Respondens autem iob dixit: audite, quaeso etc..
Quia sophar in praemissis verbis quantum ad aliquid iam sententiae iob consenserat ut poneret peccata puniri post mortem, quamvis adhuc in hoc suam sententiam retineret quod etiam in vita ista peccata temporaliter puniuntur, erectus fuit iob in spem convertendi eos totaliter ad veram sententiam, et ideo primo humiliter inducit eos ad attentionem, cum dicit audite, quaeso, sermones meos. Et quia hactenus cum quadam irrisione eius verba audierant, subdit et agite paenitentiam, scilicet de hoc quod verba mea irrisistis vel quod veritati contradixistis; et quia iam omnes bis locuti estis, sustinete me ut et ego loquar, respondendo scilicet ad ea quae ultimo proposita sunt. Et ne antequam audirent iudicium condemnationis proferant, subdit et post mea, si videbitur, verba ridete, quasi dicat: si iudicatis meam hanc sententiam derisibilem esse; prius tamen meam responsionem audiatis, quae si vobis non satisfaciat postea poteritis iustius irridere.
Et ne videantur eius verba despicienda fore, ostendit quod de magnis locuturus est, scilicet de divinis iudiciis non de humanis, unde subdit numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari? quasi dicat: si ad hoc tenderet meae disputationis intentio ut inquirerem an aliquis homo iuste vel iniuste me afflixerit, qualitercumque hoc accidisset, merito tristitia carerem; sed disputatio mea tendit ad inquirendum quomodo hoc iusto dei iudicio acciderit. Et quia de magna re est ista disputatio, est audienda attente, unde dicit attendite me; est etiam audienda non leviter et cum irrisione sed magis graviter et cum stupore, unde subdit et obstupescite; est etiam audienda silenter et sine mussitatione, unde subdit et superponite digitum ori vestro. Et ne videatur hoc iactanter dicere quasi ad deferendum honorem suae auctoritati, ostendit se etiam in altitudine huius quaestionis stupere, unde subdit et ego quando recordatus fuero perstupesco, ne scilicet in tanta quaestione in aliquo a veritate deficiam aut irreverenter de divinis iudiciis loquar; timor autem iste non sistit in mente sed pervenit usque ad carnem, unde subdit et concutit carnem meam tremor: ex vehementi enim animi passione etiam caro immutatur.
Quibus praemissis sufficientibus ad attentionem excitandam, procedit ad quaestionem; et quia sophar dixerat quod prosperitates malorum, si quae sunt, brevi finiuntur et in malum eis vertuntur, ideo haec statim iob improbat dicens quare ergo impii vivunt, scilicet diu? quasi dicat: si impius sic, velut avis avolans et velut visio nocturna, cito transit, unde est quod multi impii habent vitae diuturnitatem? item si gaudium hypocritae est ad instar puncti et eius ascensus cito deicitur, quare sublevati sunt, idest in honoribus promoti? item si divitias quas devoravit evomit, quare sunt confortati divitiis, idest quare eorum divitiae sunt eis confirmatae? contra hoc etiam quod dixerat filii eius atterentur egestate, dicit semen eorum permanet coram eis, idest filii, eis videntibus, perseverant; et idem subiungit de aliis personis coniunctis dicens propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum; per quod duplicem prosperitatem designat, quia nec eorum propinqui subtrahuntur per mortem, quod significat in hoc quod dicit permanet, nec elongantur per exilium vel aliquid huiusmodi, quod designat per hoc quod dicit coram eis et in conspectu eorum.
Deinde prosequitur per partes praemissam prosperitatem impiorum, primo quidem quantum ad ipsos, praemittens immunitatem a malo cum dicit domus eorum, idest familiae eorum cum necessariis rebus, securae sunt, scilicet ab insultu hostium, et pacatae, idest carentes interna dissensione; et etiam immunes sunt a divino flagello, et quantum ad hoc subdit et non est virga dei super illos, quia scilicet pro peccatis suis non corriguntur in hac vita. Et subiungit de multiplicatione bonorum, quia scilicet bona eorum non sunt sterilia nec fructu suo privantur, et hoc manifestat in specie boum qui apud antiquos acceptissimi erant propter agriculturam.
