REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici et aliorum, ad quaestionem sextam, ipsam creaturam non esse aliud a respectu ad Deum. Utitur Henricus obscuris terminis aliquilatis et latitudinis, ad rem hanc explicandam, de quibus Doctor fuse in Oxon. I. dist. 3. quaest. 5. et Collat. ult. ubi agitur de ratione vestigii; refutatur ex Augustino, et septem rationibus. Vide Doctorem in Oxon. hic q. 4. n. 17. Aliam sententiam Henrici refert,
scilicet relationem creaturae ad Deum distingui realiter ab ipsa.
Ad secundam quaestionem dicitur primo, quod habitudo creaturae ad Deum in ratione causae, est eadem creaturae, et sic eadem quod natura ejus non est nisi quaedam dependentia ad Deum. Ad hoc allegatur Anselmus Monolog. c. 21. Licet creatura aliquid sit in se, tamen nihil est respectu Dei ; igitur videtur quod nihil est nisi quaedam dependentia ad Deum. Ratio ad hoc adducitur, omne ens aut. est esse, aut cui convenit esse ; solus Deus est esse: igitur creatura est, cui convenit esse. Omne tale est ens (participative ; esse igitur formaliter est id, quod est ipsa participatione. Participatio vero est relatio ; igitur creatio est id, quod est formaliter relatione. Istud sic exponitur secundum Boetium in Hebdomadibus : In omni citra primum, aliud est quo est et quod est; abstractum ejus, quo est, est aliquilas ; abstractum ejus, quod est, est ratiludo, et ipsa formaliter est respectus ad Deum, et non fundatur in re rata, quia ratiludinem tantum praecedit aliquitas, quae est res a reor, reris, et ista non distinguitur contra ficta, ita quod primo est ratio rei, ut dicitur a reor, reris, et ista est ratio rei opinabilis. Secundo est exemplatum, quae dicitur res rata. Tertio est esse existentiae.
Et si quaerat ab istis, quid fundat istam relationem, quae dicitur valitudo ? Non aliquitas, quia nihil est, et relatio realis fundatur in re vera.
Dicunt quod relatio est duplex: Quaedam est adventitia, et dicitur relatio accidentalis. Quaedam est relatio substantialis constituens fundamentum, et non praesupponens ; hujusmodi est haec relatio ratitudinis accidentaliter, et non praesupponit fundamentum. Ista distinctio patet per Simplicium super Praedicamenta.
Contra illud primo est auctoritas Augustini 8. de Trinit. 2. Omne quod refertur, est aliquid, excepto relativo, et in principio tertii: Si nihil est ad se, nihil est ad alterum : igitur essentia creaturae non est sola dependentia.
Item, si relatio non fundatur in aliquo, jam non est relatio, quia divina relatio, ubi minime videtur, fundatur in aliquo; illud igitur in quo fundatur relatio, aut est absolutum, aut relativum ; si absolutum, igitur tale est de se; igitur ratio formalis ejus est, quod sit ad se ; non igitur est formaliter ad aliud. Si illud, in quo relatio fundatur, est relativum, adhuc quaeram de ista relatione, aut fundatur in absoluto, aut in comparato, et sic vel erit processus in infinitum, vel stabitur ad aliquam relationem, quae fundabitur in absoluto, et tunc illud non erit formaliter ad aliud.
Item, impossibile est quod illud, quod includit formaliter ad aliud, sit formaliter ad se ; igitur si creatura sit formaliter ad se, non est tantum respectus vel dependentia.
Item, definitio perfecta explicat essentiam definiti ; sed definitio lapidis perfecta nullam relationem dicit, quia perfecta ejus definitio constat ex genere, et differentia,
quae sunt in genere Substantiae per reductionem ; igitur illa definitio competit lapidi, ut est in genere Substantiae, et ut sic est primo diversa a quolibet, quod est in genere relationis.
Item, quae distinguuntur formaliter et specifice, non sunt aliquid distinctum formaliter et specifice ; sed diversae creaturae, ut homo et lapis, homo et albedo, distinguuntur formaliter et specifice: creatio vero non est alterius rationis specie in diversis fundamentis, sive creetur lapis, sive homo, sicut albedo in homine et asino.
Item, una natura formaliter non est plura formaliter ;sed una res habet multas relationes ad Deum, quia est exemplata, causata ; nunc alia est relatio creaturae ad Deum in ratione causantis effective ; alia in ratione exemplatitis ; alia in ratione finis, quia diversae relationes secundum rationem correspondent istis in Deo in comparatione ad creaturam.
Item, sequitur magis mirabile, quam quod ponitur in Trinitate, quia mirabilissimum ibi est, quod in una essentia absoluta sunt tres personae realiter distinctae; sed secundum hanc viam, creaturae realiter distinguuntur, et non in absoluta essentia, et tunc sunt multae, non tantum numero, sed specie et genere.
Item, de modo ponendi, cum dicitur quod abstractum ejus, quo aliquid est, est ralitudo ; et dicitur quod aliquitas tantum praecedit ratitudinem, et illud exemplatum dicitur esse quidditativum. Quaero igitur in quo fundatur ista ratitudo. Si in aliquitate, et ista realitas aliquitatis non est nisi realitas opinabilis, quae non distinguitur a fictis, igitur illa aliquitas nihil est secundum se ; igitur ratitudo, quae fundatur in isto nihilo, nihil est, et sic creatura, quae constituitur ex ralitudine et aliquitate, habet in se duo nihila componentia ipsam. Si aliquilas sit res non tantum opinabilis, sed secundo modo a ralitudine, quaero, quid intelligis per ratitudinem ? Aut illud idem puta esse quidditativum, quod praesupponitur existentiae, et tunc idem fundatur in se. Si intelligis per ralitudinem esse existentiae, igitur non prius est res rata ante esse existentiae, quod tamen negatum est prius.
Ad primum pro ista opinione, cum dicitur creatura nihil est in comparatione ad Deum, dico quod ista debet sic intelligi, quod negetur comparatio, si affirmetur nihil de creatura in comparatione ad quodcumque, quia respectu nullius, pure nihil est. Sed sic intelligendo, quod creatura non est aliquid in comparatione ad Deum, quia non est comparabilis Deo, et hoc est verum, quia secundum quamcumque proportionem determinatam accipitur, semper secundum ampliorem excedit Deus creaturam, tamen creatura aliquid est, cuicumque comparetur, et non sola dependentia. Et cum dicitur postea per Avicennam, quod omne quod est, aut est esse, aut cui convenit esse, concedo, nam lapis est, cui convenit esse, et per participationem, sed non sequitur, si habet esse per participationem, igitur participatione formaliter habet esse. Sed participatiobene requiritur, quia omne causatum causatione habet esse, non tamen esse formaliter ipsa causatione, licet causatio requiratur.
Aliter dicitur ad quaestionem, omnino contrario modo, quod relatio creaturae ad Deum, ut ad causam, est simpliciter aliud a creatura, et accidens sibi. Ad hoc adducitur Augustinus 5. de Trinit. 5. ut prius, et 19. ubi dicit, quod est secundum accidens ejus, ad quod dicitur, elc.