IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Pro resolutione notat dupliciter sumi causam principalem, et definit instrumentum, si est proprie activum, debere agere ad aliquam dispositionem praeviam termino principali: vel attingere ipsum terminum principalem, virtute tamen principalis causae. Hoc secundo modo, sigillator utitur sigillo. Ponit modum dicendi Varronis sui magistri, nempe non posse probari ratione, creaturam non esse creativam ; item modum dicendi Landulphi, qui oppositum tenet, sed non explicat.
Ad quaestionem (x) ergo, quia fit difficultas de creare instrumentaliter et principaliter, ideo primo scien dum est, quod aliquid agere principaliter potest intelligi dupliciter. Uno modo excludendo omnem causam superiorem agentem, ut sic agere principaliter sit agere independenter a causa superiore agente. Alio modo potest intelligi agere principaliter, id est, per formam propriam et intrinsecam agenti, licet in agendo per eam sit subordinata causae superiori agenti. Si
contra causam principalem primo modo dictam distinguatur instrumentum, sic omnis causa secunda potest dici instrumentalis. Si autem contra secundum modum distinguatur instrumentum, tunc illud potest dici instrumentum, quod non habet in se formam activam in suo ordine, etiam dependendo in actione sua ab alio superiore, sed tantum agit per actualem motionem alicujus alterius moventis, ut patet de instrumentis artificis, ut securi, serra et hujusmodi, quia si instrumentum ponatur proprie activum ad aliquem . terminum, necesse est ipsum habere formam aliquam intrinsecam activam, vel in esse quieto ante omnem motionem alterius agentis, vel in fieri, quando totaliter movetur a superiore agente: si enim neutro modo habeat formam activam, nullo modo proprie aget. Cum enim actus primus sit principium actus secundi, quod nullum actum primum habet in se activum in suo ordine, in nullum actum secundum potest in illo ordine: alioquin quodlibet posset poni instrumentum respectu cujuslibet, et posset dici, quod Deus per muscam, ut per instrumentum, crearet Angelum, quod nihil est: si enim alicui naturae repugnat quod sit principium activum aliquarum actionum, non est possibile, quod per potentiam quamcumque sit principium illarum. Etsi enim posset Deus absolute creare frigus, non tamen posset per calorem, ita quod calor sit in aliquo ordine causa activa respectu frigoris, vel in aliquo alio exemplo, ubi talis esset repugnantia ad agendum.
Ex hoc patet, quod instrumentum, si ponatur proprie agere ad effectum, vel habet in se formam activam in esse quieto ante motionem, sicut causa secunda, vel saltem in motione actuali recipit formam activam, qua agit in suo ordine agendi: et hoc vel ad terminum principalem, vel ad aliquam dispositionem praeviam, ut sic universaliter sit ista propositio vera: Omne instrumentum, quod est proprie activum, vel agit ad aliquam dispositionem praeviam termino principali, vel per aliquam formam intrinsecam attingit terminum principalem, licet in virtute principalis agentis ; et hoc sive illa forma intrinseca praecedit motionem, sive tantum insit sibi, dum actualiter movetur.
Ad propositum, patet. quod nihil aliud a Deo potest principaliter agere in quacumque actione, sumendo principaliter primo modo, et hoc planum est secundum Theologos, qui dicunt Deum principaliter agere in omni actione. Sed sumendo secundo modo, triplex est modus dicendi: Unus, quod conclusio ista negativa tenetur sola fide, propter auctoritates Sanctorum, nec potest ratione probari: non enim patet evidenter quare repugnat creaturae producere aliquem effectum totum et totaliter, nullo ejus praesupposito, cum quilibet effectus sit imperfectior tali causa agente, et per consequens possit contineri in ea eminenter, ac per hoc virtualiter et active. Hoc patet explicando causas effectus:
nam illud quod est perfectius forma, est etiam perfectius materia, quia forma est perfectior quam materia, 7. Metaph. ergo si causa potest habere in virtute sua activa formam, non videtur repugnare perfectioni ejus, quod in virtute sua habeat materiam, et sic totum effectum. Si etiam plures Angeli possint esse ejusdem speciei, ut di-
7.eitur in secundo libro, non apparet quare Angelus non potest Angelum producere, sicut ignis ignem, nam utrobique productum habet proportionem eamdem ad perfectionem producentis.
Alio modo ponitur, quod conclusio negativa potest ostendi per rationem, et hoc universaliter de qualibet creatura, quia sicut causa materialis et formalis secundum totum genus suum necessario requirunt se invicem in causando rem in esse, (nunquam enim forma est causa formalis alieujus, nisi materia insimul sit causa materialis ejusdem) sic totum genus efficientis causae, quod includit omne efficiens limitatum, habet necessariam concomitantiam cum materia quantum ad fieri rei: sicut enim forma et materia sunt causae in esse, sic efficiens et materia in fieri Impossibile est ergo aliquod efficiens limitatum agere ad effectum producendum, nisi simul concurrat materia quasi principium ex quo requisitum in fieri, in quo recipiatur forma, quae est terminus formalis actionis, et ex qua ut ex parte constituitur compositum, quod est primo productum, Deus autem non requirit in actione sua materiam concomitantem, quia est supra totum genus causae efficientis, quia est agens illimitatum. Ratio ista licet dicat propter quid consequentis, (scilicet limitationem efficientis, quae determinat ipsum ad requirendum materiam in agendo,) tamen istud propter quid non est multum evidentius consecutione, ut patet intuenti.