De quarta visione tractatio tertia, quae specialiter agit tum de secundo obiecto lmius visionis, nempe de consideratione militantis Ecclesiae, tum de tertio, quod est ipsa anima hierarchizata. novem lamina secundum considerationes divinae excellentiae, divinae influentiae, divinae praesidentiae; et quomodo caelestis hierarchia illustratur ab illo sole et hierarchizatur propter conformitatem ad solem, propter dispositionem integritatis hierarchiae et propter multiformitatem aspectuum.
2. Restat ergo dicere de luna. Sicut enim anima contemplativa est mulier bona, amicta sole, ita luna est sub pedibus eius, non ad conculcandum, sed ad stabiliendum, scilicet militans Ecclesia. Philosophi multa consideraverunt de sole aeterno, sed nihil eis valuit, quia non fuit luna sub pedibus. Unde sicut luna est filia solis et recipit lumen ab eo, similiter militans Ecclesia a superna Ierusalem; unde Apostolus dicit eam matrem nostram, quia est mater inlluentiarum, quibus efficimur filii Dei. Caelestis hierarchia est illustrativa militantis Ecclesiae. - Oportet ergo, quod Ecclesia militans habeat ordines correspondentes hierarchiae illustranti. Distinguuntur autem tripliciter: uno modo secundum rationem processuum: alio modo secundum rationem ascensuum: tertio modo secundum rationem exercitiorum.
3. Primo ergo secundum rationem processuum, quia in tempore nascitur et procedit, non sicut Angeli, qui subito creati sunt et simul firmati. Sicut enim luna plus et plus recipit lumen a sole, quousque veniat ad complementum: sic Ecclesia. Habet ergo tres ordines, scilicet fundamentalrs, qui respondent supremae hierarchiae; promoventes, qui respondent mediae; consummantes, qui respondent infimae.
4. Fundamentales ergo respondent supremae, quia in spiritualibus fundamenta sunt altissima: in corporalibus vero, quia res descendunt ad infimum, ideo fundamentum est infimum, sed in spiritualibus fundamentum est supremum . Unde et homo habet caput erectum ad caelum, quod est sicut radix. Unde sicut in arboribus per radicem est derivatio et attractio ad ramos, sic in homine quidquid est in corpore derivatur a capite, licet aliud membrum sit principalius, ut cor, secundum Philosophum . Christus autem, qui est caput, locum supremum tenet in hierarchia nostra.
o. Sunt ergo tres ordines: furulamenlales, respondentes Patri: promoventes, Filio: consummantes, Spiritui sancto. Sunt autem in Ecclesia tres ordines fundamentales, scilicet ordo patriarchalis, prophetalis, apostolicus; ad Ephesios : Iam non estis hospites et advenae; sequitur: Superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum. - Patriarchae fuerunt patres Apostolorum secundum carnem et secundum promissionem. Iste ordo respondet Patri, ut est in seipso; prophetalis respondet Patri, ut est in Filio: apostolicus respondet Patri, ut est in Spiritu sancto. Isti Apostoli sunt filii excussorum: Psalmus : Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum; et alibi: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
6. Ordo patriarchalis respondet Thronis: ordo proplietalis, Cherubim: ordo apostolicus, Seraphim. In Patriarchis fuit stabilitas fidei: in Prophetis, limpiditas cognitionis: in Apostolis, fervor caritatis. Si ergo genitura novi testamenti fuit a nobilissimo principio , debuit esse a nobilissimis principibus . Et ideo Apostoli respondent Seraphim, quia apostolicus ordo conformatur Christo, et ante illum ordo illuminativus, scilicet prophetalis, et ante illum ordo stabilis, scilicet patriarchalis.
