LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De diversitatibus plantarum ex cultu provenientium.
Accidens autem quod multum variat et adjuvat naturam plantarum, est cultus hominis. Et hoc est ideo, quia plantae in genere animatorum juxta elementa sunt, et elementorum vires et materiae multum habentes : et ideo quod mutat qualitatem terrae et humoris in qua sita est planta, multum mutat naturam plantae.
Oportet igitur prosequi etiam diversitates plantae ex hoc causatas et dictas : quoniam plantarum quaedam est domestica, quae cultu nutritur adhibito : quaedam autem cum hoc hortensis vult esse, quae defendi vult a frequentatione animalium, et quaedam est silvestris omnino sine cultu et protectione germinans. Et in his differentiis sunt etiam animalia : quoniam quaedam sunt domestica, et quaedam sunt cum hoc protegente indigentia, quae in aere sub dio perirent, et quaedam sunt silvestria. Est autem opinabile, quod omnes species plantae cum non coluntur, efficiuntur silvestres, et mutant sapores sicut mutatur dispositio animalis per cibum diversum et incompetentem. Similiter autem tam domesticarum quam hortensium quam etiam silvestrium quaedam faciunt fructum, ut pyri et mali, et quaedam non, sicut salix et oleaster et ficus fatua. Similiter autem quaedam faciunt folia, et sunt notae, et quaedam non, sicut fungi. Folia autem facientium quibusdam cadunt folia, sicut vitibus. Quibusdam autem non, sicut lauro et alieti et periuntae. Et harum omnium plantarum plurimum sunt diversitates, ut supra diximus, in magnitudine et parvitate et pulchritudine et deformitate. Et multa diversitas plantarum est ex diversitate fructus in bonitate et malitia ipsorum. Arbores enim silvestres magis fructificant quam domesticae et hortenses : sed tamen fructus hortensium majores et meliores sunt quam silvestrium. Causas autem horam omnium infra assignabimus.
Amplius autem plantarum diversitas est aliquando non solum ex cultu, sed etiam ex locis in quibus sunt. Quaedam enim non nascuntur nisi in suis locis determinatis et propriis, et ad alia loca transplantare non possunt : et quaedam nascuntur in aquosis locis, sicut in maribus et fluminibus : et earum quae nascuntur in maribus, illae quae nascuntur in
mari Rubro, sunt maximi corporis propter calorem et humorem illius maris : et quando transplantantur ad alia loca, aut etiam quae non plantantur, sed per se crescunt in aliis locis, licet sint ejusdem speciei cum illis, tamen parvae sunt propter defectum augentis quod secundum naturam congruit eis. Ex his autem quae in fluminibus vel aquosis locis dulcibus nascuntur, quaedam nascuntur in ripis fluminum, et quaedam in stagnis : et sunt multa genera et nota. Eorum autem quae in campestribus siccis nascuntur, quaedam nascuntur in montibus, et quaedam in planis, et quaedam in locis siccissimis et combustis sub Cancro in terra aethiopum, et sunt fructus illorum calidi et crispi et folia contracta, sicut diximus in libro de Natura locorum. Similiter etiam est de plantis quae nascuntur in terra quae dicitur Arabice Zahdia, quae est calidissima : et illae plantae melius in dictis locis nascuntur quam alibi. Quaedam autem vivunt in locis ab his non adeo calidis : et harum quaedam non vivunt nisi in loco humido, et quaedam non nisi in loco sicco : quaedam autem vivunt in utroque istorum locorum, sicut salix, et atarapha, quam quidam populum esse existimant apud Latinos : quia populus tam in humidis crescit quam in siccis locis. Planta enim permutatur secundum proprietates naturales secundum diversitatem locorum : et ideo in scientia plantarum oportet aliquid considerari de diversitate locorum. Causa autem est, quia planta terrae affixa est, sicut embrya matrici, et non separatur ab ea umquam. Et ideo cum quaedam loca sint meliora quibusdam aliis, accidit quod etiam fructus ejusdem speciei plantae meliores sunt in uno loco quam in alio.
Tam ex loco autem quam ex natura plantae est diversitas in foliis plantae. Quarumdam enim folia plantarum sunt aspera, et quarumdam levia, sicut doxus habet asperum folium valde, et similiter bedegar. Levia autem habet populus, et quasi sint peruncta. Quarumdam etiam sunt stricta valde, sicut juniperi et abietis : et quarumdam sunt diffusa valde, sicut vitis et palmitani, et arboris quae vocatur arbor paradisi, cujus folium habet latitudinem quasi cubitalem. Ex his etiam accidit diversitas in corticibus : quia quaedam habent unum corticem, ut ficus : quaedam plures, ut pinus, et totum genus abietis : quaedam autem sunt fere in toto cortex, et sunt ista per dimidium annum durantes : propter quod et mediannes dicuntur. Et ex eadem causa quaedam habent nodos a quibus emittunt ramos et folia, sicut carinae omnes, ut valeriana et livisticum et siler montanum et foeniculum et talia. Ex eisdem autem accidit causis, quod quaedam sunt spinosae ut ramnus, qui alac Arabice dicitur, et aliae multae spinae, ut tribulus et carduus : quaedam autem non habent spinas. Similiter autem quaedam sunt ramosae valde, ut morus silvestris, quae sycomorus vocatur : et quaedam carent ramis omnino aut paucos habent, et sunt notae. In aliis autem multis consideratur diversitas plantarum : quoniam ex quibusdam multi prodeunt surculi, et ex aliis non procedunt, aut pauci. Contingit autem hoc ex diversitate radicum, quae diversimode ita habent nutrimentum., sicut in sequentibus explanabitur. Quaedam autem istarum non habeat nisi unam solam non ramosam radicem, sicut squilla. Illa enim cum nascitur, non emittit nisi unum ramum tantum, et procedit dilatando se juxta radicem : quanto magis creverit, et directius contra solem plantata fuerit, tanto magis augebitur : et tunc sol elicit surculos ex eo quod dilatatum est inferius.