First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
24 HISPALEN.
et proprie dici posset sponsus suae ecclesiae, id profecto intel- ligendum de praebenda et beneficio, non vero de fabrica ma- teriali eiusdem ecclesiae.
Ex quibus patet Archiepiscopum De Lianes nihil contra ius fecisse quando decrevit ut in Ecclesia S. Michaelis Xe- resii plures parochi résidèrent, inter se independentes quoad iurisdictionem parochialem, inita tantum concordia quoad functionum parochialium celebrationem. Et cum pro his be- neficiis consequendis fiat concursus, cumque sint perpetua, plebem habeant distinctam, unusque tantum parochus pro determinata fidelium portione iurisdictionem exerceat, omnia porro concurrunt requisita quae constituunt vera et propria beneficia parochialia. Et quod talia vere sint, observantia fere saecularis probat: imo ipsa laica potestas hoc factum atque beneficiorum naturam cognovit et probavit, quando Consilium Status declaravit « omnia esse vera beneficia pa- rochialia collativa, quorum unumquodque ex propria eiusdem institutione unam repraesentat paroeciam, caput est unius fractionis, apparetque omnino independens, etiamsi pro rerum adiunctis in eadem ecclesia inserviant »
Neque iuvat appellare ad Concordatum anni 1851 ; in ipso enim minime prohibetur quod in una eademque ecclesia plures parochi esse non possint, sed tantum conventum est de modo collationis beneficii et de dote parochis, et coadiu- toribus constituenda. In alia vero conventione anni 1859 statutum est, ut nova parochiarum circumscriptio fieret. Et usquedum haec ad effectum non perducatur, antiquum ius viget et nihil est immutandum. Quod optime admisit ipsa saecularis auctoritas, nam quando eidem nota fuit declara- tio Consilii Status nunc relata, statim regia mandata ad pa- rochos transmisit, atque Episcopos monuit, ut quam primum fieri posset novam parochiarum limitationem proponerent, supprimendo quae necessariae non essent. Itaque donec nova compositio effectum non habeat, uti regularis et legalis con- siderata fuit illa ab Archiepiscopo De Lianes,peracta. Neque culpae tribuendum est Ordinariis Hispalensibus, si nondum