ut Pater pie ad se, pie ad Filium, pie ad Spiritum sanctum, et vere et sancte, et sic de aliis.
8. Et ex hoc, quod est sui pius cultor, sui verus professor, sui sanctus amator, descendit de caelis triplex radius in mentem secundum tria mandata primae tabulae. Nam creatura debet se habere ad Deum pie, vere, sancte: pie Deum colere, et sic primum praeceptum : Non adorabis deos alienos, sed unum solum: vere Deum profiteri: Non assumes nomen Dei tui in vanum: sancte Deum amare: Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Haec tria ille sol imprimit in supremam partem animae. -Et quia inferior informatur ex superiori et datur sibi in adiutorium; ideo necesse est, ut inferior habeat praecepta, per quae conformetur superiori, ut pie, vere, sancte se habeat: pie ad superiores, maxime ad parentes, et sic: Honora patrem tuum et matrem tuam: vere et iuste ad pares, et sic: Non occidas, ubi prohibetur omnis iniuria: sancte ad inferiores, et sic: Non adulterabis, ubi prohibetur omnis actus impudicitiae.
9. Haec autem tria non possumus habere ad alterum, nisi prius habeamus apud nos. Ideo sunt alia tria praecepta: unum, quod rectificat omnes actus: aliud, quod rectificat omnes sermones: aliud, quod rectificat omnes affectiones. - Quod rectificat actus, et sic: Non furtum facies; ubi non solum prohibetur alienum, immo praecipitur, ut de suo det. Et sic accipit Apostolus : Qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret manibus suis, ut habeat urule tribuat necessitatem patienti.
Quod autem rectificat sermones, sic: Non falsum testimonium dices ; ubi prohibetur omnis falsitas sive in se sive in alio ; loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo .
Quod autem rectificat omnes affectiones, sic: Non concupisces uxorem etc. Augustinus : "Bona est lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet". Concupiscentia autem duplex est, scilicet carnalitatis et cupiditatis: et haec ultima est radix omnium malorum: unde etiam Legislator in hoc praecepto descendit ad particulare, ut ad asinum, servum, ancillam etc.
10. Et in hoc praecepto est consummatio praeceptorum Dei, velit, nolit mundus
sic enim affirmabat
scilicet in abdicatione omnis cupiditatis. - Unde sicut novenarius completur et perficitur per additionem unitatis; sic novem praecepta per abdicationem cupiditatis, quae est amor privatus, repugnans bono communi. Et ideo, sicut caritas est finis et perfectio omnium praeceptorum ; sic abdicatio cupiditatis, quae caritati opponitur, perfectio est prae-.ceptorum.
Et ista tria ostendit Apostolus ad Titum : Sobrie, pie et iuste vivamus in hoc saeculo. Sobrie, scilicet sancte, pie
stat
iuste, scilicet vere. Deus ergo dat leges non voluntate, sed maxima ratione.
11. Tertia appropriatio convenit Deo, ut est in ratione beatificantis ,- et secundum hoc sunt tria: aeternitas, formositas, iucunditas: aeternitas in Patre, formositas in prole, iucunditas in nexu utriusque. Secundum appropriationem Hilarii , " aeternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere ". Anima igitur efficitur beata, dum fit particeps aetermtatis, quando in memoria Deum habet per tentionem: formositatis, per visionem: iucunditatis, per fruitionem.
Haec appropriata respiciunt Deum non solum in se, sed ut est principium et origo originans, gubernans, beatificans.
12. Ex primis luminibus aeternitatis, secundum quod est in se ipsa et ad alias personas, accipiuntur novem considerationes, quae sunt in primo monarcha, et in nullo alio inveniuntur omnes. Iste ergo, qui est summe vigens, summe fulgens, summe calens, iste solus est princeps, qui est principium in producendo, medium in gubernando, finis in beatificando, in omnibus primatum tenens . Ad hoc autem, quod sit verus monarcha, debet esse summa celsitudine pollens, summa fortitudine praesidens, summa dulcedine pascens: primum Patri, secundum Filio, tertium Spiritui sancto: summa celsitudine pollens Pater in se, summa celsitudine pollens in Filio, summa celsitudine pollens in Spiritu sancto: et sic de aliis personis. Habemus igitur monarchaui summe pollentem, summe praesidentem et dulcissime pascentem.
