Hic plangit consumptionem eorum qui fame in obsidione mortui sunt: et primo praemittit amicorum deceptionem, amicos, Aegyptios, quia non adjuverunt, sicut sperabam. Isa. 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur; ideo clamavi super hoc. Secundo ponit consumptionem ex hoc occasionatam: sacerdotes, de quibus videtur magis indignum, consumpti fame. Isa. 5: nobiles enim interierunt fame. Tertio assignat consumptionis rationem: quia quaesierunt, ad refocillandum, non ad satiandum; et non invenerunt. Vel assignat in hoc rationem culpam eorum: quia quaesierunt sibi non populo. Ezech. 34: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.