Unde dicit bos eorum, idest vacca, concepit, per quod tollitur sterilitas, est autem conceptio primum in fructificatione animalium; secundum est formatio fetus concepti in ventre et perductio ad perfectum, quod impeditur per aborsum, et quantum ad hoc dicit et non abortivit; tertium autem est partus, et quantum ad hoc dicit vacca peperit, idem significans nomine bovis et vaccae, et utitur utroque vel propter ornatum sermonis vel propter necessitatem metri; quartum autem est educatio prolis, et quantum ad hoc subdit et non est privata fetu suo, morte scilicet praeoccupante.
Consequenter autem subdit de prosperitate quantum ad filios, circa quod primo ponit prolis multitudinem cum dicit egrediuntur, scilicet in plateis ambulantes, non praeventi morte, quasi greges parvuli eorum, scilicet in multitudine et mutua concordia; secundo ponit eorum incolumitatem cum subdit et infantes eorum exultant lusibus, quasi non gemunt infirmitatibus; tertio ponit eorum disciplinam qua apud antiquos liberi instruebantur in musicis, unde dicit tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi, quasi instructi ad hoc quod et ipsi convenienter musica utantur et alios audiendo prudenter iudicent.
Sed ne aliquis dicat quod haec eorum prosperitas modicum durat ad instar puncti, contra hoc subdit ducunt in bonis dies suos, quasi dicat: omnes dies vitae suae in prosperitate peragunt. Necesse est autem ex communi condicione quod finaliter sentiant mortem, sed tamen hanc patiuntur absque praecedenti angustia, unde subdit et in puncto ad inferna descendunt, idest in mortem: omnes enim antiqui ante redemptoris adventum, de quo supra locutus fuerat, ad inferna descendebant; sed quidam adversitatibus pressi in vita, non subito sed per multas amaritudines ad inferna descendebant, sicut Iacob dixit Gen. XXXVII 35 descendam ad filium meum lugens in infernum; sed illi qui prosperitate vigent usque ad mortem quasi in puncto usque ad inferna descendunt.
Posset autem responderi quod impii inter multa mala quae faciunt, meruerunt a deo prosperitatem terrenam vel eum amando vel cognoscendo vel ei qualibuscumque operibus serviendo vel saltem bona temporalia ab ipso petendo, sed hoc excludit subdens qui dixerunt deo, scilicet ex corde proposito quasi ex certa malitia peccantes: recede a nobis, quod pertinet ad defectum amoris, scientiam viarum tuarum nolumus, quod pertinet ad defectum cognitionis per ignorantiam affectatam: viae autem dei dicuntur praecepta et iudicia eius quibus ab ipso disponimur; quis est omnipotens ut serviamus ei? quod pertinet ad defectum bonorum operum provenientem ex dei contemptu, et quid nobis prodest si adoraverimus eum? quod pertinet ad contemptum petitionis propter defectum spei.
Sic ergo evidentissime confutavit eorum sententiam, ostendens quod prosperitas temporalis non semper est praemium virtutis nec adversitas temporalis est poena peccati, quia impii frequenter prosperantur in hac vita nihil boni merentes a deo, et cum hoc nullas graves adversitates patiuntur.
Posset autem aliquis obicere: si malis prospera eveniunt et adversitatibus carent, ergo nulla est ratio a malitia declinandi, unde Eccl. IX 3 dicitur eadem cunctis eveniunt, unde et corda filiorum hominum implentur malitia; sed huic obiectioni respondet dicens verum tamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me. Circa quod sciendum est quod in manu hominis, idest in potestate ipsius, sunt quaedam bona, scilicet voluntaria virtutum opera quorum est dominus per liberum arbitrium gratia dei iuvatum, et ideo huiusmodi bona semper possunt retinere virtuosi quandiu volunt, et propter hoc consilium sectandi huiusmodi bona est acceptandum; sed bona temporalis prosperitatis non sunt in potestate habentium ut possint ea acquirere vel retinere cum volunt, et ideo abiciendum est eorum consilium quo deum et iustitiam contemnunt ut prospere vivant, quia per hoc non possunt assequi quod intendunt sed quandoque adversitatibus premuntur.
Est autem considerandum ulterius quod adversitas impii gravior est quam iusti, quia cum iustus adversitatem patitur temporalem remanet ei fulcimentum virtutis et consolatio in deo, unde non totaliter dissipatur; sed malis, amissis temporalibus bonis quae sola sibi quaesierunt, nullum remanet fulcimentum: unde subditur quotiens lucerna, idest prosperitas, impiorum extinguitur, idest finitur, et supervenit eis, scilicet divino iudicio, inundatio, idest gravis tempestas adversitatis, et quotiens deus dividit, idest sub certa mensura distribuit, dolores, idest afflictiones aliquas, furoris sui, idest ex eius furore provenientes, erunt, impii scilicet, sicut paleae ante faciem venti, quae scilicet propter levitatem resistere non possunt vento, et sicut favilla, quae scilicet remanet ligno combusto, quam turbo dispergit, quia scilicet non habet humorem ut simul se teneat: ita etiam impii, veniente adversitate, resistere non possunt quia carent fulcimento divinae spei, et per diversas cogitationes disperguntur carentes humore virtutis.