7. Sunt etiam tres ordines promotivi, per quos Ecclesia stabilitur in ordinibus martyrum, confessorum, virginum. Ordo martyrum respondet Filio, ut est in Patre, quia in martyribus fuit maxima potestas. Ordo confessorum respondet Filio, ut est in semetipso, scilicet ratione doctrinae. Ordo virginum respondet Filio, ut est in Spiritu sancto. Per viros istos dilatata est Ecclesia, in qua sunt exempla virtutis: in ordine martyrum documenta veritatis, in ordine confessorum privilegia sanctitatis fulgent, in ordine virginum privilegia castitatis. Per virgines intelliguntur non solum puellae passae pro Christo, sed omnes, qui zelo castitatis sequestra venint se a mundo, ut Hilarion, Paulus, primus eremita.
8. Martyres respondent Dominationibus, con-fessores Virtutibus, virgines Potestatibus, ubi removetur omnis deordinatio. In martyribus Ecclesia aliquantulum fuit obscurata, quia luna apparuit sicut sanguis , sed repurgata est et rediit ad maiorem dilatationem; unde per sanguinem martyrum dilatata est Ecclesia. Similiter tempore confessorum per haereticos impugnata est: sed post haeresis destructa est in Conciliis, et magis est Ecclesiae fides explanata. Similiter tempore virginum, quando homines ad carnem convertebantur, excitavit Spiritus sanctus mentes quorundam, ut castitatem amarent et servarent.
9. Tertius est ordo consummantium, et sunt tres, scilicet praesidentium, magistratuum, regularium. Ordo praesidentium respondet Spiritui sancto, ut est in Patre: ordo magistratuum respondet eidem, ut est in Filio; ordo regularium respondet eidem, ut est in se ipso. Primo Ecclesia fuit fundata in primis tribus; secundo, in tribus mediis crevit: tertio oportet, quod sit ordinata in tota sua universitate et compleatur per Spiritum sanctum. Sunt ergo in Ecclesia praesidentes et subditi, docentes et discipuli, regulantes e t regulati; et intelligo magistros seu docentes vel philosophiam, vel jos, vel theologiam, vel artem quamcumque bonam, per quam promoveatur Ecclesia. Per ordinem praesidentium intelliguntur praelati cuiuscumque auctoritatis. Per ordinem regulandum et regulatorum comprehenditur vita monastica: et isti sunt ultimi, quia oportet, mundum consummari in castitate, quia ultimi non generabunt. Consistit ergo in hoc consummatio Ecclesiae, ut regatur secundum rationem praelationis, secundum rationem illustrationis, secundum rationem a carne abstractionis.
10. Ordo praesidentium respondet Principatibus ; ordo magistratuum, Archangelis: ordo regularium, Angelis, qui habent officium humilitatis . Debent enim plus esse subiecti regulares snperiori suo, quam discipuli magistro, quam subiecti praesidenti; quia sic decet nos implere omnem iustitiam . Unde ille qui magis est humilis, maior est apud Deum.
11. Alia est distinctio secundum rationem ascensus et graduum ecclesiasticorum. Oportet autem, eam ordinari tribus ordinibus lapidum . Sunt autem gradus quidam purgatiui, illuminativi, perfectivi.
Purgatio autem triplex est: purgatur homo a consortio foedorum, a nubilo ignorantiarum, ab infestatione daemonum. His respondet ordo ostiariorum, lectorum, exorcistarum: ordo ostiariorum, ut excludantur immundi, excommunicati, energumeni, catechumeni et non fundati in fide. Et ista flebant in Ecclesia primitiva, quando Ecclesia optime erat disposita: sed modo porcus et canis intrant.
Ordo lectorum est, ut homo purgetur a nubilo ignorantiarnm per auditum lectionis, ut homo sciat historiam eorum quae leguntur, et sic informetur. Unde etiam in primitiva Ecclesia, quia tunc quasi omnes erant litterati, legebatur eis lectio. - Tertia purgatio a vexationibus daemonum per ordinem exorcistarum. - Ordo primus respondet Angelis, secundus Archangelis, tertius Principalibus.
