LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.
1. De materia passionum aeris.
2. De quatuor locis generationis impressionum.
3. De causa efficiente vaporum,
6. De his quae generantur ex vapore sicco.
7. De his quae generantur ex vapore humido.
11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.
15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.
16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.
17. De causis impressionum compositi vaporis.
18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.
19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.
20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.
21. De iride et unde causatur?
22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?
23. Quare sol plus minusve rubet ?
24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.
25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.
Circulus vero videtur quandoque circa solem, sive corona, causatur ex vapore humido ascendente et multiplicato in aere ultra ipsum vaporem, aut in illo : deinde autem reflectitur illud lumen ab aere rediens super illum vaporem ascendens, et sic videtur circulus sine corona in circuitu solis.
a. Quod circulus qui est circa solem et limam et stellas, non longe est a terra, licet videatur tangere illum et illas.
Licet autem circulus iste videatur solem tangere, non longe tamen a terra fit ista effigies, sed visus noster imbecillitate deceptus putat ipsum esse circa solem : et similiter accidit in lua, et in aliis stellis habentibus lumen.
b. Quare circulus iste non ita frequenterapparet circa solem ut circa lunam et stellas ?
HI circuli nocte circa lunam et alias circa frequentius apparent: circa solem vero in die rarius : propter fortitudinem caloris ipsius vapores resolventis.
c. De signis praedictorum circulorum.
Circuli isti si dilapsi aequaliter in seipsos evanuerint, signant aeris tranquillitatem. Si autem in unam partem quasi rupti cesserint, ventum a parte illa flare significant. Si pluribus locis rupti fue- rint, tempestatem in mari nautae exspectent.