Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
CIBI?
Ponitur autem hoc sacramentum a sanctis Patribus in genere cibi et potus, sicut et ipse Christus dicit, Joan. VI, 56 et 57: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo, etc.
Et sic circa hoc sacramentum quatuor in communi occurrunt notanda. Primo scilicet cujusmodi sit cibus ? Secundo, qualis sit potus? Tertio, qualiter totus Christus sub cibo contineatur et potu? Quarto vero, qualiter sit sumendus, et quid in eo percipiatur?
In primo autem, scilicet cujusmodi cibus sit Eucharistia, novem in genere notanda occurrunt, scilicet cibi nobilitas, ex genere. Cibi suavitas, ex sapore. Cibi laucitas, ex praeparatione. Cibi sanitas, ex operatione. Cibi nutrivitas, ex virtute. Cibi ad cibatum congruitas, ex similitudine. Cibi ad cibatum penetrabilitas, ex subtilitate. Cibi ad cibatum unibilitas, ex connaturalitate. Et cibi cum cibato firma haesibilitas, ex cibati per cibum apprehensione. Haec enim novem in omni cibo vero et bono considerantur, etc.