12. Item, est ordo graduum ad illuminandum per ordinem acolythorum, subdiaconorum, levitarum. Acolythorum est ferre lumina, subdiaconorum legere Epistolam, diaconorum legere Evangelium.
Omnes autem ministrant vasa, sed diversimode, quia acolythus ampullas, subdiaconus parat calicem, diaconus offert; unde etiam aliquando ministrabat Sanguinem , quando ministrabatur Sanguis olim .
13. Isti ergo ordines sunt illuminativi. Illuminatio autem quaedam est per exempla exteriora, quaedam per documenta mediocria, quaedam per documenta suprema. - Primi portant cereos, ut acolythi, quibus dicitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes . Lucernae enim sunt opera lucida secundum Gregorium. - Secundi illuminant verbo et exemplo: ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes, ut subdiaconi, qui continent verbum Epistolarum. -Tertii per documenta altissima, ut Evangeliorum, sunt diaconi. Unde etiam solebant praedicare, ut Stephanus, Laurentius, Vincentius. Unde in Luca Angelus ad pastores ait: Annuntio vobis gaudium magnum etc. Ille Angelus est diaconus. - Ordo acolythorum respondet Potestatibus: ordo subdiaconorum, Virtutibus: ordo diaconorum, Dominationibus .
14. Est etiam ordo perfectivus, et iste est triplex: sacerdotalis, episcopalis et patriarchalis. Consummatio enim est secundum triplicem modum. Una est in administratione communi Sacramentorum, sine quibus non est salus, ut est baptismus, poenitentia, eucharistia, unctio extrema. Primum est, per quod introducitur homo in Ecclesiam: secundum, per quod reducitur in gradum pristinum: tertium, per quod homo deducitur in caelum. Primum est, ad deletionem culpae originalis: secundum, ad deletionem mortalis: tertium, ad deletionem omnis venialis: et quia in his non est perfectio nisi ut in Christo, ideo Sacramentum eucharistiae committitur sacerdoti specialiter.
15. Secunda est in administratione ordinum privilegiatorum, ut sacri ordinis et confirmationis: quod est episcoporum, non aliorum; et quia faciunt sacerdotes perfectiores: ideo in ipsis debet esse altior perfectio ad dandum Spiritum sanctum, qui non nisi per Apostolos dabatur: ideo etiam locum tenent Apostolorum.
Super Apostolos autem est Christus, et post Petrus. Oportet ergo, esse patrem patrum quem nos Papam vocamus, qui tamen propter humilitatem quatuor habet patriarchas: Constantinopolitanum , Alexandrinum, Hierosolymitanum, Antiochenum. Et de his loquitur Isaias : Erunt quinque
civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum: Roma antem universalis est, ideo ciuitas solis vocabitur una; quia, etsi aliae quatuor sedes plenam auctoritatem habeant super Ecclesias vicinas Illis, tamen Roma habet universaliter, sicut sol, plenitudinem potestatis super omnes. - Et secundum hoc sunt tres ordines, non quidem propter novi characteris impressionem, quia ultra sacerdotium non est gradus; sed propter eminentiam et potestatem . - Primus respondet Thronis, secundus Cherubim, tertius Seraphim; quia oportet, episcopum esse amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem . Papa autem debet esse perfectissimus inter omnes. Si autem sic esset ordinatio interius, sicut exterius, optima esset.
16. Tertia ordinatio est secundum rationem exercitiorum, quae sunt tria: actuosum, otiosum, ex utroque permixtum: vita activa, vita contemplativa, ex utroque permixta. Et licet ordo praelatorum secundum ordinem ascensuum ponatur in summo, tamen secundum istum processum ponitur in medio, ex quo permixtus est. Est ergo ordo activorum in infimo, ordo praelatorum in medio, ordo contemplativorum in summo.
Ordo activorum respondet Patri, cui competit generatio et productio; ordo praelatorum Filio; ordo contemplativorum Spiritui sancto.