13. Ad hoc autem, quod sit summe pollens, necesse est, ut sit summe sanctus, summe sapiens, summe stabilis: summe sanctus in diligendo bona, summe sapiens in discernendo vera, summe stabilis in decernendo iusta. Summa stabilitas convenit Patri, secundum quod est in se: summa sapientia, secundum quod est in Filio; summa sanctitas, secundum quod est in Spiritu sancto.
14. Ad hoc autem, quod sit summa fortitudine praesidens, necesse est, quod sit monarcha summe authenticus , summe praeualidus, summe invictus: authenticus in praecipiendo, praevalidus in prosequendo , invictus in triumphando: authenticus in statuendo leges, praeualidus vel virilis in ministrando vires, invictus in superando hostes, ut appareat victoriosus. Auctoritas convenit Filio, secundum quod Filius est in Patre: virilitas, ut est in se ipso: triumphus, ut est in Spiritu sancto.
Et in his consistit media hierarchia angelica, quae appropriatur Filio, ut patebit .
15. Tertio ad hoc, quod sit summa dulcedine pascens, necesse est, ut sit summe strenuus in deducendo vel praeeundo vel manuducendo, summe sagax in erudiendo, summe sedulus in custodiendo; ut strenue praecedat, sagaciter doceat, sollicite custodiat: deducat per exempla, erudiat per documenta, custodiat per adiutoria. Et sic Spiritus sanctus deducit, secundum quod est in Patre: erudit, secundum quod est in Filio: custodit, secundum quod est in se ipso . Ad hunc solem aspiciunt omnes spiritus caelestes et subcaelestes. In his novem creatura assimilatur, ut potest, Creatori.
16. Et has illuminationes et conditiones primo recipiunt mentes hierarchicae per gloriam, ut Angeli et animae beatae, quia ille sol primo illuminat illos et per illos nos: quia ordo est, ut illustratio fiat primo eorum quae sunt sibi similiora et propinquiora unde et locus supremus datus est eis. Illi autem, qui rebelles sunt his luminibus, corruerunt. Et ex eo, quod Angeli primo recipiunt illuminationem a sole primo, inde recipiunt configurationem deiformem et hierarchizationem et sacrum obtinent principatum, et per illos hierarchizatur Ecclesia.
17. Unde definitur hierarchia secundum Dionysium : " Est autem hierarchia ordo divinus, scientia et actio ad deiforme, quantum possibile est, assimilata, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens". Ordo potestatis respondet Patri, scientia sacra Filio, operatio Spiritui sancto. Unde hierarchia dicit potentiam, scientiam, actionem. Potentia enim sine scientia hebes est, scientia sine actione, infructuosa. Ex hoc enim, quod appropinquat soli aeterno, oportet, quod. sit sacra ordinatio ; et per hoc sequitur, quod sit deiformis, quia format eam seu creaturam partim per naturam, partim per gratiam, partim per gloriam: per imaginem, per similitudinem, per deiformitatem. Et ideo ascendit ad inditas ei illuminationes, ascendens per influentiam,
18. Haec autem influentia non est simpliciter quid increatum: nec ex hoc sequitur, quod influentiae sit influentia , quia haec influentia reducit in Deum; dicit enim continuationem cum primo principio et reductionem in ipsum, non sicut res distans. Unde vera est influentia, quae egreditur et regreditur , ut Filius exivit a Patre et revertitur in ipsum . Unde dicit, quod est assimilata in sacra ordinatione, scientia et operatione per hoc, quod est " ad deiforme, quantum possibile est, ascendens", partim per naturam imaginis, partim per naturam similitudinis, scilicet gratiae, partim per naturam deiformitatis gloriae; et proportionaliter, quia secundum plus et minus, ut capax est, est in Dei similitudinem reducta.
