IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Henrici Verbum terminare naturam humanam, in genere causae efficientis et formalis. Rejicitur id de efficientia, quia Trinitas aequaliter operatur ad extra. Secundo, personalitas non est activa ad extra. Tertio, personalitas creata non agit respectu suae naturae. Rejicitur etiam id, de causalitate formali, alioquin Pater esset causa formalis Filii, quia terminat ejus relationem. Explicat quomodo Verbum terminare possit naturam, sive teneatur suppositum divinum esse quid absolutum vel relationem, de quo late egit 1. d. 26.
Ad aliud (n), de primo membro quod respectus non terminat dependentiam naturae absolutae, dicitur quod persona divina inquantum relativa est, terminat dependentiam naturae creatae ad ipsam, et hoc in duplici genere causae, scilicet efficientis et formalis. Primum declaratur sic, quia Verbum assumit, id est, ad se sumit, non sic aliae personae. Et etiam quia incarnari est specialiter illabi, et illabi pertinet ad causam efficientem, et quia Verbum est potentia operativa Patris, ideo potest habere operationem propriam, praeter illam, quae est communis toti Trinitati. Secundum declaratur sic, quia secundum hoc est causa formalis, secundum quod formaliter terminat. Terminat autem inquantum persona relativa, ita quod proprietas relativa est ratio terminandi ; ergo non debet intelligi causa formalis, quae sit altera pars compositi, neque causa formalis superveniens compositioni, neque forma exemplaris, quia hic est communis toti Trinitati ; sed causa formalis, quia formaliter terminans, hoc est, dans formam specialiter illi, quod est inter naturam unitam et ipsum, ut terminum, vide 5. Metaph. quaest. 2. in princ.
Contra hoc (o), quod dicitur de propria efficientia Verbi, quae non sit communis toti Trinitati, sunt auctoritates, quas adducit Magister in littera, quod tota Trinitas aequaliter est operata incarnationem.
Et si dicas, quod aliquis modus agendi specialis est ibi, propter quem dicitur sustentare naturam, modo quo Pater et Spiritus sanctus non dicuntur sustentare eam.
Contra, in actione ad extra (p) non est distinctio trium personarum in agendo, nisi consequens originem, puta, quia una persona agit a se, alia non a se, sed ab alio. Sed ista distinctio non est ratio, quare una persona dicatur assumere naturam humanam, vel personare naturam, et alia non, quia si Pater incarnaretur, et Trinitas ista incarnationem efficeret, esset ista distinctio in operando, quia Pater ageret a se, Filius non a se, sicut modo.
Praeterea, respectus (q) personalis non potest esse propria ratio agendi ad extra 1. lib. dist. 4. et 18. de dono.
Praeterea, suppositum (r) creatum non agit respectu naturae cujus est, quia secundum eos, natura praecedit naturaliter suppositum, non sic actum agens ; ergo nec illud, quod supplet vicem suppositi creati, inquantum tale, est agens respectu naturae.
Quod secundo dicitur (s) de forma, videtur abusiva locutio, sive impropria de forma, sive causa formali, quia secundum hoc, Pater aeternus inquantum Pater, esset causa formalis Filii, quia inquantum Pater, terminat relationem Filii ad Patrem.
Quod etiam (t) adducitur ibi de supposito, quod habet rationem totius, igitur et rationem formae, sicut totum est forma, ex o. Metaph. et antecedens est falsum et consequentia nulla. Primum patet ex dictis, quia persona nullam addit entitatem absolutam ultra naturam singularem, et ita nec suppositum in communi, sicut nec persona in. natura intellectuali, et per consequens non est totum respectu naturae singularis.
Secundum probatur (u), ideo enim totum est forma, quia quaelibet pars est quasi potentialis respectu perfectionis totius.
In proposito (x) autem Verbum non est potentiale respectu personae quasi compositae. Si etiam deberet esse hoc totum, prout Damascenus dicit et concludit personam compositam esse Verbum, hoc non est de persona absolute accepta secundum entitatem personalem comparatam ad naturam, sed de persona in natura ad naturam comparata ; ita igitur deberet concludi, quod Verb umincarnatum esset ut forma, non autem Verbum absolute. Si enim absolute consideraretur entitas propria suppositi et naturae respectu entitatis totius creati, entitas propria suppositi non est formalis respectu naturae, sed magis materialis.
Quod autem adducitur (y) pro isto dicto, assumere est ad se sumere, respondeo, sumere ut notat absolute actionem, est aequaliter totius Trinitatis absque omni distinctione, praeter illam quae consequitur originem, sed ad se, ut notat terminum actionis est Verbi, ut terminat dependentiam assumptae naturae. Similiter quod dicitur de illabi, respondeo, si accipiatur illapsus pro aliqua conditione efficientis, sive producentis, sive conservantis, tota Trinitas eodem modo illabitur illi naturae ; sed si accipiatur pro intimitate aliqua, qualis est suppositi ad naturam, quae dependet ad ipsum, hoc modo solum Verbum illabitur, quia solum terminat dependentiam illius naturae sed istud illabi non est aliqua efficientia, sed omnino prioritas alterius rationis. Quod etiam additur, quod Verbum est potentia operativa Patris, verum est, quia agit aliter quam Pater, quantum ad distinctionem quae consequitur originem, scilicet a se, et non a se, sed ab alio, propter quam dicitur Pater creare per Verbum, et non e converso. Sed propter istam distinctionem non est, quod una persona hoc modo agat ut incarnata, et alia non sic agat ut non incarnata.
Ad argumentum igitur principale (z), dico quod si persona divina est absoluta, absolutum terminat dependentiam illius naturae. Si autem est relativa, dico quod etsi relativum inquantum tale, non possit terminare dependentiam causati ad causam, potest tamen terminare dependentiam, quae est alterius rationis, illam scilicet, quae est naturae, ad suppositum, inquantum suppositum. Ad terminandum enim illam dependentiam sufficit quaecumque entitas, quae potest esse propria ratio suppositi, et talis ponitur haec entitas relativa.
Ad ultimum dico, quod ista propositio est falsa, scilicet quod omnis dependentia est causati ad causam, vel ad causatum prius ; est enim aliqua dependentia alterius rationis ab illa, quae non est ad aliquid inquantum habet quidditatem, sed inquantum quid, vel ens subsistens vel suppositum, talis est ista dependentia.