17. Unde in Ecclesia sunt tres ordines: monasticus, qui est productus tantum; laicus, qui est producens: clericalis, qui est productus et etiam producens. Nam ex laico fit clericus, et non e converso, si iam ordinem sacrum habet, nec alio modo fieri debet, etiam si non habet, nisi sit totaliter ineptus. Ex clerico fit religiosus et non e converso.
18. In ordine laicorum est triplex ordo, scilicet sacrarum plebium, sacrorum consulum, sacrorum principum. Restituam, inquit , iudices tuos, sicut a principio. Boni enim principes habent bonos consiliarios. Et boni principes et boni consules habent bonas plebes, quia erudiunt illas. Econtra mali principes habent malos consiliarios, et per consequens male instruunt plebes. Malae plebes eligunt malos principes. - Primus ordo, scilicet plebium, respondet Angelis: secundus, scilicet consulum,Archangelis: tertius, scilicet principum, Principatibus. -Modo autem non est ita, sicut quando Constantinus regnabat. Qualis consiliarius fuit Ambrosius, qui adhuc Saracenus, scilicet catechumenus, virgo fuit !
Sed modo principes sunt socii furum , et consiliarii in munere consulunt.
19. Secundus ordo est clericalis, activus et contemplativus, qui et pascere debet et contemplari, ut sint medii inter Deum et plebem. Omnis enim pontifex ex hominibus assumtus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et saerificia pro peccatis . Et hi sunt tres ordines: ministerialis, sacerdotalis, pontificalis. Ad hos reducuntur omnes, quia omnes aut sunt ministrantes, et sunt primi sex: aut sunt sanctificantes per verba: aut sunt regentes per eminentiam. -Primus ordo, scilicet ministerialis, respondet Potestatibus: ordo sacerdotalis, in quo est efficacia Sacramenti, est ordo Virtutum: ordo pontificum respondet Dominationibus, quia habet iubere, in quo est efficacia et virtus.
20. In ordine contemplantium sunt tres ordines respondentes supremae hierarchiae, quorum est divinis vacare. Intendunt autem divinis tripliciter: quidam per modum supplicatorium, quidam per modum speculatorium, quidam per modum sursumacliuum.
Primo modo sunt illi qui se totos dedicant orationi et devotioni et divinae laudi, nisi aliquando, quando intendunt operi manuali seu labori ad sustentationem suam et aliorum, ut sunt ordo monasticus, sive albus, sive niger, ut Cisterciensis, Praemonstratensis, Carthusiensis, Grandimontensis, Canonici regulares. Omnibus istis datae sunt possessiones, ut orent pro illis qui dederunt. Huic respondent Throni.
21. Secundus est, qui intendit per modum speculatorium vel speculativum, ut illi qui vacant speculationi Scripturae, quae non intelligitur nisi ab animis mundis. Non enim potes noscere verba Pauli, nisi habeas spiritum Pauli: et ideo necesse est, ut sis sequestratus in deserto cum Moyse et ascendas in montem .
Huic respondent Cherubim. Hi sunt Praedicatores et Minores. Alii principaliter intendunt speculationi, a quo etiam nomen acceperunt, et postea unctioni.
Alii principaliter unctioni et postea speculationi. Et utinam iste amor vel unctio non recedat a Cherubim. - Et addebat , quod beatus Franciscus dixerat, quod volebat, quod fratres sui studerent , dummodo facerent prius, quam docerent. Multa enim scire et nihil gustare quid valet?
22. Tertius ordo est vacantium Deo secundum modum sursumaclivum, scilicet ecstaticum seu excessivum. - Et dicebat: Quis enim iste est ? Iste est ordo seraphicus. De isto videtur fuisse Franciscus.
Et dicebat, quod etiam antequam haberet habitum, raptus fuit et inventus iuxta quandam sepem . -Sic enim est maxima difficultas, scilicet in sursumlelione, quia totum corpus enervatur, et nisi esset aliqua consolatio Spiritus sancti, non sustineret. Et in his consummabitur Ecclesia. Quis autem ordo iste futurus sit, vel iam sit, non est facile scire.
