IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 21

Postquam philosophus determinavit de visibili, et audibili, et olfactibili, hic quarto determinat de gustabili. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de gustabili in communi. In secunda de speciebus gustabilis, idest saporis, ibi, species autem. Circa primum tria facit. Primo inquirit an gustabile percipiatur per medium. Secundo ostendit quid percipiatur per gustum, quia gustabile et non gustabile, ibi, sic autem. Tertio quale oporteat esse organum sensus gustus, ibi, quoniam autem humidum. Haec enim tria circa alios sensus tractavit, scilicet medium, in quo sentitur: id quod sensu percipitur: et organum sensus: quae in gustu, ut videbitur, oportet esse. Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod gustabile non percipitur per medium extraneum. Secundo excludit quamdam obiectionem, ibi, unde etsi in aqua.

Tertio ostendit quid requiratur ad hoc, quod gustabile percipiatur, ibi, non autem facit.

Dicit ergo primo, quod gustabile est quoddam tangibile, idest quod tactu discernitur.

Et haec est causa, quare non sentitur per medium quod sit corpus extraneum.

Et dicitur extraneum, quod non est pars animalis.

Sentiuntur enim sensibilia, de quibus prius dictum est, per aerem aut aquam, quae non sunt partes animalis. Sed tactus non sentit suum obiectum per medium extraneum, sed per medium coniunctum. Nam caro est medium in sensu tactus, in infra patebit.

Et ideo, cum gustus sit quidam tactus, et gustabile sit quoddam tangibile, non percipietur gustabile per medium extraneum.

Quod autem gustabile sit quoddam tangibile, ostendit per hoc quod humor, idest sapor, qui est gustabile, radicatur in humido, sicut in materia propria. Humidum autem est quoddam tangibile. Unde manifestum est, quod gustabile est quoddam tangibile.

Sed si gustus est quidam tactus, videtur quod non debeat distingui contra tactum, cum species non dividatur ex opposito contra genus: et sic sequitur, quod non sunt quinque sensus, sed tantum quatuor. Sed dicitur, quod gustus et tactus possunt considerari dupliciter. Uno modo quantum ad modum sentiendi; et sic gustus est quidam tactus.

Nam in tangendo, suum obiectum percipit.

Alio modo quantum ad obiectum; et ita oportet dicere, quod sicut se habet obiectum gustus ad obiectum tactus, sic se habet sensus gustus ad sensum tactus. Manifestum est autem, quod sapor, qui est obiectum gustus, non est aliqua qualitas de qualitatibus simplicium corporum, ex quibus animal constituitur, quae sunt propria obiecta sensus tactus; sed causatur ab eis, et fundatur in aliquo eorum, sicut in materia, scilicet in humido. Unde manifestum est, quod gustus non est idem quod sensus tactus, sed quodammodo radicatur in eo. Unde et consuevit de gustu distingui, quod potest accipi gustus prout est discretivus saporum, et potest accipi ut est tactus quidam, prout discernit qualitates tangibiles, scilicet alimenti, cuius sensus est tactus, ut supra dictum est. Unde philosophus dicit in tertio ethicorum, quod circa delectationes gustus prout accipitur primo modo non est temperantia, sed solum prout accipitur secundo modo.

Deinde cum dicit unde etsi in excludit quamdam obiectionem. Manifestum est enim quod si aliquod corpus saporosum dissolubile per aquam, in aqua ponatur, utpote mel, vel aliquid huiusmodi, et nos essemus in aqua, quamvis distantes ab illo corpore saporoso saporem tamen eius sentiremus in aqua: et sic videtur, quod gustus suscipiat suum obiectum per aquam, quod est medium extraneum.

Et ideo ad excludendum hanc obiectionem, concludit ex dictis, quod cum gustabile non percipiatur per medium extraneum, sequitur, quod si essemus in aqua sentiremus utique corpus dulce appositum in aqua, distans a nobis; non tamen esset nobis sensus per medium, sed ex eo, quod sapor ille permiscetur aqueo humido, ut accidit in potu; puta cum permiscetur, aquae, vel vino, mel, vel aliquid huiusmodi: ipsa enim aqua immutatur naturali immutatione a corpore saporoso.

Unde gustus non percipit saporem corporis distantis; ut est talis corporis sapor, nisi secundum quod aqua est immutata tali corpore.

Cuius signum est, quod gustus non immutatur ab aqua sic intense, sicut natus est immutari a sapore corporis distantis, eo quod sapor ille debilitatur per admixtionem aquae. Sed color non sic videtur per medium, quod scilicet corpus coloratum admisceatur medio, aut aliquid eius defluat ad visum, ut democritus ponebat; sed per spiritualem immutationem medii. Unde visus non percipit colorem ut aeris, vel ut aquae, sed ut corporis colorati distantis, et secundum eamdem mensuram.

Si ergo velimus comparare gustum ad visum, nihil est quod sit medium in gustu, sicut illud quod est medium in visu. Sed sicut color est visibile, idest obiectum visus, sic humor, idest sapor, est gustabile, id est obiectum gustus.

Deinde cum dicit non autem ostendit quid requiratur ad gustum, ex quo medium non requiritur: et dicit, quod nullum saporosum facit sensum sui humoris, idest saporis, sine humiditate. Nam sicut color fit actu visibilis per lumen, ita sapor fit actu gustabilis per humidum. Et propter hoc oportet, quod gustabile, vel actu habeat humiditatem aqueam, sicut vinum vel aliquod huiusmodi, aut sit potentia humectabile, sicut quod sumitur per modum cibi. Et ideo oportet, ut sit saliva in ore, quae est bene liquida, et liquefactiva linguae, per quam ea quae sumuntur, humectantur, ut eorum sapor percipi possit.

