Utrum peccatum sit praedicatori habere oculum ad rem temporalem.
Ad secundum sic procedebatur: videtur quod peccatum sit praedicatori habere oculum ad temporalia.
Dicitur enim Luc., XII, 31: quaerite primo regnum dei: Glossa, id est bona aeterna; et haec omnia adiicientur vobis: Glossa, etiam non quaerentibus. Ergo non licet praedicatori habere oculum ad terrena.
Sed contra, est quod dicitur I ad corinth., cap. IX, 10: debet qui arat, in spe arare; Glossa: stipendiorum temporalium. Ergo licet praedicatori, de quo ibi loquitur, habere oculum ad terrena.
Respondeo. Dicendum, quod habere oculum ad terrena contingit dupliciter.
Uno modo sicut ad mercedem vel praemium; et sic praedicatori non licet habere oculum ad terrena, quia sic faceret evangelium venale.
Alio modo sicut ad stipendia pro necessitate sustentationis vitae; et sic licet habere praedicatori oculum ad terrena; unde I ad tim.
Cap. V, super illud, qui bene praesunt presbyteri, etc. Dicit Glossa Augustini: necessitatis est accipere unde vivitur, caritatis est praebere; non tamen venale est evangelium pro his. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.