PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur:
" Spiritus. "
Sive Deus trinitas intelligatur Spiritus, sicut dicitur, Joan. IV, 24 : Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Sive etiam Spiritus intelligatur tertia in Trinitate persona: semper proprietates Spiritus in hoc opere manifestantur.
Sunt autem duodecim Spiritus proprietates : et una tertia decima est quam servat in omnibus aliis, maxime tamen in isto. Prima est, quod Spiritus omne opus divinum ornat. Secunda est, quod omni operi divino virtutes advehit et invehit. Tertia est, quod omni operi divino vitam indit. Quarta est, quod omne opus divinum innovat et reducit ad novitatem. Quinta est, quod omni operi spirituali et divino dat intellectus illuminationem. Sexta, quod docet omnes tales ad veritatem. Septima, quod omnibus talibus filiorum confert adoptationem. Octava, quod omnes quos adoptat, agit ad opera. Nona, quod omnibus eis est magnificus largitor donorum. Decima est, quod omnes sic muneratos ducit in via. Undecima, quod accendit desiderio patriae.. Duodecima autem est, quod reducit in securitatem patriae. Miscet autem unam cum omnibus, quod occultat in omnibus his a mundanis, modum suae inspirationis.
Quod autem ornat omne opus divinum, patet, Job, XXVI, 13 : Spiritus Domini ornavit caelos : ei obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
Psal. xxxii, 6: Verbo Domini caeli firmati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Qualiter igitur qui speciosus est prae filiis hominum, et etiam prae vultibus Angelorum, in quem desiderant? Angeli prospicere i, conciperetur sine ornante eum Spiritu ?
Quod idem omni operi Dei virtutem advehit et invehit, Luc. XXIV, 49: Se-dete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Et, Act. I, 8 : Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. Judicum, VI, 34 : Spiritus Domini induit Gedeonem, ut in virtute contereret castra Madian. Et eum qui Dei virtus est, et Dei sapientia , quomodo Spiritus Domini in conceptu negligeret, ut omnem suae possibilitatis non ingereret virtutem? Et ideo dicit in operatione virtutum, Luc. viii, 46 : Ego novi virtutem de me exisse. Et alibi, Luc. VI, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Adhuc, Hic Spiritus opus Dei vivificat, sicut dicitur, Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat. Et, Ezechiel. xxxvii, 9: Veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Ezechiel. I 20 : Spiritus vitae erat in rotis. Et hic illum in conceptu formavit, qui omnibus vitam indidit et reparavit, Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Sapientia autem est Filius Dei incarnatus. Joan. X, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Hic etiam Spiritus omne rectum in opere Dei innovat, Apocal. XXI, 5 : Dixit, qui sedebat in throno, Glossa interlinearis : " Spiritus sanctus: " Ecce nova facio omnia. Hic igitur Spiritus convenienter affuit, ubi omnibus novis novius fuit. Eccli. XXXVI, 6: Innova signa, et immuta mirabilia. Jerem. XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum.
Quod autem hic spiritus illuminando dat intelligentiam, Job, xxxii, 8 : Ut vi-deo Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Sapient. VII, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus. Hic autem spiritus in conceptione illius fuit, qui lux est vera illuminans omnem hominem.
Est etiam hic Spiritus omne opus Dei docens ad veritatem, Joan. XVI, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem :... et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Et ille Spiritus illi deesse non potuit, qui dixit, ibidem, v. 7 : Ego veritatem dico vobis. De quo dicit Apostolus, II ad Corinth. I, 19: Dei Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est,... non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Hic etiam Spiritus est adoptionis filiorum, sicut dicitur, ad Roman. viii, 15 : Accepistis spiritum adoptionis filiorum, scilicet Dei, in quo clamamus: Abba (Pater). Et qualiter iste Spiritus fontem suum in conceptione desereret, cum nullus adoptetur in filium nisi per Filium Dei naturalem ? sicut superius expressum est.
Quod autem agat ad operationem, eo quod primus motor est in eis, dicitur, ad Roman. viii, 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Et hic iterum Spiritus egit in conceptu Filii Dei, de quo dicitur, Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. E t, Joan. XV, 5 : Sine me nihil potestis jacere.
Magnificus etiam largitor munerum, sicut dicitur, I ad Corinth. xii, 11, enumeratis multis donis sapientiae, scientiae, fidei, operationis virtutum, interpretationis sermonum, subinfert : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Et ideo hic in omnibus divitiis donorum in eo quie- vit, qui anscedens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus . Matth. XXV, 14 et 15: Tradidit servis suis bona sua,... unicuique secundum propriam virtutem. Esther, II, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
Hic est etiam Spiritus, qui conducit in via, sicut dicitur, Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus, etc.Et hic Spiritus incarnationem illius operatus est, qui dux est et via suorum : qui dixit, Joan. XIV, 6: Ego sum via, et veritas, et vita: qui dirigit pedes nostros in viam pacis . Qui dicit, Joan. XIV, 2: Vado parare vobis locum.
Hic etiam inflammat desiderio patriae. Luc. XXIV, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, scilicet de Jesu, dum loqueretur in via, etc. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?.Et hic spiritus illum concipi fecit, qui totus illo igne excoctus dixit, Joan. XV, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.
Hic etiam Spiritus est qui reducit ad patriam, unde Christus mittitur, et unde venit. Eccle. I, 6: Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur, hoc est, aeternitatem Patris et Filii. Et, ibidem, v. 7: Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant, hoc est, flumina gratiarum Spiritus sancti. Et hic cum ipso est, qui egreditur a summo caelo, et occurrit usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus : quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de-scendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo .
Sic igitur nulla operatione Spiritus destituitur Filius : et ideo Spiritus fontem illum a quo fluit non deserit: sed in omni diligentia illi corpus in conceptione praeparat, a quo ipse habet quod Deus et spiritus sit: et ideo ibidem testatur in eo hunc spiritum esse : ita quod ab ipso fluere demonstretur, et per ipsum omnem spiritum malignum ab obsessis ejicere, Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei . Digitus enim Dei, perspicua vocatur sancti Spiritus demonstratio : a quo quasi a tertio signo magi defecerunt dicentes, Exod. viii, 19 : Digitus Dei est hic.
Adhuc autem, Cum in omni partu humano et naturali nihil operetur distinguendo, formando, figurando, nisi spiritus naturalis : qualiter posset stare, quod in partu divino non operaretur Spiritus divinus ?
Hoc igitur dictum sit de Spiritu.