QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Prudentiam metaphorice, non proprie esse in brutis. Optima explicat qualiter m.ilta faciant eo Core modo, quo homines, non tamen propterea habere prudentiam vel providentiam, quia carent deliberatione, neque cognoscunt futura qua talia. In lino tangit an habeant memoriam necne, jubens quaerere responsionem, quam invenies apud oeum 4. distinct. 45. quaest. 3. sig. . Juxta hoc, num. 7. et seq. Problematicae est an detur memoria sensitiva ex diversis actibus brutorum cujusmodi sunt providentia, vindicatio, beneficiatio, ludificatio, ac disciplinatio: suadetur ea habere memoriam, sed haec omnia salvat ibi Doctor, negando ab eis omnem memoriam. Vide eum in expositione textus, qui praeponitur huic quaestioni, ubi habet exquisita circa rem hanc. De quo Anton. Andreas quaestione 4.
Respondeo quod prudentia est in brutis metaphorice, et hoc non respectu illorum quae prosequuntur vel fugiunt ex naturali instinctu, sicut agnus sequitur matrem et fugit lupum, et hirundo facit nidum, et formica colligit grana contra hyemem: tum quia ista non fiunt ex memoria, formica enim generata in aestate numquid meminit hyemis? et tamen grana, colligit; memoria autem est pars prudentiae brutorum, hic in littera ; tum quia talia quae fiunt ex naturali instinctu consequuntur totam speciem necessario, et circa illa non contingit sic et aliter agere; prudentia autem sicut in nobis, est habitus consiliativus, non de fine, sed de his quae sunt ad finem, non circa necessaria, sed contingentia: ita etiam in illis est circa illa quae possunt sic aliter facere, puta quod congreget vel reponat, hoc in loco vel illo, et ex hoc cumulo vel illo, ex memoria loci, ubi primum granum reposuit, et cumuli unde primum sustulit, et quod aranea magis facit telam in loco ubi major est copia muscarum, vel hirundo nidum ubi difficilior est accessus. Ad argumenta, ad primum patet quod illa est definitio prudentiae proprie dictae. Ad aliud in littera, experimenti parum participant; et sicut aliquo modo habent experimentum, ita et collationem aliquam, licet non illam quae appropriatur rationi quae est per discursum a noto ad ignotum. Ad tertium, per cognitionem sensitivam interiorem aliquid cognosci, quod non cognoscitur per sensum exteriorem, licet forte species illius sit in sensu exteriori, sicut ponitur de cognitione substantiae per intellectum, quam nullus sensus cognoscit, licet secundum quosdam, substantia multiplicet speciem suam cum specie accidentis. Quod autem sensus non cognoscat per illam speciem, quae est in ipso, hoc est propter defectum virtutis cognoscitivae, non speciei repraesentantis, sicut medium non videt colorem, licet ibi sit species coloris.
Contra responsionem ad secundum argumentum : Bruta multa faciunt ex cognitione eodem modo quo fierent ab homine cognoscente per discursum rationis: ergo videntur habere similem cognitionem. Antecedens patet, sicut homo syllogizans argueret: Per breviorem viam pervenitur ad intentum, haec est brevior: ergo etc. et ex tali discursu breviorem eligeret ad aliquid obtinendum. Similiter videtur canis eligere prosequendo leporem, et sic de aliis. Ad hoc dicitur quod licet similiter agant quaedam, sicut homo ageret ex deliberatione, non tamen oportet quod similem cognitionem habeant, nam illud quod elicitur ex deliberatione, posset etiam idem non eligi ex deliberatione, sed ex solo appetitu sensitivo: et similiter, fieret utraque actio exterior, sed non similiter foret uterque dominus suae actionis. Contra hoc, ergo a simili possunt bruta agere, quasi haberent prudentiam, sive collationem praeteriti ad futurum, licet nullam habeant: providit enim formica contra hyemem, quasi cognosceret hyemem futuram, cum tamen hoc non videatur cognoscere, cum non habeat esse in se, sed tantum in sua causa, vel necessaria, si est necessarium, vel contingenti, si est contingens: non videtur ergo quod futurum ei cui est futurum, possit esse cognitum necessario, vel probabiliter conjecturando, nisi ex causa; cognitio autem effectus per causam est per collationem proprie dictam, quae negata est a brutis: ergo prudentia illo modo, quo est in illis, non videtur esse providentia futurorum ex memoria praeteritorum. Respondeo quod illud potest concedi, cum in omni actione sua agantur et non agant, et ideo cum nullius actionis sint domini proprie, nihil agunt providendo sibi respectu futurorum ex memoria praeteriti, sed videtur quod similiter agunt ex natura, quasi sic mota agerent.
Contra, quomodo ergo ponit Aristoteles gradus cognitionis in brutis? Respondeo quod secundum veritatem omnia bruta carent providentia futurorum per cognitionem. Sed quaedam tantum praesentia cognoscunt, et nullum instinctum habent ad faciendum illa, quae utilia sunt in futurum: quaedam cum cognitione praesentium, instinctum habent ad operandum, quasi futura providerent, tamen necessario agunt non ex praecognitione, nec libere, unde tantum similitudinarie prudentia sunt. Sed tunc quaeres forte, quare talia non consequuntur totam speciem?
