IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum compositio et divisio sint duae fallaciae distinctae specie
D. Thom. opusc. de fallac. cap. 8. Tartar. hic q. 2. Conimb.hic q. 1.art. 2. et in 1 . Prior. cap. 3. Vide Complut. notat. in lib. Elench.
Videtur quod non, nam sicut se habet multiplicitas actualis orationis ad orationem, sic se habet multiplicitas potentialis ad orationem : sed multiplicitas actualis non constituit nisi unum locum Sophisticum, vel unam fallaciam, ut Amphibologiam ; ergo nec potentialis.
Item, sicut se habet multiplicitas potentialis dictionis ad dictionem, sic se habet multiplicitas potentialis orationis adorationem : sed multiplicitas potentialis dictionis, non constituit nisi unum locum Sophisticum, ut Accentum: ergo, etc.
Item, loci Sophistici distinguuntur specie per causas apparentiae: illi ergo loci, qui habent eamdem causam apparentiae, specie non distinguuntur : sed compositio, et divisio habent eamdem causam apparentiae ut unitatem materiae ; ergo, etc.
Ad oppositum. Nisi compositio,et divisio specie distinguerentur, non essent sex loci Sophistici in dictione, quod est contra Aristotelem cap. 2. primi hujus.Nam hunc numerum probat inductive ex syllogismo.