CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De perfectionibus figurae primae.
Palam autem ex praedictis est, quod omnes syllogismi qui in hac figura sunt perfecti, sunt nullius extra se indigentes ad sui perfectionem : perficiuntur enim omnes per dici de omni, et dici de nullo. Et ideo etiam in prima figura semper oportet majorem esse universalem : quia decursus syllogisticus incipit a majori. Ratio autem syllogizans non decurrit nisi ab universali ad particulare. Unde quod major esset particularis, principiis (quae sunt dici de omni, et dici de nullo) non concordaret. Hujus tamen etiam alia causa est, quare in prima figura majorem oportet semper esse universalem, et minorem affirmativam : quia si major posset esse particularis, tunc posset contingere quod medium praedicaretur de majori extremitate : quia inferius praedicatur de superiori particulariter et affirmative et negative, ut quoddam animal est homo, et quoddam animal non est homo: et si ita esset, posset contingere quod majori propositione existente negativa, extrema essent convertibilia, vel sicut excedentia et excessa se habentia: et tunc non posset sequi conclusio negativa nisi falsa, quod est inconveniens. Termini autem in quibus hoc fit, sunt homo, animal, risibile, sic quoddam animal non est homo : omne risibile animal : ergo quoddam risibile est homo vel non est homo : cum constet omne risibile esse hominem. Posset etiam contingere quod majori existente affirmativa, erunt extrema disparata, quorum neutrum praedicaretur de altero, et tunc non posset sequi conclusio nisi falsa : et termini hujus consequentiae sunt homo, animal, asinus, sic syllogizando, quoddam animal homo : omnis asinus animal : non potest inferri conclusio affirmativa nisi falsa. Haec est igitur causa, quod majorem semper oportet esse universalem et minorem affirmativam in hac figura.
Perfecti sunt igitur omnes hujus figurae syllogismi, tam universales quam particulares : et perficiuntur per ea quae a principio istius libri dicta sunt, scilicet per dici de omni, et per dici de nullo. Et quamvis adhuc in ista figura reperiantur quinque modi indirecte concludentium, et ideo imperfectorum syllogismorum, hic nullam de illis faciemus mentionem, sed in sequentibus (ubi ponemus syllo-
gismos imperfectos) de hujusmodi etiam syllogismis faciemus mentionem.
Manifestum est etiam quoniam omnia problemata per hanc figuram ostenduntur. Ostenditur per eam omni inesse in primo modo, et ostenditur per eam nulli inesse in secundo modo, et ostenditur per eam alicui inesse per tertium modum, et ostenditur per eam alicui non inesse per quartum. Hujusmodi autem voco figuram primam, quae in majori propositione subjicit medium, et in minori praedicat ipsum.
Nec potest esse figura quae in majori praedicat medium, et in minori subjiciat ipsum : quia cum medium in hac figura sit inter extrema, oportet quod medium sit sub majori extremo acceptum, et minus extremum sit acceptum sub medio : et quia majorem oportet esse universalem, essent propositiones omnes falsae si praedicaretur medium in majori, sicut haec, omne animal homo : et si subjiceretur in minori, iterum erunt universales falsae : et sic non concluderetur vera conclusio et universalis : quod esset valde inconveniens in perfectissima figurarum .