DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

De differentia inter ubi, et quando, et qualiter unum quando differt ab alio.

Differt autem quando ab eo quod est ubi in boc quod in quocumque tempus est relinquens suam infectionem, sicut in quocumque est, fuit vel fuisse vel fore vel in praesenti esse, eo quod illa quando in eodem sicut in subjecto quod denominat est quando, et in eodem fuit vel erit vel esse vel fuisse vel fore, eo quod illa quando secundum tempora illa vel tempus dicuntur. Quando enim ex instanti praesenti nunc est semper cum ipso praesenti nunc. Unde cum dicimus, quando es ? respondetur, nunc sum. Quando autem quae relinquuntur ex eo quod abiit et quod futurum expectatur, nunquam sunt cum temporibus ex quibus relinquuntur, sicut patet inquirentibus a nobis et dicentibus, quando legisti, quando fuisti? notamus quando quod est cum praesenti nunc : et respondetur tempus praeteritum dicendo, tunc fui, olim fui, vel jam fui. Similiter quaerentibus nobis, et dicentibus, quando leges, vel quando eris? quando est cum praesenti nunc, et respondetur tempus futurum,sicut post annum, vel diem, vel mensem. Unde haec duo quando nunquam in simul erunt cum temporibus ex quibus relinquuntur.

Hoc tamen generale est, quod quando et tempus secundum quod est numerus, sunt in eodem sicut in subjecto. Ubi vero et locus a quo sicut a causa fit ipsum ubi, nunquam sunt in eodem sicut in subjecto. Ubi enim sicut in subjecto est in circumscripto et locato corpore. Locus autem, qui est ultima superficies continentis, non est in locato extenso sicut in subjecto, sed est in complectente et continente, cujus ultimum est superficies locans.

Hic est tamen attendendum quod tempus ut continuum, et ut forma extra mensurans, est in subjecto in primo motu et mobili: ut mensurans autem et numerans essentialiter in temporalibus, sicut numerus materialis, tam decem oves quam decem canes, quamvis formalis numerus et forma numeri et species sit una, sicut unum tempus est ovium temporalium, ut unum numerans vel mensurans, quamvis mensurante modo tot sunt temporalia quot quando. Et hoc modo dicitur temporale (secundum quod constat sub tempore sicut sub numero) habere quando : et quando hoc modo est in ipso sicut in subjecto : et tempus hoc modo sumptum in temporali semper est in eodem in quo est quando. Ubi autem nunquam est in eodem in quo est locus. Sed, ut dicit Anselmus, nunc aeternitatis se habet ad nunc temporis et ad totum tempus, sicut se habet nunc temporis et ad omnem locum et ad omnia quae in loco sunt. Nunc enim temporis ut indivisibile continet locum et locata omnia quae valde divisibilia sunt: eo quod per unum quod est in omnibus mensura est eorum, et hoc est esse, cujus propria mensura est tempus, vel aeternum, vel aeviternum. Similiter nunc aeternitatis quod indivisibile est, per indeficientiam comprehendit nunc tempus, et totum praesens per hoc quod duratio fluens sicut a causa et exclusio fluet a duratione stante vel indivisibili. Et hoc est quod dicit Boetius in Consolatione philosophiae: Qui tempus ab aevo ire jubes.

Est etiam adhuc considerandum quod illud quando quod relinquitur ex eo quod est praeteritum, differt ab eo quod relin-

quitur ex futuro, in hoc, quia quando quod ex futuro est, praeterito est semper prius : quando autem quod est ex praeterito, est posterius quam futurum. Si autem unum et idem quando secundum. substantiam temporis accipiatur, hoc est, in nunc quod est substantia : tunc quando unum et idem : primum quidem ex futuro, secundum vero ex praesenti, posterius vero ex praeterito secundum periodi circulationem, in quo futurum est, aut praesens , aut praeteritum: quemadmodum et tempus primum quod est futurum, postea praesens quando futurum advenit, deinde praeteritum cum praesens abiit. Et sicut in tempore sic est indeficientia aeternitatis quando ad temporis differentias recipit distinctionem, sive enim divisibilis secundum se mensura est,sive indivisibilis, nihil differt: quia non ex hoc relinquit quando quod est simplex vel compositum, sed ex hoc quod ut extrinsecus adjacens est esse mensura in eo quod est: sic enim suae indeficientiae relinquit impressionem in eo quod est, per quam id quod habet esse, mensurae extrinsecus adjacenli sic vel sic comparatur: et hoc est quando secundum quod est praedicamentum.

Sunt tamen qui dicunt quod unum et idem est quando aeternitatis et temporis differentia per accidens, hoc scilicet quod in aeternitate ut stans, in tempore autem ut (luens continue. Sed hanc positionem opinamur esse falsam, nisi dicant nunc aeternitatis exemplariter et causaliter esse in nunc temporis. Sed tunc ex hoc non sequetur, quod sit idem nunc secundum substantiam, sed secundum formam tantum, hoc modo quo exemplum et exemplatum in forma non secundum genus vel speciem, sed secundum proportionem similia esse possunt.