MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. XVII.
Ad haec solventes dicimus, quod in hac annuntiatione triplex missio fuit, et etiam triplicis missionis ratio, una Filii, secunda Spiritus sancti, tertia Angeli. Filii est duplex, una qua mittebatur in carnem, et illa est incarnatio. Alia est, qua mittebatur in mentem, et illa est interior mentis illuminatio beatissimae Virginis ad intelligendum , et consentiendum
verbis angelicis. Missio Spiritus sancti fuit ibi plenitudinis gratiae infusio, id est, summa virtutum gratuitarum, prout in pura creatura esse potuit in via, perfectio. Missio Angeli fuit ibi intimationis, quia ipsa debebat esse mater Dei, et ideo congruebat ministerialis et exterior ad. sensum delatio. Unde Angelus non fuit illuminator, sed illuminationis interioris exterior delator et revelator. Illius autem intelligentiae cujus opus est in visione, Deus Trinitas per se fuit inspiratrix et interpretatrix, sicut et nuntiati inuentrix.