Quomodo intelligitur cum dicitur, hominem esse assumptum.
Item videtur esse dubium quod Athanasius dicit in eodem sermone, hominem esse assumptum, sic inquiens, ex persona filii loquens: pro pleno homine assumpto, plenum et perfectum hominibus donem spiritum sanctum deum; et in epistola ad serapionem: communio ecclesiae est a patre per filium in spiritu sancto per deificum et deum factum hominem ab eodem filio assumptum.
Sciendum est autem, quod cum nihil sumat seipsum, oportet semper esse diversum assumens et assumptum, sicut et recipiens et receptum. Si ergo homo dicitur assumptus a filio dei, oportet quod id quod supponitur nomine hominis, diversum sit ab eo quod supponitur in nomine filii dei.
Nomine autem hominis potest supponi vel aliqua persona hominis completa, vel saltem aliquod suppositum hominis, non habens rationem personae. Si ergo dicatur quod homo sit assumptus, secundum quod homo supponit pro aliqua persona humana, sic sequetur quod persona divina assumpsit humanam personam, et sic erunt duae personae in christo: quod est haeresis Nestorianae; et ideo Augustinus dicit in Lib. De fide ad Petrum, quod deus verbum non accepit personam hominis, sed naturam.
Quidam vero dixerunt, volentes hunc errorem vitare, quod cum dicitur homo assumptus a verbo, in nomine hominis intelligitur quoddam suppositum humanae naturae, quod est hic homo, non tamen est persona hominis, quia non est per se separatim existens, sed est unitum alicui digniori, scilicet filio dei. Et quia hoc suppositum hominis, quod significatur assumptum, cum dicitur homo assumptus, est aliud a supposito filii dei, dicunt in christo duo supposita, sed non duas personas.
Sed ad hanc positionem sequitur quod haec propositio non sit vera: filius dei est homo. Impossibile est enim quod duorum quorum unum est aliud secundum suppositum ab altero, unum de altero vere praedicetur. Et ideo communiter tenetur, quod sit unum tantum suppositum, quod supponitur nomine hominis, et nomine filii dei. Ex quo sequitur quod haec sit falsa vel impropria: homo est assumptus; sed est exponenda: filius dei assumpsit hominem, idest humanam naturam.