Chrysostomus. Liberati a figura, et veritati uniti christi discipuli, figurale sabbati festum non servant; unde dicitur et factum est iterum, cum dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt progredi et vellere spicas. Beda.
Legimus et in sequentibus, quod erant qui veniebant, et redibant multi, et nec manducandi quidem spatium habebant: et ideo quasi homines esuriebant. Chrysostomus.
Esurientes autem escam simplicem comedebant, non ad voluptatem, sed propter naturae necessitatem. Pharisaei autem figurae et umbrae servientes, discipulos accusabant tamquam iniuste agentes: unde sequitur Pharisaei autem dicebant ei: ecce quid faciunt discipuli tui sabbatis quod non licet. Augustinus de oper.
Monach.. Populo siquidem Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid vellet auferre: nam qui nihil aliud attigisset, quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sineret; unde etiam spicas vellentibus discipulis domini, de sabbato potius quam de furto Iudaei calumniati sunt. Chrysostomus. Dominus autem David in medium introducit, cui aliquando contigit non secundum legem comedere, cum sacerdotalem tetigit cibum, ut illius exemplo accusationem discipulorum solvat; sequitur enim et ait illis: numquam legistis quid fecerit David? theophylactus. Fugiens enim David a facie Saul ad principem sacerdotum devenit, et panes propositionis comedit, et gladium abstulit Goliae; quae domino erant oblata. Quaerunt vero aliqui qualiter nunc evangelista Abiathar principem sacerdotum nominavit, cum liber regum hunc nominet Abimelech. Beda. Hoc autem nihil habet dissonantiae: ambo enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit: Abimelech videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius eius. Occiso autem Abimelech a Saule, fugit Abiathar ad David, et comes factus totius exilii eius, postea, eo regnante, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, multoque maioris excellentiae filius quam pater effectus est; ideo dignus fuit cuius memoriam dominus, etiam vivente patre, quasi summi sacerdotis faceret.
Sequitur et dicebat eis: sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Maior enim est cura sanitati, et vitae hominis quam custodia sabbati adhibenda. Sic enim mandatum est sabbatum custodiri, ut tamen si necessitas esset, reus non esset qui sabbatum violasset; ideo sabbato circumcidi non est prohibitum, quia necesse erat fieri; et Machabaei necessitate instante sabbato pugnabant: unde discipulis esurientibus quod licitum non erat in lege, necessitate famis factum est licitum; sicut hodie si quis aeger ieiunium corruperit, nulla ratione reus tenetur.
Sequitur itaque dominus est filius hominis etiam sabbati; quasi dicat: David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est; quanto magis filius hominis, verus rex et sacerdos, et dominus sabbati, evulsarum sabbato spicarum noxa non tenetur? chrysostomus.
Dominum quidem sabbati, et filium hominis seipsum proprie vocat: quoniam quidem dei existens filius, filius hominis propter homines dignatus est dici.
Legis autem latori, et domino lex non dominatur; plus enim licet regi quam legibus statuatur. Infirmis quidem datur lex, non perfectis, et operantibus supra legem.
Beda. Mystice autem discipuli per sata transeunt, cum doctores sancti quos in fide instituerunt cura piae sollicitudinis inspiciunt; quos esurire nihil melius quam salutem intelligimus hominum. Vellere autem spicas est homines a terrena intentione eruere, fricare autem manibus est exemplis virtutum a carnis concupiscentia, quasi a quibusdam folliculis, puritatem mentis exuere: grana manducare est emundatum quemque a sordibus vitiorum per ora praedicantium, ecclesiae membris incorporari.
Et bene hoc discipuli progredientes ante faciem domini fecisse memorantur: quia doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris subsequens gratia supernae visitationis illustret. Bene sabbatis: quia et ipsi doctores in praedicando pro spe futurae quietis laborant, et auditores suos monent pro aeterna requie insudare laboribus. Theophylactus.
Vel quia cum habent in passionibus requiem, tunc aliis ad virtutem ductores fiunt, evellentes terrena. Beda. Item per sata ambulant cum domino qui eloquia sacra meditari delectantur, esuriunt cum in eis panem vitae invenire desiderant; et hoc in sabbatis, cum sopita mente a turbulentis cogitationibus vacare gaudent; vellunt spicas, et contritas purgant, donec ad escam perveniant, cum testimonia Scripturarum, ad quae legentes perveniunt, meditando assumunt, et tamdiu discutiunt donec in eis medullam dilectionis inveniant.
Verum haec mentium refectio stultis displicet, sed a domino approbatur.