QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum ex experientiis generetur ars ?
Arist hic cap. 1. et 1. Post. cap. 14. et 18. D. Thom. hic lect. 1. Albert. ibid. cap. 7. et 8. Fiandr. q. 4. art. 5. Fons. cap. 1. q. 5. sect. 2. et seq, Suar. d. 1. sect. 6. Vide Scot. q. 1. Poster.
Quod non, secundum Philosophum in littera ; habere quidem in multis singularibus experimenti est, habere quod in omnibus, artis est, ex multis non possunt concludi omnia, sed e contra: ergo, etc. Item, in littera habetur quod experti sciunt quid solum, artifices vero propter quid, sed ex cognitione quia, non concluditur propter quid. Item, si ars fit ex multis experimentis, quaero, quam circumstantiam causae dicit ly ex, non causae formalis, nec finalis, constat: ergo vel materialis, vel efficientis; non primo modo, quia materia est pars rei, et immanet rei factae; cognitio experimentalis est singularium, quae non est pars cognitionis universalis, quae habetur per artem: nec secundo modo, quia tunc, aut sicut ex efficiente univoco, et tunc effectus et causa essent ejusdem speciei, quod falsum est: aut sicut ex efficiente aequivoco, et tunc efficiens esset nobilius effectu, quod falsum est, quia ars est nobilior experimento. Item, secundum opinionem Platonis, ars et scientia insunt homini a natura: ergo non generatur ex experimentis. Probatio antecedentis est, quia Plato quaesivit ab uno puero directe principia Geometrica, qui nunquam didicit ea, qui recte interrogatus de principiis et conclusionibus Geometricis recte respondit ad omnia. Sed tunc arguitur : Nullus recte interrogatus recte respondet ad ea quae ignorat, sed ille puer recte interrogatus recte respondit ad ea, et tamen nunquam didicit: ergo, etc.
Item, non videtur ex littera, quod ex uno experimento ars generetur, sicut nec ex una memoria experimentum: ergo necessario ex multis. Sed multa experimenta sunt multae cognitiones ejusdem speciei, multa singularium in eadem specie, quae cum sint accidentia ejusdem speciei, non possunt simul esse in eadem potentia experimentativa scilicet cogitativa, vel alia. quaecumque sit: ergo nunquam ex experimentis, cum non possint esse plura simul, generatur ars: ergo, etc. Item,Augustinus 83. q. q. 9. ex sensibilibus non est expetenda sincera veritas ; quod primo probat, quia omne sensibile est continue mutabile, sed de talibus non est certa apprehensio sensitiva ; et si sic, nunquam ex talibus habetur experimentum, et per consequens nec ars. Item, arguit ibidem 2. eum omnia sensibilia sentiantur per sensus, non potest sensus percipere, an patiatur ab objecto vero, vel tantum a specie sed a potentia nulla apprehensiva, est expectanda certa veritas, quae non potest discernere inter objectum verum et falsum ; ergo ex cognitione experimentali sensitiva, nunquam habetur certa cognitio universalis, cujusmodi est ars.
Oppositum vult Philosophus in littera, et in 2. Poster, ult. c ubi ponit eumdem modum generandi artem, sicut hic.