Et ex hoc hierarchia disponitur per tres hierarchias, ut tripliciter illustrata. Et necesse est, quod quaelibet habeat tres ordines: et quod prima hierarchia approprietur Patri, secunda Filio, tertia Spiritui sancto et quod prima hierarchia assimiletur Patri in tribus, et secunda in tribus Filio, et tertia Spiritui sancto in tribus, sicut patebit.
19. Sufficientia autem horum tripliciter accipitur : prima, ex ratioue exemplaritatis aelernae: secunda, ex integritate hierarchiae: tertia, secandam dispositionem caelestis monarchiae .
Nota, quod sicut homini caeco serviunt omnes stellae, sic homini non advertenti serviunt Angeli et mittunt mirabiles illuminationes. Unde peccator multum reprehendendus est, qui negligit ista et adiutoria eorum. -In prima hierarchia sunt nomina ista: Throni, Cherubim , Seraphim; in secunda, Dominationes, Virtutes, Potestates; in tertia, Principatus, Archangeli, Angeli.
Et distinguuntur secundum exemplar aeternum, quod est vigens, fulgens, calens, Deus trinitas, Pater, Filius et Spiritus sanctus: et tota essentia Patris in se ipso, tota in Filio, tota in Spiritu sancto: et tota essentia Filii in se ipso, tota in Patre, tota in Spiritu sancto: et tota essentia Spiritus sancti in Patre, tota in Filio, tota in se ipso. Si ergo hierarchia debet assimilari Trinitati, oportet, quod sit ordo, qui respondeat Patri, secundum quod est in se ipso, et secundum quod est in Filio, et secandum quod est in Spiritu sancto.
Similiter oportet, quod sit ordo, qui respondeat Filio, secandam quod est in Patre, et secundum quod est in se ipso, et secundum quod est in Spiritu sancto. Et idem est de Spiritu sancto. Ille enim sol sibi proximo similliine et expressissime imprimit.
20. Ordo Patri respondens, secundum quod est in se ipso, est ordo Thronorum; ordo respondens Patri, secundum quod est in Filio, est ordo Cherubim: ordo respondens Patri, secundum quod est in Spiritu sancto, est ordo Seraphim.
Ordo respondens Filio, secundum quod est in Patre, est ordo Dominationum, cuius est imperare: secundum quod Filius est in se ipso, est ordo Virtutum: secundum quod est Filius in Spiritu sancto, est ordo Potestatum.
Ordo respondens Spiritui sancto, secundum quod est in Patre, est ordo Principatuum: secundum quod est in Filio, est ordo Archangelorum, quorum est secreta revelare: secundum quod est Spiritus sanctus in se ipso, est ordo Angelorum. -Et. dicebat, quod semel conferebat cum uno, de quo ordine fuisset Gabriel. Et dicebat ille, quod sibi revelatum fuerat, quod erat de media hierarchia et de medio ordine, scilicet Virtutum.
Et hoc videtur valde congruum, ut ille qui erat nuntius conceptionis Filii Dei, de illo ordine mitteretur, qui Filio appropriatur. Item, quia erat nuntius Mediatoris , congruum fuit, ut de medio ordine mitteretur. Hoc dictum est secundum probabilitatem. Unde etiam Gabriel vocatus est fortitudo Dei et venit ad confortandam Virginem . Item, quia debebat mitti communis persona.
Sic ergo patet, quod quaelibet hierarchia respondet Patri et Filio et Spiritui sancto.
21. Nota autem, quod prima hierarchia non originatur nec illuminatur nisi a solo Deo; media autem illuminatur a Deo et a suprema: infima autem a Deo et a suprema et media: ecclesiastica autem ab omnibus . Unde radius solis aeterni primo illuminat hierarchiam sibi propinquam et secundum similitudinem suam hierarchizat eam: deinde per illam venit in mediam et per illas in infimam et per omnes in ecclesiasticam. Nec tamen intelligendum, quod Angelus creet Angelum .
22. Secundum autem, quod primum principium se habet in ratione originantis, gubernantis, beatificantis: sic est concordantia hierarchiarum.
Nobilius enim est beatificare quam creare vel gubernare, et creare, ubi datur esse, quam gubernare, ubi conservatur quod datum est. Summo principio in ratione beatificantis respondet suprema hierarchia, in ratione creantis respondet media, in ratione gubernantis respondet ultima. Suprema summe inflammat, media summe vigorat, infima summe reducit.