Respondeo, quod difforme est pertinet ad sensum, puta ex hoc cumulo colligere grana, et hic reponere, sed quod uniforme est ex instinctu naturae est, puta simpliciter colligere quasi providendo, unde sensus administrat instinctui naturali. Sed ex hoc videtur sequi quod minus sit prudentia quoad difforme, quam quoad uniforme, quia in apprehensione sensitiva nullus ponit prudentiam, quod autem difforme ibi est, pertinet ad sensum praecise.
Aliter videtur salvari Aristotelis intentio, quia ipse ibi nihil loquitur de providentia futurorum, sed tantum de memoria, et ex hoc concludit, et propter hoc alia prudentia sunt, quasi ille non sit gradus alius ultra memoriam.
Notandum est etiam, quod hic non distinguit inter phantasiam et memoriam, nec inter sensum et aestimativam, quia omne animal sicut habet sensum, ita et aliquam aestimationem; et tamen omnis potentia apprehensiva habet propriam appetitivam: ergo omne animal habet duplicem appetitum, unum sensitivae, alium aestimativae. Sed ubi istae virtutes sunt sine aliis retentivis, ibi nec est appetitio, nec apprehensio convenientis sensibilis, nec convenientis naturae, nec sensibilis, quod pertinet ad aestimativam, nisi tantum in praesentia sensibilis. Prosequens autem tantum aliquid praesens, nullus potest diei prudens proprie, nec similitudinarie ; quod autem habet phantasiam retentivam speciei sensibilis, et memoriam retentivam speciei convenientis aestimati, si in absentia actu phantasietur de sensibili, actu etiam aestimabit de convenienti. Et licet appetitus phantasiae non impellat, quia forte phantasiatum non est sensui delectabile, tamen si est conveniens naturae appetitus aestimativae impellet ; et tunc ex tali memoria et aestimatione, et appetitu, prosequendo absens, non delectabile sensui, sed conveniens naturae, est actus bruti simillimus actui prudentiae in nobis, quia quantum ad executionem similis ; si enim non prosequeremur ex prudentia, sed post apprehensionem alicujus convenientis, per longam deliberationem determinaremus illud esse conveniens; et quia tale prosequeremur, non quia delectabile, nihil videtur eis deesse, nisi ista deliberatio, sed propter hoc non est in eis dissimilitudo in prosequendo. Sicut enim dicitur supra, multa nos non deliberando agimus, similiter quasi deliberaremus ; summa similitudo est, si illud conveniens est conveniens eis, non pro tunc utendo, quando quaeruntur, sed pro futuro, tunc videntur providere: sed nunquam hoc faciunt propter cognitionem futuri, sed propter cognitionem nunc praesentem in aestimativa de aliquo praesenti, vel praeterito.
Sed contra hoc objicitur sic : Quare magis occurrit eis unum phantasma movens quam aliud? Respondeo, quod fortius fuit impressum, primo occurrit cessantibus motibus sensibilium exteriorum. Item arguitur, quare non nunc, sicut alias movetur phantasia et aestimativa? in hyeme enim non colligit formica grana. Item quare fugit delphinus contra tempestates, dato quod illas prius non senserit? Item, tunc quandocumque cessabunt vehementiora sensibilia, extra impellet phantasia et aestimativa, et semper idem faciet quodlibet animal. Item, numquid cognoscit praeteritum sub ratione praeteriti, aut tantum praesentis, sicut est phantasiae cognoscere? quaere responsionem alibi.
ANNOTATIONES MAURITII.
Sequitur tertia quaestio de prudentia brutorum, in qua ponit conclusionem, cujus prima pars est affirmativa, et secunda negativa contra Thomam hic in prologo Metaph. in opposit.
Ibi infra, solvendo tertium principale, tangit opinionem Henrici, et aliorum plurium de cognitione substantiae, et suffocatione quadam sensus interioris, et loquitur famose ut patet, quia aliter inferius determinat se, resolvendo intentionem Philosophi.
In fine quaestionis, ubi dicit : Quaere responsionem alibi, illud potest quaeri apud Aristotelem in lib. de Animalibus,:, et Albert. Magnum, et Avic. et alios Melaphysicos. Sed breviter ad primum dicatur, quod non concurrit in hyeme appetitus sensitivus cum aestimativo, quia non delectat tempus, et. alia impedimenta occurrant, instinctu etiam aliter agente, aliter operatur. Ad aliud recurrendum ad idem et ad virtutem caelestem, qua reguntur plurimum bruta. Ad tertiumy: posset concedi quod infertur, idem saltem secundum genus. Ad ultimum et quodammodo ad praecedentia, quaere 45. d. 4. et in libro de Memoria et reminiscentia, et nota valde subtilem determinationem Doctoris, ad finem solutionis hujus quaestionis, quia sapit.
Hominibus autem scientia et ars per experimentum evenit. Experientia quidem enim artem fecit, ut Polus recte dicens, sed inexperientia casum.