Et post hoc subdit de adversitate quantum ad filios cum dicit deus servabit filiis illius dolorem patris, quia scilicet poena patris pertingit usque ad filios imitatores paternae malitiae. Nec differetur hoc usque post mortem patris sed vivente et cognoscente patre hoc erit, unde subdit et cum reddiderit, scilicet deus poenam filiis, tunc sciet, scilicet pater, unde subdit videbunt oculi eius interfectionem suam, idest filiorum suorum, vel quamcumque adversitatem, et in hoc ipso de furore omnipotentis bibet, quia hoc ipsum pertinet ad poenam patris quod filii eo vivente puniuntur, non autem si punirentur post eius mortem, unde subdit quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? idest non affligeretur a futuris infortuniis posterorum, maxime cum peccator post mortem hoc ignoret, sicut supra XIV 21 dictum est sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget; aut etiam quid pertinet ad eum si numerus mensium eius dimidietur: non potest de hoc dolere in vita quia hoc ignorabat futurum.
Numquid deum docebit quispiam etc.. Quia supra iob proposuerat quod impiis in hac vita quandoque prospera quandoque adversa adveniunt, quod facit apud homines dubitationem, ideo ad huius dubitationis solutionem accedens praemittit quod hoc non provenit ex defectu divinae scientiae, quasi eum lateat malitia illorum quibus prospere cedit, et ideo dicit numquid deum docebit quispiam scientiam? quasi dicat: non indiget ut ab aliquo instruatur de meritis hominum ut sciat quibus prospera et quibus reddat adversa. Quod autem subdit qui excelsos iudicat potest dupliciter adiungi: uno modo ut sit sensus quod deus non indiget instructione alicuius ad hoc quod possit excelsos iudicare, idest eos qui prosperantur in hoc mundo, sicut in rebus humanis indigent iudices instrui per testes de meritis iudicandorum; alio modo potest intelligi ut inducatur quasi probatio praecedentis: quod enim deus omnia sciat et quod ab aliis instrui non indigeat patet per hoc quod ipse habet iudicium super quantumcumque excelsos; nullus autem iudicat quae ignorat: unde non potest esse quod alicuius quantumcumque excelsa scientia lateat ipsum.
Praemissa igitur sufficientia divinae scientiae, subdit dubitationis materiam quae potest accidere super diversa humanarum rerum dispositione, in qua quidam prosperantur usque ad mortem, quidam vero in miseria moriuntur. Consistit autem temporalis prosperitas primo quidem in potestate, et quantum ad hoc dicit iste moritur robustus, secundo in corporis sanitate, et quantum ad hoc subdit et sanus, tertio in exteriorum rerum opulentia, et quantum ad hoc subdit dives, quarto in consiliorum et operum prospero successu, et quantum ad hoc subdit et felix: dicitur enim felix apud quosdam cui omnia succedunt ad votum. Ut autem non solum divitias sufficientes sed etiam superabundantes significet, subdit viscera eius plena sunt adipe: adeps enim propter superabundantiam nutrimenti generatur. Et ut rursus ostendat eius potentiam multiplicibus auxiliis suffultam, subdit et medullis ossa illius irrigantur: per ossa enim fortitudo designatur quorum robur nutrimento medullarum sustentatur. Subiungit autem de aliorum adversitate dicens alius vero moritur in amaritudine animae suae, quod scilicet pertinet ad interiores dolores quos homines concipiunt vel de corporalibus nocumentis vel ex infortunatis eventibus; addit autem absque ullis opibus ad designandum exteriorum rerum defectum. Sed tamen cum sic diversificentur in vita cum aequalitate meritorum, non potest dici quod saltem in his quae sunt post mortem diversa ad corpus pertinentia eorum sors commutetur: aequaliter enim eorum corpora disponuntur post mortem, unde subdit et tamen simul in pulvere dormient, idest aequaliter in terra sepelientur, et vermes operient eos, idest aequaliter eorum corpora putrescent: unde patet quod non potest assignari ratio differentiae quae est inter homines secundum prosperitatem et adversitatem, in his quae sunt aequalis meriti vel demeriti, ex diversa corporum dispositione post mortem.