23. In ratione beatificantis erant tria appropriata, scilicet aeternitas, formositas, iucunditas: et secundum has correspondent ordines primae hierarchiae: aeternitas respondet Patri, cui respondent Throni, in quibus Deus sedere dicitur, quia Deum habent ; formositas Filio, cui Cherubim: iucunditas Spiritui sancto, cui Seraphim, amor.
Item, sunt alia tria appropriata, scilicet potentia, sapientia, voluntas, ut est in ratione principiantis. Potentia appropriatur Patri, cui respondent Dominationes, quarum est imperare: sapientia Filio, cui respondent Virtutes: voluntas Spiritui sancto, cui respondent Potestates, in quibus destruuntur omnes adversariae potestates.
In ratione gubernantis sunt tria appropriata : pietas, veritas, sanctitas. Pietas est in Angelis, veritas in Archangelis, sanctitas competit maxime Principatibus. Oportuit ergo, quod hierarchia, secundum quod est reducta in Deum, haberet expressam similitudinem: quod unus non potuit explicare.
24. Tertia consideratio est, secundum quod illud principium tenet principium monarchiae. Ille enim monarcha est summa celsitudine pollens, quia summe sapiens in discernendo vera, summe sanctus in diligendo bona, summe stabilis in decernendo iusta. Seraphim respondent summae sanctitati, in quibus est amor sanctus: unde clamant: Sanctus, sanctus, sanctus . Sapientiae respondent Cherubim, in quibus est plenitudo scientiae. Stabilitati respondent Throni, in quibus est sedes alta, patula ad suscipiendum.
28. Secundo, monarcha, qui est summa fortitudine praesidens, est authenticus in statuendo leges, praeualidus in ministrando vires, invictus in superando hostes. In statuendo leges habet ordinem Dominationum, quarum est imperare, formare imperium. In ministrando vires, sic est ordo Virtutum, quarum est miracula facere et prosequi quod imperatum est. In superando hostes, sic est ordo Potestatum, quarum est omne inordinatum repellere et omne ordinatum promovere .
26. Tertio, monarcha est summa dulcedine pascens, quia est summe strenuus in manuducendo, summe sagax in erudiendo, summe sedulus in custodiendo. Primum est Principatuum, quorum est roborare: secundum Archangelorum, quorum est secreta revelare: tertium Angelorum, quibus congruit sedula custoditio.
Istae sunt tres hierarchiae, quas illuminat ille sol tripliciter: unde: Tripliciter sol exurens montes . Isti sunt montes Bether: in Cantico: Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum super montes Bether. Super istos montes iste sol immittit primas illuminationes.
27. Alia est distinctio secundum integritatem hierarchicam, ad quam requiritur sacra potestas vel sacra ordinatio, sacra scientia, sacra operatio. Triplex enim est genus vitae in caelo et in terra, scilicet actuosae, otiosae et ex utraque permixtae. Actuosa respondet operationi; otiosa, scientiae; permixta, ordini. Ideo sunt activi, contemplativi, ex utroque permixti.
28. Scientia respondet supremae hierarchiae; aetio, infimae: ordo sive potestas, mediae. Scientia autem triplex est: sursumacliva et reducens in originem: speculativa, suscipiens lumina: discretiva, sententiam decernens, iudicia faciens. Prima est in Seraphim, secunda in Cherubim, tertia in Thronis. Et quia scientia, ut est speculativa, convenit medio ordini, ideo tenuit nomen scientiae ; alii duo addunt sursumactionem et discretionem vel determinationem: ideo denominantur a superadditis. Scientia enim proprie habet rationem speculationis.
29. Secundo, de sacra potestate: est triplex potestas: sublimis, virilis, triumphalis. Primae potestati respondet ordo Dominationum: secundae, ordo Virtutum: tertiae, ordo Potestatum. Et quia potestatis proprie est hostes superare, ideo ordo Potestatum retinuit sibi nomen.