23. Primus ordo respondet Thronis; secundus Cherubim: tertius Seraphim, et isti sunt propinqui Ierusalem et non habent nisi evolare. Iste ordo non florebit, nisi Christus appareat et patiatur in corpore suo mystico.
Et dicebat, quod illa apparitio Seraph beato Francisco ,quae fuit expressiva et impressa, ostendebat, quod iste ordo illi respondere debeat, sed tamen pervenire ad hoc per tribulationes. Et in illa apparitione magna mysteria erant.
Sic ergo distinguuntur isti ordines secundum maiorem et minorem perfectionem: comparatio autem est secundum status, non secundum personas: quia una persona laica aliquando perfectior est quam religiosa.
24. Sequitur de luce slelliari,per quam anima hierarchizata intelligitur. Necesse est enim, ut anima, quae est hierarcbizata, habeat gradus correspondentes supernae Ierusalem. Grandis res est anima: in anima potest describi totus orbis. Pulcra dicitur sicut Ierusalem , quia assimilatur Ierusalem per dispositionem graduum hierarchicorum. Disponuntur antem in anima tripliciter: secundum ascensum, secundum descensum et secundum regressum in divina: et tunc anima videt Angelos Dei ascendentes ut descendentes per scalam, ut vidit Iacob in mente sua . - Abbas Vercellensis assignavit tres gradus, scilicet naturae, industriae, gratiae. Sed non videtur, quod aliquo modo per naturam anima possit hierarchizari. Et ideo nos debemus attribuere industriae cum natura, industriae cum gratia, et gratiae super naturam et industriam.
25. Tres autem sunt gradus industriae cum natura sive actus, scilicet nuntiatio, dictatio, ductio. Nuntiatio respondet Angelis: dictatio, Archangelis: ductio, Principatibus.
Industria enim primo percipit quod quilibet sensus nuntiat. Visus et auditus multa nuntiant, sed auditus plura, ut illa quae Romae fiunt: gustus, odoratus et tactus non vadunt longe, et ideo tardi sunt . Cavere autem debet industria, ut non permittat, omnem nuntium intrare, ut mulieres videre. Industria ergo debet discernere inter nuntiata, utrum sint respuenda, vel eligenda. - Deinde necesse est deliberatio, quae est dictatio, utrum liceat: et si liceat, utrum deceat: et si liceat et deceat, utrum expediat. Nil enim expedit, nisi quod licet et decet. - Deinde necessaria est ductio, ut prosequatur. " Prosequi autem est assumere in facultatem voluntatis ", et hoc est Principatuum. Multi enim sunt Angeli et Archangeli, scilicet perspicientes et deliberantes quod expedit, sed non sunt prosequentes, ut Principatus.
26. Secundus est gradus industriae cum gratia: et sunt tres actus. Primus, ut propter Deum fiat quod deliberatum est; unde prima ordinatio est in Deum, quae est Potestatum, scilicet in finem ordinare et quidquid deordinatum est, removere: et quia hoc est difficile, ideo necessaria est roboratio, quae est Virtutum: et quia in finem ordinare est difficile et roborare: ideo sequitur imper atio, quac est Dominationum.
27. Tertia hierarcbizatio est gratiae super naturam et industriam, quando scilicet anima supra se elevata est et, se deserta, suscipit divinas illuminationes et supra se speculatur quod sibi datum est; et ex hoc surgit in divina sive sursum agitur. Ista tria sunt susceptio, revelatio, unio ultra quam non procedit mens. Et in istis consistit Canticum canticorum totum, scilicet in castis, castioribus, castissimis susceptionibus: in castis, castioribus, castissimis speculationibus: in castis, castioribus, castissimis unitionibus: et tunc poterit dicere illud Cantici : Osculetur me osculo oris sui.
Susceptio respondet Thronis, revelatio Cherubim, unio Seraphim. Et haec hiurarchizatio est secundum ascensum.