Deinde cum dicit sicut autem ostendit quid percipiatur per gustum; et dicit quod sicut est de visu et auditu, sic est de gustu. Visus enim cognoscit visibile et invisibile, ut supra dictum est. Invisibile enim est tenebra, de qua visus iudicat. Et similiter illud quod est valde splendidum, ut sol, dicitur invisibile, sed alio modo quam tenebra.

Nam tenebra dicitur invisibile, propter defectum luminis; splendidum autem propter abundantiam corrumpentis sensum. Et similiter auditus est audibilis, scilicet soni, et non audibilis, ut silentii, quod est privatio soni, et etiam non audibilis, idest soni male audibilis, qui vel propter sui excellentiam corrumpit sensum, vel propter sui parvitatem, non sufficienter sensum immutat. Sic etiam est in omnibus quae secundum potentiam et impotentiam dicuntur.

Nam impossibile dicitur in omnibus, aut quod non habet quod natum est habere, aut quod prave habet. Sicut non gressibile dicitur animal, et quod penitus caret pedibus, et quod est claudum, aut debile pedibus.

Similiter autem et gustus, et gustabilis, et non gustabilis. Non gustabile autem dicitur dupliciter: quod aut parum habet de sapore, aut malum saporem, aut nimis violentum ad corrumpendum sensum. Et quia gustabile est humidum aqueum, quod est potabile, et hoc est principium saporis, scilicet humidum aqueum, videtur quod potabile et non potabile, sit principium eorum quae gustu percipiuntur. Gustus enim percipit ambo; sed unum ut pravum et corruptivum sensus, scilicet non potabile; aliud autem ut conveniens secundum naturam, scilicet potabile. Sicut autem gustabile percipitur gustu, prout gustus est quidam sensus discretus a tactu, ita potabile et non potabile, percipitur a gustu prout gustus est quidam tactus.

Nam potabile est commune et tactus et gustus.

Tactus quidem, inquantum est humidum; gustus autem, inquantum est humidum saporabile.

Manifestum est ergo, quod delectationes quae sunt in cibis et potibus inquantum sunt sensibilia et potabilia, pertinent ad gustum, inquantum est tactus quidam, ut dicitur in tertio ethicorum.

Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quale debeat esse instrumentum gustus. Et primo ponit veritatem. Secundo manifestat eam per signum, ibi, signum autem.

Dicit ergo primo, quod quia illud quod est gustabile, oportet esse humidum et saporosum, necesse est organum gustus, neque esse humidum actu, neque saporosum secundum seipsum; neque esse tale, quod non possit fieri humidum: sicut instrumentum visus est, quod non habet colorem, sed est susceptivum coloris. Et hoc ideo est, quia gustus patitur aliquid a gustabili, secundum quod est gustabile, sicut quilibet sensus a sensibili. Unde, cum gustabile inquantum gustabile sit humidum, necesse est, quod organum gustus, inquantum est iam passum, sit humectatum; et tamen salvatur in sua natura, ut sit gustativum, idest potens gustare, cum possibile est humectari, non tamen est humidum actu.

Deinde cum dicit signum autem ostendit quod dixerat, per signum; dicens, quod signum praedictorum est quod neque lingua existens sicca potest sentire, neque existens multum humida: quia cum existit valde humida a praecedente dominante humiditate, sic enim fit in ea tactus et sensus praecedentis humidi, et non supervenientis; sicut cum aliquis ante gustaverit aliquem fortem saporem, postea si gustet alterum, non percipiet ipsum, quia adhuc manet sensus primi humoris in lingua. Et similiter laborantibus, idest febricitantibus, omnia videntur esse amara, propter hoc quod sentiunt per linguam plenam humiditate huiusmodi, scilicet cholera, quae est amara.

Deinde cum dicit species autem determinat de speciebus saporum: et dicit quod sicut in coloribus simplices colores sunt contrarii, ut album nigro, sic in saporibus simplices sunt contrarii, ut dulce et amarum.

Species autem saporum habitae, idest immediate consequentes simplices species, sunt pingue, quod sequitur dulce, et salsum, quod sequitur amarum. Media autem horum sunt acetosum et austerum et Ponticum, et acutum quae duo in idem reducuntur. Ad has autem septem species saporum fere videntur reduci omnes aliae.

Considerandum est autem circa has species, quod quamvis sapores causentur a calido et frigido, et humido et sicco, et contraria sunt quae maxime distant, non tamen secundum maximam distantiam calidi et frigidi, et humidi et sicci attenditur contrarietas in speciebus saporum; sed secundum ordinem ad gustum, prout natus est immutari a sapore, vel cum horrore, vel cum suavitate.

Unde non est necessarium, quod dulce vel amarum sit maxime vel calidum vel frigidum, vel humidum vel siccum; sed maxime se habeat in tali dispositione, per quam comparatur ad sensum gustus. De generatione autem saporum in libro de sensu et sensato determinatur.

Ultimo autem concludit, quod gustativum, idest sensus gustus, vel organum eius, est in potentia ad saporem et species eius; gustabile autem est, quod potest reducere ipsum de potentia in actum.