30. Attenditur etiam distinctio secundum actionem, quae est infima, in qua sunt omnes spiritus, in ministerium missi , quia "illi supremi ab intimis nunquam recedunt". - Unde de Seraph misso ad Isaiam movet quaestionem Dionysius et non solvit eam: magis tamen videtur sentire, quod fuit Angelus alius, accipiens inflammationem ab Angelo illius ordinis, et sic denominabatur ab illo. - Huius actionis triplex est actus: purgare, illuminare, perficere. Maior est perfectio quam illuminatio, et haec maior quam purgatio: purgare convenit Angelis, illuminare Archangelis, perficere Principatibus.
31. Tertia distinctio est secundum aspectus caelestis monarchiae. Iste est aspectus ad supremam, ad se ipsam, ad infimam, sicut praelatus bene ordinatus est, qui est subiectus superiori, ordinatus respectu sui, et tunc bene praesidet inferioribus. Lucifer non servavit hunc ordinem, et ideo de ordine est proiectus: primo voluit praeesse, et tamen plus tenebatur Deo quam sibi.
Iste aspectus est secundum rationem susceptionis, speculationis, unitionis. Memoria suscipit, intelligentia speculatur, voluntas unitur. Per has vires, et non per alias, est conversio ad Deum. Plus autem est uniri quam suscipere, vel speeularr, ideo unitioni respondent Seraphim, speculationi Cherubim, susceptioni Throni: in Seraphim est amor, in Cherubim splendor , in Thronis susceptio patula et tranquilla.
32. Secundum rationem ordinis vel aspectus in se ipsam non est nisi secundum potestatem ordinatam quantum ad tria: aut imperat quod est faciendum, aut prosequitur imperatum, aut defcnsat quod factum est: et in hoc assistunt sibi spiritus, quia unus imperat, alius prosequitur, alius defendit, sicut in collegiis. Nisi sit ordinata susceptio, virtutum communicatio, communicati defensio, non est ordo. Primum est Dominationum, secundum Virtutum, tertium Potestatum.
Et dixit, quod non benen posuerat in alio loco Potestates aut Virtutes, nec bene tunc viderat .
In aspectu autem ad nos, I sic tria ab eis recipimus beneficia: quid agere, quid praeeligere, quid prosequi. Quid agere, docent Angeli: quid praeeligere, Archangeli: quid prosequi, Principatus.
33. Ex verbis Dionysii, de Angelica Hierarchia, capitulo septimo , extrahitur, quod amor Seraphim est continuus, summe intensus, summe penetrativus usque ad cor Dei, usque ad intima Dei ex intimis animae procedens; et ponit proprietates ignis semper mobilis. Et loquitur isto modo de igne largo modo, ut extendatur ad quintam essentiam. Et in hoc ostenditur amor continuus, superfervidus, scilicet intensus, superacutus, scilicet penetrativus.
De Cherubim dicit, quod suscipiunt copiose, speculantur praeclare, perfruuntur iucunde illo lumine.
De Thronis, quod sedes est elevata, quod est firma, stabilis, patula ad susceptionem luminis. Throni dicuntur ad iudicandum, quod in illis sedet Deus, quia divinissimi sunt et famulariter manifestant consilium suum per iudicium. Consilium enim occultum est, sed manifestatur per iudicium: illis autem manifestat consilium suum.
De Dominationibus , quod significant quandam excellentiam in quadam libertate, et cum hoc similiter significant quandam praesidentiam respectu animarum et non appetitum habent inordinati dominii.
De Virtutibus: " virtus enim est ultimum de potentia "; unde non dicitur quaecumque potentia virtus, sed quae est ullimata; nec quaecumque res dicitur virtuosa, sed quas habel stabilitatem in durando, fortitudinem in resistendo. Item, quod sit fortis, nunquam imbecilliter infirmetur, quamdiu Deus vult influere in eam, et in maxima erectione recipere illuminationes. Item, quod habeat sublimitatem, quod semper ad divina feratur. - Similiter, de Potestatibus.
Dominationum est, imperare: Virtutum, prosequi: Potestatum, ordinare, ut nihil sit contrarium, unde dicit vim repulsivam. - Item, Principatuum est deducere: Archangelorum, revelare: Angelorum, nuntiare .