28. Item, est hierarcbizatio animae secundum descensum sive per modum descendendi. Oportet enim, ut unguentum capitis hierarchiae supernae cadat in barbam, in mediam hierarchiam, et in vestimenta , id est infimam. Haec autem habent fieri secundum virtutes animae, quae sunt tres, secundum Dionysium: susceptivae, custoditivae, distributivae; ut copiose suscipiat, studiose custodiat, liberaliter refundat: unde gratis accepistis, gratis date .
29. Ad hoc autem, quod anima recipiat illa lumina, requiritur vivacitas desiderii, perspicacitas
scrutinii, tranquillitas iudicii. Non enim est contemplativa anima sine desiderio vivaci. Qui hoc non habet nihil de contemplatione habet, quia origo luminum est a supremis ad infima, non e converso. - Primus respondet Seraphim, qui est ardens sicut ignis: unde ignis maximam significationem habet in Scripturis. Ad istum ignem ardentem in vertice montis ascendit Moyses, et tamen illum ignem prius vidit in pede montis 1. Non enim Moyses descendere potuit ad erudiendum populum, nisi prius ad ignem ascendisset. Desiderium ergo disponit animam ad suscipiendum lumen.
30. Secundo oportet, quod anima perspicaciter advertat vel percipiat quae data sunt sibi a Deo, et non habeat phantasmata vel occupationes, quin possit occupari et ferri in illa lumina. Et istud respondet Cherubim.
31. Tertio oportet, quod habeat tranquillitatem iudicii, quia donum Dei non debet in vacuum recipere , ut non pervertatur iudicium in aliqua passione2quia, sicut animae iudicium pervertitur, si inordinate amo vel odio, sic similiter, si spero, et sic de aliis passionibus. Et hoc respondet Thronis.
32. Ex his sequitur auctoritas imperii. Ex quo enim desiderio suscipit et istud perspicaciter percipit et tranquille faciendum iudicat, quod Deus vult: tunc anima imperat fieri: et istud respondet Dominationibus. Sed imperare parum valet, nisi faciat: ideo oportet, quod sit virilitas propositi exercitati, quod respondet Virtutibus, ut propter nullam tribulationem dimittat bonum, quod scit Deum velle.
Post quod venit nobilitas triumphi propter impedimenta, quae occurrunt, postquam recipitur aliquid a Deo: et istud respondet Potestatibus, scilicet de omnibus triumphare. Haec tria faciunt mediam hierarchiam animae.
33. Tertium est custoditi distributio; et in hoc sunt tria vel tripliciter contingit, scilicet per claritatem exempli, per veritatem eloquii, per humilitatem obsequii. Sic debemus vitam dare proximo, scilicet per exempla, scientiam, substantiam.
Praeclaritas exempli respondet Principatibus, quorum est ducere: veritas eloquii, Archangelis; humilitas obsequii, Angelis.
Sic ergo est consummatio in humilitate secundum descensum, et inceptio in caritate: ascendendo e contrario. Sic ergo descendendo incipimus a vivacitate desiderii ad humilitatem obsequii. Unde Christus venit ad humilitatem obsequii nostri. Sicut ergo anima habet Angelos ascendentes, sic debet habere descendentes. Unde in Ioanne : Nemo ascendit in
caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.
34. Tertio modo modus distinguendi in anima secundum regressum est secundum triplicem gradum contemplationis. Gregorius super Ezechielem ponit tres gradus: aut enim quod venit in considerationem nostram est extra nos, aut intra nos, aut supra nos. Unde Deus contemplatur aut in his quae sunt intra nos, aut extra nos, aut supra nos, secundum tres potentias, scilicet exteriores, interiores superiores, sive apprehensivas, amativas, operativas. Et secundum philosophum "omnis anima nobilis tres habet operationes ", scilicet animalem ad extra, intellectualem ad intra, divinam ad supra. Oportet ergo, ut anima habeat hierarchizationem secundum has potentias: primo secundum virtutes exteriores, circa quas sunt tria, scilicet discreta perluslratio, discreta praeelectio, discreta prosecutio.
