MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. XVI.
Quod autem tota Trinitas mitti debuit, videtur,
1. Per auctoritatem. Damasceni supra positam, quod in incarnatione monstrabatur potentia, sapientia, et bonitas simul : et illa appropriantur tribus personis : ergo tres personae simul debebant mitti.
. 2. Item, Videtur per ipsum Evangelium, ubi. dicitur : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi , ''etc. In quibus verbis omnes personae tanguntur, per virtutem Filius, per Altissimum Pater, Spiritus sanctus ponitur in littera,
3, Item, In annuntiatione Isaac, quae fuit figura istius annuntiationis, dicitur quod apparuerunt tres viri , id est, tres Angeli in specie virorum, per quos datur Trinitas intelligi, quia dicitur, quod tres vidit et unum adoravit. Et ibi. commiscuit Sara tria sata, id est, deitatem, animam, et corpus. Ergo Trinitas fuit missa ad annulitiandu m Incarnationem.