Verba Jeremiae filii Heleiae .
Prophetarum Domina, Yirgo Maria, est virga percutiens daemones, corrigens peccatores, et vigilans super electos. Jerem. I, 11 et 12 : Quid tu vides, Jeremia? Et dixit: Virgam vigilantem, id est Mariam, vigilantem fideliter super electos, ut mater super filium, vigilantem misericorditer, sicut magister super discipulum, ego video. Sic ipsa super peccatores, ut eos corrigat, vigilat terribiliter super daemones. Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti, quia vigilabo ego, sicut pater, ipsa vero vigilabit sicut mater, super verbo meo, ut faciam illud,
item, Ipsa est solium misericordiae, ad quod peccatores misericorditer congregantur. Jerem. III, 17 : In tempore illo, id est, gratiae, vocabunt Jerusalem, id est Mariam, solium Domini, in quo Deus sedit per misericordiam, se incarnando, et congregabuntur ad eam omnes sig. entes, id est, peccatores, qui ibi absolvuntur, et
non secundum merita puniuntur.
Item, ipsa est civitas et domus salvationis. Jerem. viii, 14 : Convenite, celeriter, et ingrediamur civitatem munitam, id est, ad Mariam, munitam In natura, in gratia, in gloria : et sileamus ibi. Glossa : quia non audemus deprecari Dominum quem offendimus, sed ipsa deprecetur, et roget: quia Dominus Deus noster silere nos fecit. G lossa : quia eum offendimus : ei polum dedit nobis aquam fellis. Glossa: id est, dulcem Deum, amarum nobis fecimus,
Ipsa est etiam oliva totius misericordiae et bonitatis. Jerem. XI, 16 I Olivamuberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum, Ista nomina diversis gratiis beatissimae Virgine adapta.
Item, Ipsa est solium propitiationis. Jerem. XIV, 21 : Ne des nos in opprobrium,.. neque facias nobis contumeliam, scilicet quam meruimus : solii gloriae tuae recordare, id est, Mariae, ne irritum facias foedus tuum. Glossa: promissae salutis, nobiscum,
Item, Ipsa est advocata nostra, contra judicem sapientem,contra callidissimum hostem, et hoc in causa desperata. Jerem, xv, 1 et 2: Et dixit Dominus ad me: Si steterint Moyses et Samuel coram me. Glossa : orantes pro populo : non est anima mea ad populum istum. Sed quid, o boue Jesus, si steterit coram te mater misericordiae, numquid iratus dices ad eam de peccatoribus, ut ad Jeremiam : Ejice illos a facie tua, et egrediantur ad gladium, famem, captivitatem, et mortem ? Non sic dices ad matrem. Clama ergo, voce Mariae placatus, reduc miseros ad pacem contra gladium, ad saturitatem contra famen, ad libertatem contra captivitatem, ad vitam contra mortem : desperatorum causam sola assumet, quam nullus aliorum Sanctorum assumere apte permittitur, dicente Domino ad peccatorem desperatum, Jerem. XV, 5 : Quis miserebitur tui, Jerusalem ? id est, anima desperata, quae fuisti prius visio pacis, nunc autem visio infernalis. Quis contristabitur pro te ? cum mortis sententia feretur contra te, cum dicetur tibi : Discedite a me, maledicti , etc. Ibi omnibus derelinquentibus nos, non derelinquet illa. Illa enim miserebitur, et illa compatietur: illa ibit ad rogandum pro pace ''nostra, quam benevolentius impetrabit.
Item, Ipsa est domus figuli, vel domus renovationis humani generis. Jerem. xviii, 1 et seq, dixit Dominus ad Jeremiam : Surge, et descende in domum figuli. Domus figuli Dei est Virgo Maria, in qua fecit Deus opus suum super rotam, opus incarnationis, seipsum ponens in rota humanae volubilitatis, ut fons sitiret, panis esuriret, requies fatigaretur, lux obtenebraretur, vita in ligno moreretur. Et hoc est quod sequitur, v. 4 : Dissipatum est vas, scilicet in passione, sed reformatum in resurrectione. Haec est domus, in qua reformatus fuit miser Theophilus, sicut in laudem ejus canitur In die annuntiationis ejus in prosa, quae incipit: " Ave, M.aria, Theophilum reformans gratiae. "
item, Ipsa est sapientissima advocata, veniam, et gratiam obtinens, et illud allegans Jeremiae, XVIII, 20 : Recordare, o Fili, quod steterim, tempore mortis tuae, in conspectu tuo, apud crucem, miserabiliter, et nunc tecum in coelo, potentialiter, in vestitu deaurato . Ut loquerer pro eis, qui. digni sunt morte aeterna, bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
Item, Ipsa exemplo Filii, se pro nobis offert, Jerem. XXVI, 14: Ecce ego, scilicet mater Dei, in manibus vestris sum, me totam in vestro ponendo servitio : facite mihi quod bonum est, non mihi tantum, sed et vobis, nunc, et in futuro. Et non solum de me, imo de Filio meo, cujus corpus et sanguinem in altari sumitis quotidie, facite mihi quod vultis, facite tamen quod rectum est in oculis vestris, et non tantum coram vobis, sed etiam coram Patre vestro coelesti.
item, Ipsa est civitas altitudinis. Jerem, XXX, 18 : aedificabitur, a Domino, civitas, Id est, Maria, in excelso, ut sit omnibus firmamentum. Matth. v, 14: Non potest civitas abscondi supra mon-temposita. Et templum fundabitur. Templum gratiae, misericordiae, et gloriae, et templum totius Trinitatis, totum est Maria : fundata est per humilitatem, erecta per spem, decorata per charitatem.
Item, Ipsa est opus totius novitatis. Jerem. XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram, imo In coelo, et sub terra. Foemina, id est, Maria immaculata, circumdabit mirabiliter virum, sine virili semine in gremio uteri sui.
Item, Ipsa est illud vas, de quo dicit Spiritus sanctus, Eccli. xliii, 2 : Vas admirabile opus Excelsi, mirabile, quia majus se ipso continet, scilicet Deum, quem totus orbis non bajulat, gestant puellae viscera, ut sancta canit Ecclesia :
mirabile, quod vinum et aquam sine interstitio, et tamen sine mixtione continet, scilicet vinum deitatis, et aquam humanitatis, quia Deus in ipsa nec commixtionem passus est, nec divisionem, ut eadem Ecclesia cantat in festo Circumcisionis Domini. Mirabile, quia clausum in se recepit Deum, quem clausum effudit: unde virgo ante partum, virgo in partu, et post partum.
Item, Ipsa est mons et domus totius securitatis. Jerem, XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, id est, Maria, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Glossa : in quo qui habitaverit, nullas insidias sustinebit, vel expavescEt