35. Primo ergo debet esse discreta perlustrato, ut discrete consideretur mundus ab anima. Nam in anima est sicut quaedam manus scribens. Sensus enim percipit exteriora et post, sensus communis; deinde imaginatio, et ratio considerat et reponit in memoria . Oportet ergo, quod sit magna discretio ad custodiendam domum, ne omnes intrent ad has vires: nihil nuntietur regi et reginae, quod sit inutile. Latro enim introduci non debet coram rege, nisi forte, ut condemnetur. Eva enim misera et incauta introduxit eloquium serpentis et dubitavit ; et isto eloquio hodie multi corrumpuntur. Nihil ergo debet intrare per portas istas immundum ; in Apocalypsi : Foras canes et venefici et impudici.
Secundum est discreta praeelectio; ex quo apparet, quid percipitur, sequitur, ut praeeligalur, ex quo percipitur bonum: quia in bonis est electio ordinata: non enim prius manducandum quam celebrandum.
Et hoc respondet Archangelis, et discreta perlustratio convenit Angelis.
Post sequitur iudicium
et istud convenit Principatibus
quod est in prosecutione. Ex quo bonum percipitur et bonum praeelegitur Iaciendum, sequi debet iudicium ad prosequendum. Haec autem omnia operatur gratia, non industria sola cum natura, ut dicebatur primo .
36. Secunda hierarchizatio mentis est quantum. ad potentias interiores: quod est magis difficile quam primum. Haec autem consistit in tribus, quae sunt: districta castigatio, districta confortatio, districta convocatio, quae interius hierarchizatam faciunt animam.
Primo, quod castigentur radices passionum et amputentur, et enerventur contrariae potestates. Venit
enim princeps mundi huius et in me non habet quidquam . Quamdiu enim passiones illae dominantur homini, diabolus habet de suo in homine. Ad hoc autem faciendum necesse est, ut eradicetur triplex libido: libido principandi, libido delectandi, libido possidendi; quia haec triplex libido inducit diabolum in animam.
Haec autem hierarchizatio respondet Potestatibus. Non potest autem anima potestativa esse, quamdiu diabolus habet ius suum in anima. Oportet ergo, ut homo habeat tria opposita: ut sit subiectus, castus, pauper. Et sic amputantur radices passionum ; in Cantico : Tempus putationis advenit, quia qualibet die pullulant.
37. Secunda est districta confortatio. Sicut enim triplex libido facit pronitatem ad malum, sic triplex infirmitas facit difficultatem ad bonum. Haec antem est infirmitas negligentiae, impatientiam, diffidentiae. Quidam ita sunt negligentes, ut durum sit eis facere bonum: secundi, ut cito sint impatientes: tertii,etsi ambo praemissa non habeant, tamen cito diffidunt. Oportet ergo, per mentis vigilantiam, tolerantiam, confidentiam animam reformari. Et huic respondet ordo Virtutum.
38. Sequitur districta convocatio. Quando enim mens est ordinata sicut Ecclesia, quando habet potestatem supra se, tunc est templum Dei; quando dominatur et imperat omnibus viribus, tunc est hierarchizata Dominationibus: quando virtutes vocantur ad opera sua, et dicitur huic: fac hoc, et illi: fac tu illud . Ad hoc autem faciendum necesse est, ut dominetur appetitibus, phantasmatibus, occupationibus, ut sit districtio in appetitibus, phantasmatibus, occupationibus. - Et tunc est anima domina sui, quando concupiscibili aufertur concupiscentia triplex, irascibili aufertur infirmitas triplex, rationali aufertur error triplex. Tunc anima habet imperium in regno suo; et tunc non expellitur extra domum suam, quando illae passiones sunt amputatae: et in tali anima Deus habitat, non in furiosa concupiscentia etc. Diabolus libenter imprimit quod in se habet; haec sunt "furor irrationalis, amens concupiscentia, phantasia proterva ".
