III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
De festo pasehae.
1. O paschale gaudium,
Clarum sine naevo,
Hos a jugo liberans
Pharaonis saevo,
Qui captivi fuerant
Tempore longaevo,
Salve festa dies:
toto venerabilis aevo.
2. Se mentis a jubilo
Nullus alienet,
Sed carnales stimulos
Quilibet refraenet,
Et cordis hospitium
Hac die serenet,
Qua Deus Infernum
vicit et astra tenet.
3. Hodie redempti sunt
Hi, qui gemebundi
Fuerant In vinculis
Baratri profundi,
Ad venisse gaudia
Temporis jucundi,
Ecce renascentis
testatur gratia mundi.
4. Coelum ait, roribus
Modo novis fluo,
Dum resurgis Domine,
De sopore tuo,
Elementa liquide
Sentiunt bis duo,
Omnia cum Domino
dona redisse suo.
5. Non es, homo, subditus
Satanae plus Iris,
Ideo revertere
Viis a deliris,
Cor Intus virtutibus
Exornando miris,
Paschales quicunque
dapcs
conviva requiris.
6. Qui prius habuerant
Poenas atque metum,
Hodie translati sunt
Ad locum quietum,
Nam contrivit Dominus
Sathaninum coetum,
Laudent rite Deum
lux, polus, arva, fre-
tum.
7. Hodie completum est,
quod praedixit David,
Phrophetizans: Dominus
a ligno regnavit,
Cujus resurrectio
captos liberavit,
Nobis surrexit
qui nobis cuncta cre-
avit.
8. Ablutum percipimus
peccatorum faecem,
Bis sex Idiomata
septiesque decem
Illum laudent pugilem,
qui devicit necem,
Dentque creatori
cuncta creata precem.