Erat autem opinio amicorum iob quod ratio praedictae diversitatis esset ex diversitate meritorum, quod est contra id quod experimento apparet de hoc quod impiorum quidam prosperantur, quidam adversa patiuntur; unde quasi iam improbatam eorum opinionem vituperando commemorat cum subdit certe novi cogitationes vestras, quibus scilicet iob temerarie condemnabant, et sententias, scilicet exterioribus verbis prolatas, contra me iniquas, quia scilicet iniquae impietatis me arguitis ex adversis quae patior; unde subdit dicitis enim: ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? quasi dicerent: tu simul cum familia tua ex altitudine tanti principatus cecidisti sicut solent deficere tabernacula impiorum.
Sic igitur per ea quae supra dixerat ostensa iniquitate sententiae ipsorum, accedit ad determinandum veritatem. Et praemittit hoc quod dicturus est non esse novum sed apud multos divulgatum, subdit enim interrogate quemlibet de viatoribus, quasi dicat: non oportet me cum magno studio testimonium quaerere, quia haberi poterit a quibuscumque transeuntibus per viam; vel viatores dicit eos qui hac vita utuntur non ut termino sed ut via; et haec eadem illum intelligere cognoscetis, quae scilicet dicturus sum vobis: unde inexcusabiles estis qui a veritate receditis quam omnes communiter tenent. Quam quidem veritatem exponit subdens quia in diem perditionis servatur malus, quasi dicat: quod in hac vita non punitur sed prosperatur, hoc ideo est quia reservatur eius punitio in aliud tempus quando gravius punietur, unde subdit et ad diem furoris ducitur: quia enim furor est ira accensa, nomine furoris acrior vindicta significatur. Quare autem in diem perditionis et furoris servetur, ostendit subdens quis arguet coram eo viam eius? et quae fecit quis reddet illi? ubi duas rationes assignare videtur, quarum prima est quia intantum est sapientiae imperceptibilis ut nec per poenas erudiretur ut suam recognosceret culpam, sed inter flagella murmuraret quasi punitus iniuste, et hoc est quod dicit quis arguet coram eo, idest ut ipse recognoscat viam eius, scilicet iniquam? alia ratio est quia poenae huius vitae non sunt sufficientes ad tantarum culparum punitionem, quia si acerbae sunt cito interimunt, et hoc est quod dicit et quae fecit quis reddet illi, scilicet in hac vita? et ideo quasi concludit quod dies praedictus perditionis et furoris non est in hac vita sed post mortem, subdit enim ipse ad sepulcrum ducetur, scilicet mortuus, et tamen secundum animam vivet, et hoc est quod subdit et in congerie mortuorum vigilabit, quia scilicet licet videatur dormire per corporis mortem, vigilabit tamen per animae vitam. Et ne videatur post mortem transire ad gaudium, subdit dulcis fuit glareis Cocyti: quia enim testimonium etiam viatorum invocavit, veritatem de poenis malorum post mortem proponit sub fabula quae vulgariter ferebatur, quod scilicet in inferno inter alios esset quidam fluvius nomine Cocytus, qui interpretatur luctus, quo animae malorum perducuntur; et sicut alii fluvii trahunt glareas, ita ille fluvius quodammodo involvebat animas impiorum: dicitur ergo impius dulcis fuisse glareis Cocyti quia eius conversatio acceptabilis fuit malis, et ideo inter malos qui sunt in luctu locum habebit.
Effectum autem huius fluvii quantum ad homines subdit: et post se omnem hominem trahit, quia scilicet omnes homines cum quodam luctu moriuntur: quod enim est post mortem est quasi postremum huius fluvii, cuius anterius est quod in hac vita agitur, et ideo subdit et ante se innumerabiles, quia scilicet plurimos etiam in hac vita praeoccupat luctus.
Sic igitur iob per ordinem suam sententiam explicavit, primo quidem supra XIX 25 ostendens spem iustorum tendere in remunerationem futurae vitae, hic autem exprimit poenam reservari malis post mortem, et ideo ex utraque parte confutata adversariorum sententia subdit quomodo igitur consolamini me frustra, scilicet promittendo temporalem prosperitatem, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? in hoc quod dicitis hominibus deputari praemia et poenas in hac vita, quod supra multipliciter est improbatum.