39. Sequitur, quomodo anima hierarchizatur quantum ad virtutes superiores. Quando enim anima facit quod potest, tunc gratia facile levat animam, et Deus ibi operatur, ut sit digna semper admissio,
digna inspectio, digna inductio. - Digna admissio divinorum respondet Thronis. Et ita intelligitur illud quod legitur in Threnis : Consurge in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini, id est, pone ante Deum preces. In Psalmo: Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Et post, quando elevatur, non debet esse otiosa et debet circumspicere: Isaias: Ierusalem, consurge et sta in excelso: et: Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Tunc enim debet anima esse fixa et stans et exspectare.
Post sequitur divina inductio: quando facta est digna admissio et sancta perceptio, tunc rapitur in Deum sive in dilectum. Unde in Cantico : Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter litia, quia iam sensit unionem et factus est unus spiritus cum Deo: unde: Qui adhaeret Deo unus spiritus est: et hoc est supremum in anima, quod animam facit esse in caelo.
Et istis per ordinem respondent ordines supremae hierarchiae. - Et sic est anima mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona duodecim stellarum , quia est plena luminibus et nunquam oculum divertit a lumine.
40. Et quia in hac vita non possumus stare in uno, ideo anima habet duodecim materias sicut duodecim lumina, circa quae semper moveatur in quodam circulo, sicut sol percurrit duodecim constellationes, scilicet per duodecim signa , et nunquam exit. Hae autem considerationes ornant animam, et ideo sunt sicut corona ex duodecim stellis, quae sunt: consideratio corporalium naturarum, spiritualium substantiarum, intellectualium scientiarum, affectualium virtutum, institutarum divinitus legum, infusarum divinitus gratiarum, irreprebensibilium iudiciorum , incomprehensibilium misericordiarum, remunerabilium meritorum, praemiantium praemiorum, temporalium decursuum, aeternalium rationum.
In his debet contemplativa anima versari semper in aliquo istorum luminum, sicut sol semper est in aliquo signo .
41. Et nota, quod luna patitur eclipsim in capite, vel in cauda draconis. Sunt autem duae intersectiones in caelo super eclipticam , per quam transit luna, quae vocantur caput et cauda draconis:
draco vocatur propter circulum, quasi tenens caudam in ore. Illa intersectio, quae est versus aquilonem, vocatur caput, quia sol magis laedit nos, quando est ibi, quia magis diametraliter urit nos, sicut draco est peior et magis nocivus in capite. Cauda autem est versus meridiem, et minus laedit nos sol, quando est in partet illa, quia magis a nobis elongatur. Et quando sol in una parte est, et luma in puncto alio sibi opponitur, ut in plenilunio; tunc eclipsatur.
42. Similiter vir contemplativus eclipsatur dupliciter et cadit turpiter et multum periculose, eo quod vix resurgit: nec mirum, quia de alto cadit. Cadit enim per errorem et per praesumtionem. Videt enim se illuminatum et praesumit, et fit luciferianus et cadit a luce in tenebras horribiles. Cadit similiter per errorem aestimationis, quae oritur ex praesumtione, quando credit, se omnia Labere per revelationem. Semper tamen debet esse regula. - Unde dicebat, quod multi decipiuntur, quod credunt, se habere omnia per revelationem.
Unde in illa visione et apparitione, quae est regula omnium apparitionum , Domini in monte, apparuerunt Christus, Moyses et Elias ut nihil credatur verum vel revelatum, nisi quod consonat Legi, Prophetis et Evangelio. -Debet ergo contemplativus esse humilis et circumspectus, ut non ad caput draconis veniat per praesumtionem, vel in cauda involvatur per errorem. Et ideo mulier, scilicet anima hierarchizata, videt duas visiones, scilicet arcani et civitatem .