Quomodo intelligitur quod filius dei assumpsit humanam naturam in sua essentia.
Item dubium videtur quod Athanasius dicit in III sermone nicaeni Concilii de filio dei loquens: in sua usia, idest essentia, nostram naturam a nobis assumpsit. Cum enim assumptio ad unionem terminetur: sicuti unio non est facta in natura, sed in persona, ita non videtur quod humana natura sit assumpta in essentia filii.
Dicendum est ergo, quod locutio est impropria, et est sic exponenda: assumpsit naturam nostram in sua usia, idest ut esset unita suae usiae in una persona.